장음표시 사용
21쪽
Dr Pries ley ' olim assirmavit, acidum aereum esse factitium, compositum, nempe, CXquadam terra, et statu quodam acidorum vitriolici ac nitrosii iis communi; quia haec, substantiis nil aeris continere creditis, affusa, id edere fuere observata. Hoc tamen nil probat; multa enim corpora hunc aera nobis ignotUm continere possunt, quem quoque Omne acidum aeque ac vitriolicum aut nitrosum evolvit, et qui sine horum ope saepe obtin CtUr. Aliis jamdudum placuit, aereum acidum esse ex aere communi et Phlogisto compositum .. Inter hujus doctrinae multum provectae fautores Iviris an maxim2 Eminet, cujus tentamen i , in Regiae Societatis actis evulgatum, ejus solertiae ac eruditioni chymicae semper erit honori; mercedem laborum jamjam accepit, quoniam phi
22쪽
losophi eruditissimi Henry, Cavallo, imo Priest-ley ipse, etsi, post longam repugnantiam, in
suam sententia in iverunt. Vereor equidem me imparem congressum Achilli, temeritatis poenas esse daturum; sed cum argumenta ejus mihi parum persuaserunt, cur aliter credam explicare oportet. Ut hoc accuratius e clatur, ejus opinionem breviter proferre operae erit pretium.
In hanc sententiam loquitur l. I. In omnibus sure processibus, quibus phlogistori evolvitur, aer fixus sensibus patet ; et quamvis nonnili quam e materia decomposita,(uti metallorum calcibus vel carbone , dimanat; idem tamen quoque ex aere respirabili saepissime oritur, ubi nemo eum in materia decomposita adesse, suspicabatur. Exempli gratia, II. Si plumbum et hydrargyrum Una concitata sint in phiala parti in aere communi impleta, aer diminutus, quartam psr em iosius remis ci re- 'siduumque omnino phlogisticatum invenietur. Diminutio illa manifestior es cietur, si affr ustatus dephlogisticatus sit. Diminutionem, aeris fixi
Philosophical Transact. vol. lxxii. part I. Page a 32. at the end of hJr Icti Wan's arguments. Idem, pag. 2IJ. et sequent.
23쪽
I fixi absorptioni tribuit; et rogat, quomodo plus aeris fixi ex aere dephlogisticato, quam communi, nisi ex aere dephlogisticato et phlogisto, ipse
componeretur Nam nec plumbum, nec hydrargyrum aera fixum includere existimantur. Ex experimento dudum dicto, colligit, acidum aereum non in aere communi jam praeparatum existere, quoniam non putandum est, in acre respirabili, aera fixum, quartum totius es cere; nam, si ita fuerit, una pars fixi et tres partes aeris de-phlogisticati, aequilibres penderent acris communis partibus quatuor, quod nequaqUam ACcidit ; sed omnino negat tantum acidi aerei ac quartum totius unquam ratum fuisse in aere
communi inesse; nedum in dephlogisticato quantum ejus diminutioni respondit. III. Alibi assirmat, ex aeris dephlogisticati partibus centum, nonaginta septem in acidum aereum processibus phlogisticis converti posse; et rogat anne existimandum est, acris fixi partes nonaginta septem adjungi posse alius cujuspiani materiae partibus tribus, sine facultate aquam calcis turbandi
IV. Ut probaret hoc non CVenire, ait, Conjunctis partibus aeris dephlogisticati viginti, si Xi-
Ee una, et mistura supra aquam calcis concita-
24쪽
ta, aquam turbatam esse; aeris phlogisticati quoque partes viginti, cum una fixi conjunxit, et simili cum eventu ; sed acris communis partes viginti ci una, nullam in aqua calcis effecere subsidentiam : Exinde infert, aera communem non componi ex acre fixo et dephlogisticato, vel phlogisticato; ex acidum aereum, quod aquam calcis in vasis apertis turbat, per acra communem fortuito diffundi. V. Inquit quoque se, continuata serie, appo fuisse sev modos aeris nitrosi, duobus dephlogisticati, et post unamquamque adjunctionem, mixturam in aquam calcis recentem transtulit, et singulo experimento, calcem praecipitari observavit, donec aer dephlogisticatus in partemdecimam imminutus fuit; ergo arguit, LX partibus decem, novem in aera fixum mutatas suisse. VI. Nunc ordine pergit suam evolvere theoriam, scilicet, aera communem componi ex aere
