M. Tullius Cicero de officiis, de senectute, et de amicitia

발행: 1855년

분량: 231페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

LIB. I. CAP. I, 2. illos ore sequarunt, studiose legas. Vis enim dicendi major est in illis, sed hoc quoque colendum est aequabile et temperatum orationis genus. Et id quidem nemini video Graecorum contigisse, ut idem utroque in genere elaboraret, sequereturque et illud sorense dicendi et Moquietum disputandi genus nisi sorte Demetrius Phal reus in hoc numero haberi potest, disputator subtilis, Orator parum vehemens, dulcis tamen, ut Theophrasti discipulum possis agnoscere. Nos autem quantum in utroque prosecerimus, aliorum sit judicium utrumque certe secuti sumus. Equidem et Platonem existimo, si 4 genus forense dieendi tractare voluisset, gravissime et piosissime potuisse dicere, et Demosthenem, si illa, quae a Platone didicerat, tenuisset et pronuntiare voluisset, ornate splendideque sacere potuisse. Eodemque modo de Aristotele et Isocrate judico quorum uterque, auo studio delectatus, contempsit alterum. II. Sed quum statuissem scribere ad te aliquid hoc tempore, multa posthac, ab eo ordiri volui maxime, quod et aetati tuae esset aptissimum et auctoritati meae. Nam quum multa sint in philosophia et gravia et utilia aecurate copioseque a philosophis disputata, latissime patore videntur ea, quae de ossiciis tradita ab illis et praecepta

sunt. Nulla enim vitae pars neque publicis neque privatis, neque forensibus neque domesticis in rebus, nequeat tecum agas quid, neque si cum altero contrahas, vacare ossicio potest in eoque colendo sita vitae est honestas omnis, et in negligendo turpitudo. Atque haec 5 quidem quaestio communis est omnium philosophorum.

Quis est enim, qui nullis ossicii praeceptis tradendis philosophum se audeat diceres Sed sunt nonnullae disciplinae, quae propositis bonorum et malorum finibus ossicium omne pervertant. Nam qui Uina1ρ- Tmedata α

12쪽

4 DE OFFICIIS instituit, ut nihil habeat cum virtute coniunctum, idque

suis commodis, non honestate metitur, hic, si sibi ipse consentiat et non interdum naturae bonitate vineatur, neque amicitiam colere possit, nec justitiam, nec liberalitatem sortis vero, dolorem summum malum judicans, aut temperans, voluptatem summum bonum si 6 tuens, esse certe nullo modo potest. Quae quamquam

ita sunt in promptu, ut res disputatione non egeat, tamen sunt a nobis alio loco disputata. se disciplinae igitur si sibi consentaneae esse velint, de ossicio nihil queant dicere neque ulla ossicii praecepta firma, stabilia, conjuncta naturae tradi possunt, nisi aut ab iis, qui solam, aut ab iis, qui maxime honestatem propter se dicant expetendam. Ita propria est ea praeceptio Stoicorum, Academicorum, Peripateticorum quoniam Aristonis, Pyrrhonis, Herilliciam pridem explosa sententia est; qui tamen haberent ius suum disputandi de ossicio, si rerum aliquem delectum reliquissent, ut ad ossicii inventionem aditus esset. Sequimur igitur hoc quidem

tempore et hac in quaestione potissimum Stoicos, non ut interpretes, sed, ut solemus, e fontibus eorum, judicio arbitrioque nostro, quantum quoque modo id bitur, hauriemus.

Placet igitur, quoniam omnis disputatio de ossicio sutura est, ante definire, quid sit ossicium quod ai

Metio praetermissum esse miror. Omnis enim quae faJratione suscipitur de aliqua re institutio debet a desnitione proficisci, ut intelligatur, quid sit id, de quo di

putetur.

