Mandatum

발행: 1801년

분량: 73페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

21쪽

mide deponant de facto, Vel si duo quos

vocarunt & exhibent testes non cohaereant in depositione , vel si baptizaverint non advocatis testibus, tunc baptizetur pue-

laico vel obstestrice testis unicus astiterit , quantumcumque fide dignus sit, sub con-

e contrario scripserit Benedictus Papa XIV, Gallicanis ritualibus nondum receptu S.

' Et si nulla necesssitate usurpetur baptismus Oa quolibet cuilibet detur, quod datum fuerit non potes dici non datum , quamvis recte dici possit illicite datum. Valet ergo , nec absque grandi piaculo iterari potest baptismus collatus ab haereticis , schismaticis nefariisve quibus cumque sacςrdotibus aut laicis, dummodo debita servata sit materia & forma cum intentione faciendi quod facit ecclesia. Quod si quis sacerdos collatum ab hujusmodi baptisma iterare praesumpserit , seipsum ' irre. gularitatis vinculo innod tum sciat.

22쪽

Antequam ad baptizandum accedat sacerdos , quantumcumque fieri potest & expedit, a parente Vel obstetrice exquirat qui sint electi susceptores. Ad illud enim muneris admittendi non sunt peccatores publici nondum reconciliati , aut schismatici, aliique de quibus postea , ubi de sacra communione , praesertim si sponte , non vi fecerint. Hos enim non esse suscipiendos consitet, nisi praevia jam facta , vel facienda φsaltem coram quibusdam testibus catholicis reparatione , eo meliori modo quo fieri poterit.

In solemni celebratione baptismi, post quaestionem de religionis catholicae professione, ' altera immediate subjungatur de praesentis horrore schismatis & pseudopasitorum sive juratorum sacerdotum abnegatione , nec non supremae Romani Pontificis in spiritualibus auctoritatis , legitimique episcopi ac parochi recognitione ς quae quidem interrogatio tum pro schismaticis , tum etiam pro catholicis pariter adhibeatur.

23쪽

ι Arcendi sunt a patrinorum munere vino obruti, aut alio modo sanae mentis non compotes ; qui ignorant Symbolum Apostolorum , Orationem Dominicam , Sal Iutationem Angelicam & praecipua fidei riit dimenta. . . & isti hodie multi sunt. Prael terea monachi & sanctimoniales. Item par- vulorum parentes propter spiritualem quam contraherent inter se cognationem quae ipsis inatrimonii usum interdicerent.

δ Patrinus septem annos admitti quidem poterit modo matrina duodecim saltem annos nata sit, aut matrina septem annorum, patrinusque quatuordecim; uterque autem tunc quod perrarum est rudimenta fidei palleat, sciss non admittendi. Ante baptisma , ubique ex postuletur a 3arentibus linteolum candidum infantis ca- iti , loco vestis albae , post chrismationem nVolVendo parem. Hanc enim regulam' abimnibus ecclesiis antiquitus praescriptam , icuti caeteras superius ex rituali depromp. ' Rit. p. 13. l Ibid. p. XL

24쪽

tas a nonnullis sacerdotibus facile nimium contemni, & quasi penitus expungi tape

Puer septem annorum circiter natus , si forte quis inventus sit qui sacro baptismate nondum fuerit tinctus, Vel de cujus bapti Gnii validitate legitimum exoriatur dubium ,

baptizetur adultorum more, obtenta priuS a nobis facultate. 13

Habeant sacerdotes omnes librum bap tismalem seu registrum duplicem , in quorum singulis fideliter & ex ordine , juxta

formam a ritualibus delineatam referantur

in posterum collata ab ipsis baptismata, nisi forte propter tavientem iterum persecutionem divisa seorsim folia secum deferre jusserit prudentia. Ullum autem omnino, abseque rite facta , Vel protinus facienda conscriptione baptismum administrari gravissime prohibemus , qu lis & quantus cumque Si diversis in parochiis baptizat idem sacer- ops , diversi pariter debent esse registri, quate nus seorsim possint singulis parochis transmitti, ut postea notatur,

25쪽

que exoriatur persecutionis metus. Quod si parentes , aliive testes expostulati baptismatis actibus subscribere pertinaciter renuerint , mentio ipsorum praesentiae , inditis nomine & praenomine , ipsorumque renitentiae in ipsom et actu fiat & tunc actus a solo sacerdote , Vel, si fieri possit, ab aliis testibus subsignetur.

In manibus laicorum, quicumque sint. sive parVulorum parenteS , siVe non , nullatenus committantur libri vel actus baptismales ; ne ipsorum incuria dispereant, Vel prae timore comburantur, Vel indiscretione prodantur. Sed in loco tutissimo recondantur de quo certior factus fuerit sive parochus aut ipsius vices gerens, sive deca-nuS aut prodecanus , ut morte baptizantis adveniente non pereat depositum , sed ipsi a vicariis generalibus provideatur.

