Mandatum

발행: 1801년

분량: 73페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

11쪽

De caetero fratres quaecumque vera , quaecumque pudica, quaecumque justa, quaecumque sancta , quaecumque amabilia , quaecumque bonae famae , si qua virtus , si qua laus disciplinoe , haec cogitate. . . - In omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros, in multa patientia , in tribulationibus, in necessitatibus , in angustiis , in plagis , in carceribus , in seditionibus , in laboribus . . . Per arma justitiae a dextris & asinistris , per gloriam & ignobilitatem , per infamiam & bonam famam , ut seductores

& Verace S, . . . sicut egente S, multOS autem

Iocupletantes, tanquam nihil habentes , &omnia possidentes.

DE SACRAMENTIS IN GENERE.

In iis dioecesis partibus in quibus , ex civili temperamento , sacrorum celebratio publice fieri permittitur absque ulla illicita conditione a nobis improbata vel improbanda, in ecclesiis tantum, si quae sint, juxta

morem pristinum , ministrentur sacramenta. Tunc autem cessent prorsus in privatis do-δ Phili p. g. l - δι Cor. 6.

12쪽

'nibus sacra mysteria sacri ve ritus quicureique peragi solemniter , nisi ex speciali nostra concessione. Eaque omnia ser Uentur accurate, quae in Rituali Bajocensi sive pro

sacramentorum Omnium generaliter , sive pro singulorum specialiter administratione praecipiuntur , quaeque praesentibuS rerum. temporibus prudenter accommodari queunt.

Pseudo parochorum , ' atque iuratorum sacerdotum consortia sedulo vitent catholici Omnes, praesertim in divinis : ideo que nulla sibi vindicent templa quae simili aut alternatim cum ipsis occupent hujus modi sacerdotes. Ritu speciali, prout a nupero Venerandae memoriae Episcopo Bajocens1 D D. de Cheylus fuerat ordinatum , benedicantur ecclesiae quae ab ipsis aut a schismaticis quibuscumque aliquando fuerint occupatae, item quae impiis manibus, cantibus, actibusve publicis , Vel alio quovis modo pollutae, Vel quasi pollutae cognoscuntur, novae tamen benedictionis impertiendae causa prius Vicariis Generali hus exponatur , & ab eis specialis obtineatur licentia.

13쪽

In iis autem locis in quibus minor viget libertas nec a legibus novis , nisi sub nefariis conditionibus panduntur ecclesiaruna fores , ab ipsis prorsus abstineant sacerdotes catholici, etiam Votis populorum e X- petiti , licet forsan a civili magistratu , contra legum dispositionem, quibusdam in locis singulariter tolerentur, ne legibus iniquis aliquatenus patrocinari Videantur. Sacerdoti quippe christiano melius est in spel cis & ruderibus libere & independenter , prout Christus ordinavit , sacra e Xercere munia , quam in atriis deauratis , humanae potestati serviliter in spiritualibus subjacere.

Neque tamen etiam in aedibus privatis ii ritus omittantur quos servare siniant angustiae temporum , ac vel uti s em iviva libertas. Nulla proinde sacramenta ministrentur absque veste decenti, , quantum fieri

potest , absque veste talari , si de poenitentia , & absque superpelliceo & stola si de

aliis agatur sacramentis. Et haec quidem semper & ubique servanda veniunt, in loco

domicilii, & ubi non est obex, nec deest

14쪽

facultas; potissimum tamen in civitatibus &vicis , & ubi frequens est populorum con

y Ad sacramentorum administrationem legitima potestas ex jurisdictione propria vel delegata di manans necessaria est in sacerdotibus , licet vi ordinationis ipsis collatae , sint sacrorum ministri. Qui ergo nec proprius est sacerdos , nec delegatus ab eo

cui delegare competit , extra casum neces.statis sacramenta ministrare non audeat ,

qualibet praesumptione post positT Jurtia dictio quippe de jure non praesumitur, nec ullam actibus ante a peractis vim dare potest simpliciter praesumpta , imo Vere jam concessa, sed agenti nondum nota permissio.

Ubicumque in propriis parochiis , vel in vicinioribus & immediate conjunctis residere cognostiantur parochi, seu vicarii , aut deservientes debite & legitime constituti, nullaque temporum labe maculati, aut quibus reddita fuerit stola prima; semper ab ipsis postuletur , & obtineatur licentia , seu

15쪽

consensus muneribus pastoralibus obeundῖς praevius idque sub poena nullitati S pro contrahentibus & poenitentibus , ac suspensionis pro ministro scienter faciente, in sacra mentiS paenitentiae & matrimonii , nisi in

extremo mortiS periculo.

κQuoniam tamen his ce temporibus onerosa nimis , es quibusdam in locis salute populorum praesertim redeuntium ad unitatem , noXia valde foret hiasusmodi licen tiae seu consensus denegatio, nec fiduciam , quae solis meritis & suasioni cedere solet , praecipere debemus , quasi conscientiis dominantes supra dictis parochis, Vicarii S. ac desiervi en tibiis enixe commendam US , ne licentiam ab ipsis debite postulatam non nisi gravibus de causis denegent unquam , aut diutius procrastinentur ; de quibus nos, labrprimum fieri poterit , certiores facere te

neantur. 8.

' Animarum salutem inquirat sacerdos stnon lucra terrena. ' Unusquisque sicut ac cepit gratiam in alterutrum illam admini Dy Rit. p. 6. l ' I. Pet. 4.