III. Omnis de ossicio duplex est quaestio. Unum

genus est, quod pertinet ad finem bonorum altorum, quod positum est in praeceptis, quibus in omnes partes usus vitae conformari possit. Superioris genoris hujusm

13쪽

LIB. I. CAP. . di exempla suntJ: Omniane ossicia persecta sint numquid ossicium aliud alio majus sit et quae sunt generis

ejusdem. Quorum autem ossiciorum praeeepta traduntur. ea quamquam pertinent ad finem bonorum, tamen minus

id apparet, quia magis ad institutionem vitae communis apectare videntur de quibus est nobis his libris explicandum. Atque etiam alia divisio est ossicit. Nam et 8 medium quoddam incium dicitur, et persectum. e

sectum ossistam rectum, opinor, vocemus, quod Graeci κατόρθωμα, hoc autem commune fossicium καθῆκον

cant. Atque ea sic definiunt, ut, reetum quod sit, id oscium perfretam esse definiant, medium autem o tum id esse dicant, quod cur factum sit, ratio probabilis reddi possit. Triplex igitur est, ut anaetio videtur, consiliis capiendi deliberatio. Nam honestumne actu sit, an turpe dubitant, id quod in deliberationem cadit. In quo

oonsiderando saepe animi in contrarias sententias distr huntur. Tum autem aut anquirunt aut consultant, ad vitae commoditatem jucunditatemque ad facultates mTum atque copias, ad opes, ad potentiam, quibus et sepossint juvare et suos, conducat id, necne, de quo delibberant. Quae deliberatio omnis in rationem utilitatis cadit. Tertium dubitandi genus est, quum pugnare videtur cum honesto id, quod videtur esse utile auum enim utilitas ad se rapere, honestas contra revocare inae videtur, fit, ut distrahatur in deliberando animus esseratque ancipitem curam cogitandi. ac divisione, i 0 quum praeterire aliquid maximum vitium in dividendo

ait, duo praetermissa sunt. Nec enim solum, utrum

honestum an turpe sit, deliberari solet, sed etiam, duobus propositis honestis, utrum honestius itemque, duobus propositis utilibus, utrum utilius. Ita, quam ille triplicem putavit esse rationem, in quid e vae m

14쪽

6 DE OFFICIIS distribui debere reperitur. Primum est igitur de mnesto, sed dupliciter, tum pari ratione de utili, post de

eomparatione eorum disserendum.

I IV. Principio generi animantium omni est a natura

tributum, ut se vitam corpusque tueatur, declinetque ea, quae nocitura videantur, omniaque, quae ad vivendum sunt necessaria, anquirat et paret, ut pastum, ut latibula, ut alia ejusdem generis Commune autem animantium omnium est conjunctionis appetitus procreandica a et cura quaedam eorum, quae procreata sunt. Sed inter hominem et beluam hoc maxime interest, quod haec tantum, quantum sensu movetur, ad id solum, quod adest quodque praesens est, se accommodat, paullum admodum sentiens praeteritum aut futurum. Homo autem, quod rationis est particeps, per quam OnSequentia cernit, causas rerum videt, earumque progresSus

et quasi antecessiones non ignorat, similitudines comparat, et rebus praesentibus adjungit atque annectit suturas; sacile totius vitae cursum videt, ad eamque 12 degendam praeparat res necessarias. Eademque naturavi rationis hominem concilia homini et ad orationis et ad vitae societatem; generatque in primis praecipuum quemdam amorem in eos, qui procreati sunt impel-llique, ut hominum coetus et celebrationes et esse et a se obiri velit, ob easque causas studeat parare ea, quae

suppeditent et ad cultum et ad victum, nec sibi soli, sed conjugi, liberis, ceterisque, quos caros habeat tuerique debeat. Quae cura exsuscitat etiam animos et majores 13 ad rem gerendam tacit. Inprimisque hominis est propria veri inquisitio atque investigatio. Itaque quum

sumus necessarii negotiis curisque vacui, tum avemus

aliquid videre, audire, addiscere cognitionemque rerum avi occultarum aut admirabilium ad beate vivendum

