Mandatum

발행: 1801년

분량: 73페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

41쪽

assidue laborantibus ad institutionem , probationem , reconciliationem puerorum perficiendam absumendi sunt in omni patientia & caritate. Quasi si prudenter servetis regulas erunt flores isti juniores gaudium vobis & corona, totiusque renascentis ecclesiae spes de solatium.

Convenit maxime ut fiat prima communio puerorum praesertim si notabilis sit numerus ) cum solemni apparatu , ad majorem totius parochiae aedificationem , ac semper die dominica vel festo solemni ; & tunc quantum fieri poterit, ista serven- . tur ab omnibus quae in rituali, p. 'o & 9I ,

praescribuntur.

Et hic iterum commendamus quod scrip tum est, gratis accepsis , gratis date. Nil terrenae mercedis sapientes, aut muneri Scujuscumque a parentibus praestolantes , scientes quoniam labor vester non es inani s in Domino. Quod si lubenter quispiam offerat, accipere quidem non pigeat grati animi pig-σὶ Et hic etiam recole quae superius dicta sunt,art. 8 de sacramensis in genere , P. LI.

42쪽

nus. Ita enim ' O Dominus ordinauit iis qui evangelium annuntiant, de eν angelio vivere. Verumtamen nihil exigite , nihil sperate ; 'quae est enim merces Vestra ' ut evangelium praedicantes , sine sumptu ponatis evangelium.

Praefixas caeterum ab ecclesia regulas circa tanti sacramenti legitimam dispensa tionem edocti, servetis illibate; non de clinantes ad dexteram neque ad sinistram. Nemo ad sacram synaxim accedens de confessione , de fide , de moribus ullatenus interrogetur prae serti m publice. Νemo palam arceatur, nisi de iis peccatoribus agatur de quibus in tribus articulis sequentibus ita sanciunt rituales omnes , & auctores melioris notae scilicet.

ιι Τ Fideles omnes ad sacram communio-N nem admittendi sunt, exceptis iis quin justa ratione prohibentur. Arcendi sunt v autem publice indigni quales sunt exu communicati , interdicti , manifesteque

γγ infames, ut meretrices, concubinarii,

43쪽

ra foeneratores , magi, sortilegi , blasphemin & alii huius generis publice peccatores

o nisi de eorum poenitentia & emendatio-

is dato prius satisfecerint. D' Cum ergo ritualia omnia & si nodalia decreta velint universim publicos & notorios peccatores a communione repelli, manifestum est eos a verbis & mente ecclesiae omnino deviare qui hujusmodi peccatores non prius volunt esse repellendos quam per sententiam judicis sint ut notorii peccatore S declarati. 6. y Inter peccatores publicos con notandi Veniunt; 1'. Iurati schismaticique sacerdotes litteriS monitorialibus summi pontificis Pii VI, an. 1791 & I792, proscripti. Item a spuriis episcopis ordinati aut litterarum Ordinis traditoreS 2'. Clerici in sacris ordinibus constituti, item monachi vel moniales qui spretis le-

44쪽

gibus canonicis pseudo matrimonium tumpiter contraxere , Vel qui abjectis jam pridem , absque necessitate , & superiorum licentia, veste & ossicio, libertatem pravam legibus novis oblatam ultro suscepere; 3'. Omnes quotquot civilibus adminis trationibus mancipati qui verbis aut actibus publicis o notoriis adversus religionem epis copos, Vel alios quoscumque pastores catholicos graviter insurrexerint , schismaticos in ecclesiis constituentes. Templa spoliantes, sacra profanave bona diripientes ,

Vel inique quoquo modo possidentes ; '. Quilibet sacrilegii , caedis, incendii,

latrocinii alteriusve flagitii auctores , fauistores , vel adjutores publici. Inter quoS con- numerandi sunt judices vel ip sorum assessores aut executores qui legibus iniquis , sive metu , sive sponte obtemperantes innoxium sanguinem scienter damnaverint; '. Laici omnes qui spreto legitimi matrimonii vinculo, adulterinas , non sine gravi scandalo , nuptias ci Viliter contraxerint , vel ' qui matrimonio quacumque de cata Sa notoria irrito conjuncti, polluti thori

45쪽

Vitium corrigere , vel penitus abscindere negle Xerint.

Cavendum tamen , & summopere ca-Vendum , ne pro notorio habeatur quod vel paucis cognitum su , Vel rumoribus , nixum incertis , vel sola Vulgi credulitate vel imperitia fundatum . . . . Non habeat sacerdos ut notorium in hoc Vico peccatorem qui tantum notorius sit in alio , praesertims fama criminis non videtur eo facile per- Ventura. Iis quidem eucharistiani deneget

qui peccatores sunt publici, ut aiunt publicitate juris. ' Quantum autem ad eos qui' publice sunt indigni sola publicitate facti, eos, si fieri possit, a communione non exiscludat inconsultis superioribus.