16쪽

trantes sicut boni dispensatores multi sormis gratiae Dei ; . .. nihil pro sacramento rum administratione vel alia quavis spiritali functione , velut debitum, a quoquam eXigat aut quasi exigere videatur directe vel

in directe : Sc id quidem sub poena suspen βω-nis ipso facto incurrendae districte prohibemus.

Quae tamen voluntarie omnino offeruntur, absque vel levissima avaritiae suspicione recipiat , pauperumque non minorem curam gerat quam divitum. 9. Nolite dare sanctum canibus , neque mittatis margaritas vestras ante porcos. Quapropter

peccatori cuilibet scandaloso undecumque notorio evidentia juris vel facti sacramenta etiam publice petenti negari debent, e X-cepta pce nitentia, nisi prius certa con Versionis dederit indicia , publicoque scandalo pro posse satisfecerit ; sed de his vide quae sustus postea, ubi de sacra communione , dicti iri sumuS.

Nullum in Dioecesi Bajocensi sacerdotale

gerant aut gerere permittantur ossicium Rit. p, 6 ' Alaua. 7.

17쪽

gnoti sacerdotes nisi prius scripto licentiam

a nobis obtinuerint. Per ignotos autem sacerdotes intelligimus eos quibus in aliqua parochia prorsus alienis legitimum fidei morum, & ordinis testimonium non praestiterit saltem presbyter aliquis probe notus &fide dignus , aut adversus quorum calliolicitatem agendi normam hisce novissimis temporibus probabile quoddam emerserit dubium a quo prilis debeant abstergi.

Glorientur sacerdotes de suo munere& de suis functionibus. Nullas c temnant, nullas negligant; & quotiescumque sacramenta a fidelibus expostulantur , ad opus suum pergant corde magno , & animo Volenti. Cogitent quia ' pro Chrso legatione funguntur , se in animas suas pro ovibus sibi commisssis ponere debere; sibique valde criminosum fore si eas in periculo vel levissimo deserant. Unde non ut mercenarii propriis commodis aut saluti consulentes afflictos populos spiritualibus ecclesiisa solatiis & adjumentis destitutos derelinquant; sed veri

pastoris zelum & caritatem praemonstrantOS, - Rit. p. 4. Cor. I. i I. I n. 3.

18쪽

slaturi tit accersuntur, & quacumque eIel vel noctis hora, aegrotorum domum petant, humanos affectus reprimentes , omnemque timorem quem vel nimius labor, acrisve intemperies , aut morborum contagiosa malignitas posset incutere. Ideo se omnium servos ad munia sua quacumque occasione praestanda sa e saepilis publice profitebuntur, quo majori cum siducia ipsos libere adeant parochiam.

Quanditi prae terrore vel legum civilium prohibitione in domibus fidelium baptisma solemniter ministrari necessum fuerit, aqua benedicta simplici sacerdotes uti permittimus dones r eqstis ecclesiis fontes adsint aquae baptismali ex oleis sanctis recipiendae

ac servandae pares.

Ubi autem catholicis restituta sunt tem pia, jam extra ea nisi gravis urgeat necessitas, baptisare non licet. α φ Ne quis de cae. D tero, ait Viennense generale concilium,ar in aulis Vel cameris, aut aliis privatis Clem. 1. de baPt.

19쪽

D domibus, sed duntaxat in ecclesiis in qui, is bus sunt ad hoc fontes specialiter depu-

D tali nisi talis necessitas emerseritu propter quam nequeat ad ecclesiam ab G 3 que periculo propter hoc accessus haberisv audeat baptizare. D

Caute provideant sacerdotes ne deficiant Vel corrumpantur olea sancta , ipsaque sedulo , saltem quotannis , si fieri possit , re

novari curent. 4.

' Moneantur parentes ne infantes suos tingendos offerre nimium differant. Gravissime enim peccarent , si eorum culpa liberi absque baptismo vita migrarent. Quam poni iiiii crgo , & non ultra 24 noras prolem baptisandam sacerdoti deserant; nec ulterius sub quocumque praetextu disseratur, nisi desit copia sacerdotiS.

Moneantur etiam parentes ne , absque imminente mortis periculo , ab obstetrici-hus vel laicis quibuscumque parvulos baptizari sinant. α η Nulla enim cogente nece GJ Rit. p. Iq. t ' S. Aug. L. I. contra Parm. C. B,

20쪽

sitate si fiat , alieni numeris usurpatio

Ab haeretico vel schismatico , licet sacerdos non sit, parvulum baptigari nefas. Caveant ergo parenteS ne , Vel ingruente mortis periculo , illos adhibeant ministros , nisi desint alii baptismo conferendo idonei , quos haeresis aut schismatis lue noverint infectos. Quin & in hoc casu, ipsi potius si no rint, prolem suam baptizent; nec enim , catholicis deficientibus in inistris , ullum matrimonii contrahunt impedimentum.

Quoties ad supplendas coeremonias jam baptizatus ob imminens periculum defertur puerulus , ne facile credatur omni verbo, sed diligenter quomodo se res habeat exquiratur. Cum ergo laicus Vir vel , obstetrix ipsa se puerulum baptigasse certo & firmi ter pronuntiant , si1 aliunde duos & dignos adducant testes qui de re visa concordem faciant fidem , tunc nequidem sub conditione baptigandus est puerulus. Si vero laicus vir & obstetrix ipsa haesitanter & ti-

SEARCH

MENU NAVIGATION