15쪽

LIB. L CAP. 4 5. necessariam ducimus. Ex quo intelligitur, quod verum, simplex sincerumque ait, id esse natum hominia aptissimum. Huic veri videndi cupiditati adiuncta est appetitio quaedam principatus, ut nemini parere animus benea natura informatus velit, nisi meipienti aut docenti, aut utilitatis causa juste et legitime imperanti ex quo

magnitudo animi exsistit humanarumque rerum On- temptio. Nec vero illa parva vis naturae est rationi 1,que, quod unum hoc animal sentit, quid sit ordo, quid ait, quod deceat, in lactis dictisque quia modus. Itaque

eorum ipsorum, quae aspectu sentiuntur, nullum aliud animal pulchritudinem, venustatam, convenientiam artium sentit. Quam similitudinem natura ratioque ab oculis ad animum transferens, multo etiam magis pubchritudinem, constantiam, ordinem in consiliis lactisque eonservandum putat, cavetque, ne quid indecore effeminateve faciat tum in omnibus et opinionibus et sactis, ne quid libidinose aut laesa aut cogitet. Quibus ex

rebus conflatur et emitur id, quod quaerimus, fioneatum: quod etiam si nobilitatum non sit, tamen honestum eat; quodque vere dicimus, etiam si a nullo laudetur, natura se laudabile. V. Formam quidem ipsam, Maro fili, et tamquam aciem honesti vides qua si oeulis eerneretur, mitrabiles amores, ut ait Plato, exestare a sentiae. Sed omne, quod est honestum, id quatuor sartium oritur ex aliqua. Aut enim in perspicientia veri sollertiaque versatur, aut in hominum societate tuenda, tribuendoque suum cuique, e rerum contractarum fide, aut in animi excelsi atque invicti magnitudine ac robore, aut in omnium, quae fiunt quaeque dicuntur, ordine et modo, in quo inest modestia et temperantia. Quae quatuor quamquam inter se col-15 ligata atque implicata sunt, tamen ex singulis certa --

16쪽

8 DE OFFICIISeiorum genera nascuntur velut ex ea parie, quae prima descripta est, in qua sapientiam et prudentiam ponimus, inest indagatio atque inventio veri ejusque virtutis hoc 16 munus est proprium. Ut enim quisque maxime perspi, est, quid in re quaque verissimum sit, quique acutissime et celerrime potest et videre et explicare rationem, is prudentissimus et sapientissimus rite haberi solet. Quocire huic, quasi materia, quam tractet et in qua vers 17tur, subjecta est veritas. Reliquis autem tribus viri tibus necessitates propositae sunt ad eas res parandas tuendasque, quibus actio vitae continetur ut et societas hominum conjunctioque servetur, et animi excellentia

magnitudoque quum in augendis opibus utilitatibusque et sibi et suis comparandis, tum multo magis in his ipsis

despiciendia eluceat. Ordo autem et constantia et, deratio et ea, quae sunt his similia, versantur in eo genere, ad quod adhibenda est actio quaedam, non solum mentis agitatio. His enim rebus, quae tractantur in vita, modum quemdam et ordinem adhibentes, honest tem et decus conservabimus.18 VI. Ex quatuor autem locis, in quos, honesti naturam vimque divisimus, primus ille, qui in veri eo itione comaistit, maxime naturam attingit humanam. Omnes enim trahimur et ducimur ad Oognitionis et scientiae cupidit tem in qua excellere pulchrum putamus labi autem, errare, nescire, decipi, et malum et turpe ducimus. In hoc genere, et naturali et honesto, duo vitia vitanda sunt: unum, ne in gesta pro cognitis liabeamus, hisque temere assentiamus: quod vitium effugere qui volet,

omnes autem velle debent, adhibebit ad considerandas 1s res et tempus et diligentiam. Alterum est vitium, quod

quidam nimis magnum studium multamque operam in res obae acuque dissiciles conserunt, easdemque non