dephlogisticato et phlogisticato ; acidum aereum componi ex aere dephlogisticato materie phlogistica saturato, et aliquanti ignis latensis orbato ;aera phlogisticatum formari ex aere fixo, phlogisto supersaturato, (ut ille loquitur) ; et in processibus phlogisticis, phlogiston attrahere aeris communis partem dephlogisticatam, illi sese adjungere,
25쪽
Is jungere, ex illa aliquid ignis extrudere, et sic aera fixum provenire. Aliquantulum tamen hujusce aeris puri plerumque actionem phlogisti effugit, eum servante quantitate aeris phlogisticati semper in aere communi detegenda, Eodem modo ac aUriam tutatur argentum, et argentum aurum vicissim ex actione solventium proprio
VII. Haeccine confirmat, commonendo proce
sus phlogisticos in aere fixo peractos (sicut scintillast electricae transmissio), illum aqua insolubilem
reddcre; unde credit, eum in aera phlogisticatum mutari, quam opinionem stabilit notando, hunc aera in respirabilem converti posse, si cum aqua commoveatur, c Ujus superficies aeri communi objicitur. VIII. Inquit quoque, si acidum aereum C Um aqua misceatur, ex illa expellatur, iterum misceatur, et sic iterum iterumque perducatur experimentum, separatum iri residuum, in quo etiamsi lucerna haud flagrabit, tamen mus spirare potest; putat igitur, aera fixum in atra communem restitui posse. IX. Postremo, acidum aereum phlogiston continere, Vult probare ex ejus effectu adversus calcem semi-metallicam, magnesium, nempe, ni
26쪽
grum. Hoc illust. Scheele, invenit in acidisphlogisticatis solis perfecte solvi, et ex iis disjungi in forma calcis albae, alliatinorum ope; sed
solubile quoque est in aqua acido aereo impleta, et ex eo disjungi potest eodem modo ac ex acidiS. Illius argumentis nunc quam viriliter propositis, forsan pertinacitatis arguetur, quicunque iis adversari sese accingat. Ea vero dubia mea non explicare fatendum est. Ostendunt quidem, quaestionem densis tenebris et multis ambagili involvi; attamen adducor sententiae assentire, acres fixum et communem este quod ad natu-
ram omnino diversos, quoniam argumenta jamjam memorata, nullo modo dubia tollere susticiunt. Nunc ea sigillatim versemuS, cum cura eorum momento respondenti. I. Κirv an inquit, in omnibus processibus, quibus phlogiston evolvitur, aera fixum sensilem reddi. Quoniam haecce res ab OmnibUS conceditur, et aeque omnibus theoriis convenit, nullam confirmat; nunc igitur, tantummodo annotandum eis, ex hac regula duas vel tres aberrationes csse, de quibus posthac plenius dicen
27쪽
II. Deinde e Doctore Pries hiey citat, quod
si plumbum et hydrargyrum una concitata sint, in phiala partim acre communi impleta, aer diminutus quartum totius amittet ; residuumque omnino phlogisticatum invenietur, et diininutio manifestior es cietur, si aer usitatus, dephlogisticatus sit. Re ipsa concessa, quid inde colligat, perpendamUS. E plumbi calcinatione, aeris fixi separationem colligit, cui diminutionem, quae notabatur, respondisse assirmat. Quod e calcinatione colligit, id verum est ; sed minime sequitur, aera si XUm, qui calcem intrat, ex aere dephlogisticato et phlogisticato oriri. Ad hoc probandum, DCCCssarium foret, aeris dephlogisticati, quo usus fuit, sinceritatem cognovisse; nam ex hoc multum pendet; et Priestley l assirmat, cum aer dephlogisticatus primo comparatur quomodoc UnqUC, aeris fixi portionem haud exiguam cum eo semper misceri. Concedatur igitur, tantum ac- rei acidi ex aere dephlogisticato esse separatum,
quantum plumbo calcinando sulcit, splus forsan adfuit, sed ejus praesentia probari nequit ,
28쪽
quid inde t Nonne plumbum aeque persecte 'in aere communi, ac in dephlogisticato, calcitiatur Nil hic igitur ex calcinatione, neqUe ex acris majore in hoc quam in illo diminutione, colligere licet. Illius perpetuo mos est, inferre, aeris respirabilis diminutionem semper ossici aeris fixi ortu et absorptione, iisque rationem tenere ; et idem pro certo accipit illust. Lavolsier; sed validissima
sunt experimenta contra hanc opinionem.