Qui sacram infirmis eucharistiam in via secum deferunt sacerdotibus omnimodam commendamus reverentiam , earnque sensuum & animi collectionem quae tantum decent depositum. Quantum prudentia permiserit, si ruri deferatur , semper ) aperto

46쪽

capite procedant, nisi praepediat imber, vel nimius solis ingruerit ardor ; non cum sociis & obvenientibus confabulantes , sed omnipotenti Deo stippliciter , sive alternatim, sive secreto & singulariter pro infirmis preces indictas fundentes, aliasque psalmos aut cantica quae tenere poterint memoriter. Neminem , si fieri potest, salutent in via, nemini benedicant.

Quod si1 sacerdotem intra domum cujuSpiam propter aliquam necessitatem, aliquodve negotium divertere contigerit, sacram eucharistiam in loco tuto decentique pie ac reverenter deponere curet priusquam sermonem cum aliquo misceat vel quiaquam manducet aut bibat.

Propter penuriam sacerdotum , & temporum dissicultatem concedimuS ut communio paschalis , prout antea fieri consuevit, ab initio quadragesimae, ad festum uiaque SS . Trinitatis protendatur.

Fiat communio paschalis , nisi gravis sit obex , in propria parochia , ad publicam

47쪽

aedificationum, prout ferunt leges ecclesiasticae , imo in solis ecclesiis parochialibus ubi primum catholicis fuerint restitutae; quempiam ad paschalem , Vel ad primam communionem admitti absque licentia proprii parochi, vicarii aut desseruientis prohibemus sub poena suspensionis. gu3. 3us.

RISTIAE.

In ecclesiis , oratoriisve publicis , ubi libertatis lucescit aurora , sacrosanctum servetur sacramentum ; nec alibi tunc recondatur , nisi forsan ab ecclesia ita distent sacerdotes ut merito timendum sit ne , urgente mortis periculo , tardius infirmis sub venire possint. Quo in casu vel aliis similibus a superioribus specialis obtineatur dissipensatio.

Apud que in cum que fidelem quant lincum que pium hostiam prohibemus recondi consecratam , iit ipsius devotioni satisfiat. Verum ubi desunt ecclesiae vel oratoria publica apud solos sacerdotes, vel ad summum in

48쪽

redibus monialium simul commorantium . sacrosanctum asservetur Christi corpus, non in cubiculis quibuscumque ubi passim ludunt aut comedunt, dormiunt aut vagantur viri ac mulieres , sed seorsim, & quantum fieri potest abstractis in locis , eaque servata semper quae par esst reUercntia.

Sacrae particulae frequenter, & ut in rituali praescribitur , si fieri possit, saltem is quoque die, praesertim pluviae vel hyemis tempore , saepius etiam in locis humidis , renoventur. Et tunc Vasa quibus recondebantur diligenter purificentur antequam noVae in ipsis reponantur hostiae.*u3. 4VS.

DE BEΝEDICTIONE ET EXPOSITIONE SSi. SACRAMENTI.

' Passim & pro nutu SSum. Sacramentum exponi prohibemus ad id enim requiritur graViS eausa , ne , ut ait synodus mechliniensis , Τ nimia frequentia minuat reverentiam. Et ita statuit clerus gallicanus annis I 623

49쪽

& I 637. . . requiritur autem expressa diaece sani episcopi facultas. Ita sanxerunt iii

ritualibus libris , & in comitiis generalibus gallicani praesules. Exceptis igitur diebus inferius praefixis , nullibi SSAE. eucharistiaexponatur , nisi de superiorum expressa licentia , a quibuscumque etiam exemptis semper obtinenda.

Istae sunt autem solemnitates in quibus poterit exponi SSum. Sacramentum , scilicet, I'. festa annualia ; et'. solemnitas corporis Christi & sic per octavam, de more antiquo. 3'. I a. communio solemnis , dummodo notabilis sit numerus ; V. g. saltem octo vel decem puerorum communicantium; 4'. preceS4o horarum, in locis tantum ubi mos obtinue rat antiquitus, ideoque speciales a summis pontificibus concessae fuerant indulgentiae ;s'. in oratoriis monialium quae simul adunatae

corpus aliquod constituunt, iis scilicet diebus tantum ac festis solemnibus in quibus ex usu pristino fieri solebat hujusmodi expositi O.

Praedictis diebus , & non aliis , sacra ex-- ponatur eucharistia juxta ritus receptos , in

50쪽

missa tantum & in etys. Vesperis, quandiu in aedibus privatis ossicium absolvi necessum fuerit, & quidam aderit populi concursus. In Oratoriis autem monialium coadunatarum , & in iis locis ubi pace ecclesiae reddita , templa sicut olim poterunt frequentari, iidem plane ritus & usus serventur circa SSL Sacramenti expositionem qui sive ex indulgentia, sive ex speciali-hus fundationibus quodam obtinebant.

Honesta sint ostensoria, apteque ac decenter disposita & ornata; ex auro argentove connetur qui tangit immediate hostiam circulus, Vel semicirculus, non ex charta, lignoVe , aut altera quacumque materia. Semperque coram SS'. Sacramento duo saltem accendantur cerei.

In festis solemnibus mas oribus a populo festivatis solemnis detur sive post missam, siVe post etas. Vesperas ad libitum , benedictio cum sacra pyxide nec quidquam ad, datur precibus assuetis , & in processionali Bajocensi praefixis. Locum sacrae pyXidis non suppleat sive corporale, sive cap-

SEARCH

MENU NAVIGATION