17쪽

LIB. I. CAP. 6, 7. necessarias Quibus vitiis declinatis, quod in rebus honestis et cognitione dignis operae eumque ponetur, id jure laudabitur ut in astrologia C. Sulpicium audi- mus in geometria ex Pompeium ipsi cognovimus: multos in dialecticis, plures in jure civili quae omnea artes in veri investigatione vereantur, cujus studio a rebus gerendis abduci contra ossicium est. Virtutis enim laus omnis in actione consistit a qua tamen saepe sit intermissio, multique dantur ad studia reditus: tum agitatio mentis, quae numquam acquiescit, Misat nos in studiis cogitationis etiam in opera nostra z-tinere. Omnis autem cogitatio motusque animi aut in ' oonsiliis capiendis de rebus honestis et pertinentibus ad bene beateque vivendum, aut in studiis scientiae mynitionisque versatur. Ac de primo quidem ossicii fonte

diximus.

VI De tribus autem reliquis latissime patet ea ratio 20 qua societas hominum inter ipsos et vitae quasi communitas continetur. Cujus partes duae: vitula, in qua virtutis splendor est maximus ex qua boni viri nominantur; et tala conjunctara escentia, quam eamdem vel benignitatem vel liberalitatem appellari licet. Sed

justitiae primum munus est, ut ne cui quia noceat, nisi lacessitus injuria deinde ut communibus pro comm nibus utatur, privatis ut suis. Sunt autem privata 24 nulla natura, sed aut vetere occupatione, ut qui quom dam in vacua venerunt aut victoria, ut qui bello potiti sunt aut lege, pactione, conditione, sorte. Ex quo fit, ut agor Arpinas Arpinatium dicatur, Tusculanus Tusculanorum; similisque est privatarum possessionum d scriptio. Ex quo, quia suum ori querat, eorum, quae

natura suerant communia quod cuique obtigit, id quisque teneat eo, si qui sibi plus appetet, violabit bus humanae

18쪽

' DE OFFICIIS

22 societatis. Sed quoniam, ut praeclare scriptum est a Platone,) non nobis solum nati sumus, ortusque noStripartem patria vindicat, partem parentes, partem amici; atque, ut placet Stoicis, quae in terris gignantur, ad usum hominum omnia creari, homines autem hominum causa esse generatos, ut ipsi inter se aliis alii prodesse possent in hoc naturam debemus ducem sequi, --mnes utilitates in medium afferre, mutatione Ioborum, dando, accipiendo, tum artibus, tum opera, tum

facultatibus devincire hominum inter homines s im23 tatem. Fundamentum autem justitiae est dea, id est dictorum conventorumque constantia et veritas. Ex quo, quamquam hoc videbitur fortasse cuipiam durius, tamen audeamus imitari Stoicos, qui studiose exqui-Tunt, unde verba sint ducta, credamusque, quia βαι, quod dictum est, appellatam m. Sed injustitiae genera duo sunt: unum eorum, quimserunt; alterum eorum, qui ab iis, quibus insertur, si possunt, non propulsant injuriam. Nam qui injuste impetum in quempiam iacit, aut ira aut aliqua pertum batione incitatus, is quasi manus afferre videtur socio: qui autem non defendit nec obsistit, si potest, injuriae, tam est in vitis, quam si parentes aut amicos aut altriam deserat. Atque illae quidem injuriae, quae nocendi causa de industria inseruntur, saepe a metu proficis-suntur quum is, qui nocere alteri cogitat, timet, ne, nisi id sererit, ipse aliquo assiciatur incommodo. a imam autem partem ad injuriam faciendam aggrediuntur, ut adipiscantur ea, quae concupiverunt in quo vitio latissimo patet avaritia. 25 VIII. Expetuntur autem divitiae quum ad usus vitae necessarios, tum ad perfruendas voluptates. In quibus autem major eat animus, in iis pecuniae cupidita spectat