Celeb. Priest ley l, postquam periculis probaverat, assirmat, in aere respiratione diminuto prope ad quartum totius, aera fixum detegendum, partem sexagesimam quintam, vel ad summum, (ut ipse gratuito concedit), trigesimam tertiam, non superare. Alias :, in aera communem hydrargyro retentum, aeris nitrosi solita ratione immissa, invenit diminutiorum perfectam esse, sine ullo aquae accessu; et aquam calcis pos
lea' Pries ley equidem inquit, processum citius perfectum esse in aere dephlogisticato, quam in communi; sed hoc plane essicitur, ex eo quod aer dephlogisticatus pro metallorum phlogisto validiore assinitate, quam aer communis gaudet; cum eo igitur quasi statim conjungitur, et ergo citius separatur aer fixus.l Vol. s. Page IIO.' Idem, page i 23
29쪽
tea iis admisssam, non fuisse turbatam. Conjunxit 'Etiam, supra aquam calcis, aeres inflammabilem et communem, et eos scintilla electrica inflammavit, imminutio iapparuit; sed aqua calcis non turbata figit. Alterum eXperimentum l quoqUC ejusdem generis instituit, eodem cum eVentU. Acris certam quantitatem, cujus pars tertia fuit inflammabilis, reliqua communis, cominisc Uit. Portionem hujus in bo iubardam minorem, aere
inflammabili displodendam : inseruit. Apparatus portionem, pro glande plumbea designatam, aqua implevit, et ad ejus os vesicam (aere ex ea prius expresso) ligavit; misturam aeris, ut mos est, ope electricitatis inflammavit. Explosionis vi aer et aqua, in bombarda contenti, statim in vesicam impulsi fuere; postea vero, aeris externi pressura repulsat in bombardam, non tantum aera explosum, qui multum imminutus suit, sed aquam, et etiam partem Vesicae. Vesica retracta, et misturae aerum inflammabilis et communis, altero modo, in apparatum ut antea immisso, experimentum iteravit. Tentamina sic perduxit,
30쪽
aqua eadem per omnes processus servata , donec aer communis perdituS aquam magnitudine multum superavit; tunc hanc aquam phialae imposuit, et vi ignis aera ex illa eduxit; sed ibi non magis quam in qualibet aqua ejusdem generis abundabat, viZ. pluviosa, aera expellendi causa ebullita. Berginan quoque aliud tradit diminutionis eXemplum, sine ullo aeris fixi conspectu. I in- teas plagulas, alliati vegetabili caustico madens tes, vapori ex sulphure accenso surgenti sustis cienter exposuit; hasce dein cucurbitis indidits diversis, ad fundum depressit, orificia vesicas bubula humida adligata optime clausit, et pers sedecim nycthemeras, in loco temperiei circiter - - 18 gradum i servavit. Hoc tempore elapso, unius cucurbitae inversae orificium aperuit intra' tincturam heliotropii, quae moX irruebat, pa-- rum ultra et cavitatis implens. Hinc igitur con-- stat, phlogistori sensim deseruisse acidum vitrioli,
aeremque inclusum mutasse; interim tamen nul- lana tincturae rufescentiam potuit detegere. A- lius cucurbitae orificium intra aquam calcis ape- ruit,