19쪽

LIB. I. CAP. 8, 9. III opes et ad gratificandi iacultatem ut nuper M. Crasas negabat ullam satis magnam pecuniam esse ei, qui in ipublica princeps vellet esse, oujus tructibus exercitumere non posset. Delectant etiam magnifici apparatustaeque cultus cum elegantia et copia quibus ob tectum est, ut infinita pecuniae cupiditas easet Neorro rei familiaris amplificatio, nemini nocens, Viιu

uita est: sed fugienda semper injuria est. Unxime 26 item adducuntur plerique ut eos justitiae capiatis, rio, quum in imperiorum, honorum, gloriae cupiditatem ididerunt Quod enim est apud Ennium,

Nulla sancta societas, nec fide regni est:

latius patet. Nam quidquid eiusmodi est, in quo non

Issint plures excellere, in eo fit plerumque tanta con-,ntio, ut dissicillimum sit sanctam servare societatem. inelaravit id modo temeritas C. Caesaris, qui omnia ira divina atque humana pervertit propter eum, quem ibi ipse opinionis errore finxerat, principatum. Estatem in hoc genere molestum, quod in maximis animis plendidissimisque ingeniis plerumque exsistunt honoris,nperii, potentiae, gloriae cupiditates. Quo magis e endum est, ne quid in eo genere peccetur. Sed is 27mni injustitia permultum interest, utrum pertur, ione aliqua animi, quae plerumque brevis est et ad 3mpus, an consulto et cogitato fiat injuria Leviora nim sunt ea, quae repentino aliquo motu accidunt, uam ea, quae meditata et praeparata inseruntur. Me inserenda quidem injuria satis dictum est. IX. Praetermittendae autem defensionis deserendique 28 Iesi plures solent esse causae. Nam aut inimicitias aut inorem aut sumptus suscipere nolunt aut etiam negibentia, pigritia, inertia, aut auis tudit o Mari L --

20쪽

Oupationibusve sic impediuntur, ut eos, quos tutari debeant, desertos esse patiantur. Itaque videndum est, ne non satis sit id, quod apud latonem est in philosophos dictum quod in veri investigatione versentur, quodque ea, quae plerique vehementer expetunt, de quibus inter se digladiari solent, contemnant et pro nihilo ducant, propterea justos esse. Nam alterum justitiae genus assequuntur, sin inserenda ne cui noceant injuriai in alterum incidunt discendi enim studio impediti, quoatueri debent, deserunt. Itaque eos ad rempublicam naaccessuros quidem putat, nisi coactos. AEquius autem erat id voluntate fieri. Nam hoc ipsum ita justum est, is quod recte fit, si est voluntarium. Sunt etiam, qui aut studio rei familiaris tuendae, aut odio quodam hominum, suum se negotium agere dicant, ne sacere cuiquam id antur iniuriam qui altero genere injustitiae vacant, in alterum incurrunt. Deserunt enim Vitae societatem, quia nihil conserunt in eam studii, nihil operae, nihil

facultatum.

Quoniam igitur, duobus generibus injustitiae propositis, adiunximus causas utriusque generis, easque ea

ante constituimus, quibus justitia contineretur: Milo, quod cujusque temporis ossicium sit, poterimus, nisi 30 nosmetipsos valde amabimus, judiciae. Est enim dissicilis cura rerum alienarum. Quamquam Terentianus ille Chremes humani nihil a se alienum putat Sedri men, quia magis ea percipimus atque sentimus, quae nobis ipsis aut prospera aut adversa eveniunt, quam illa,

quae ceteris quae, quasi longo intervallo interjecto, vide mus aliter de illis, ac de nobis judicamus. Quocirca bene praecipiunt, qui vetant quidquam agere, quod dubites, aequum sit an iniquum. Equitas enim lucotipsa per se i dubitatio cogitationem significat injuriae.

SEARCH

MENU NAVIGATION