Singulis annis , mense januario, quilibet sacerdos unum ex istis quos anno praeterito confecit baptismalibus libris decano, vel prodecano loci transmitti curet, a quo Vicisi sim vicariis generalibus, mense februario se

26쪽

quente simul omnes remittantur. Alterum autem exemplar intra manus singulorum

parochorum eorum scilicet in quorum parochia celebratum fuerit baptisma vel ipsorum vices gerentium , si qui sint, depo'

natur. II.

Quod autem ad tempus praeteritum attinet , cum a decem circiter persecutionis annis nonnulli sacerdotes collata a se baptismata Vel scripto mandare nullatenus ausi sint, vel scripta combusserint; cum interdum commissa parentibus aliisve laicis au tobrapha perierint, aut morte baptizantis praeVeniente penitus jam ignota desiderentur , &c. tot & tantis malis nullum melius visum est remedium quam ut, I'. facerdotes omnes qui supersunt & actus baptismales indebita tenuerunt forma , Unum exemplar decano Vel prodecano loci transmittant mense januario proximo, alterum singulis locorum parochis ut praecedenti no

parvulis a decem annis natis de quorum baptismate per hujusmodi actus authenticos

27쪽

non constiterit, prudenter & sollicite in singulis parochiis a pastoribus , aut ipsorum Vices gerentibus, aut aliis quibuscumque sacerdotibus , si qui sint, promovente decano, fiat disquisitio , cujus ope certo comperiatur sive testimonio parentum, sive alio quovis modo utrum singuli parvuli baptizati fuerint, necne. Quod si dubium adhuc, omnibus attentis, de quibusdam supersit, iteretur sub conditione baptismus ; & sic de quibussibet parvulis scriptum profera tur testimonium, quod actus deperditos aut omissos utcumque supplere possit quodque

mense januario proximo decano locorum, ab eoque Vicariis Generalibus transmittatur mense februario proximiori.

Cum in sacro praesertim poenitentiae foro vitandi sint errores , & hisce novissimis c lamitatum temporibus novae undique percrebuerint dubiorum segetes ; improbiori sane& diuturniori studio scrutanda sunt a confessoribus meliorum tum in rebuS canonicis , tum in moralibus, auctorum decreta,

sagaciorique judicio pensanda ne ex altem

28쪽

is a parte declinantes in extrema quaeque dilabantur. ConsessoreS igitur omnes hortamur ac monemus ut assidue rerum ecclesiasticarum studio vacent, & maxime ritualem librum ac nuper impressas emissasque a mente septembri anni 18oo confessorum in hac cudi arcesi facultates serpitis perlegant & meditentur, ne extra fineS sibi praescriptos temere nimium excurrant. Quod si quibusdam nondum pervenerint istae novae facultates impressae, ipsas quamprimum sibi provideant , cum aliaS OmneS antiquioreS , inquantum differrent, a die prima mensis ju- Iii proximioris reVocemus per praesenteS.

Innumeros propemodum qui quotidie circumferuntur conscientiae casus hisce paginis exsolvere periculosum quidem foret ac operosum nimis. Verum ut ubique, quantum fieri potest , servetur qui tanto-Pere exoptandus est , uniformis agendi &judicandi modus , omnibus . confessoribus mandamus quatenus propria in rebuS arduis opitrione postposita eam semper in praxi sequentur sententiam quae superiorum,

ac praesertim G llicanorum Episcoporum

29쪽

potioribus suffragiis comprobatur , donee major elucescat, quae rem penitus dirimat , auctoritas. Quod si rebus omnibus expensis quaedam adhuc remaneant dubia, consul an tur Vicarii GeneraleS.

In consultationibus autem faciendis is tud summopere caVeant sacerdote S , ne paenitentes ullatenus prodant. ' Ponat ergo confessarius custodiam ori suo , & ostium circumstantiae labiis suis , ut non erumpant Verba praecipitationis . . . Nude casui pro posito circumstantias addat , quae a consultoribus vel levissimam personae suspicio

' Quo liberius suo munere defungatur confessor, convenit maxime ut nulla a paenitentibus munera recipiat : quae tamen si attentis donantium facultatibus , sacerdotumque pie famulantium obsequiis

vel egestate, modesta comprobentur , ne- Rit. p. 139. l Ps. 14α l γ Ibid. 14s. ') hic praesertim perpendenda sunt quae supe

riuS mandavimus, de sacramentis in genere, art. 3. P. Hω

30쪽

quaquam audemus improbare si vero pinguiora quaedam obveniant, ' ea prorius irrita & donatoribus restituenda pronuntiant leges seu consuetudines gallicanae. Quocirca dubio de natura vel quantitate doni ob Veniente , consulantur Vicarii Generales.

Ubi cultus catholici, Sc ecclesiarum libera plane facta fuerit potestas , nullas ex tunc sive Virorum , sive maxime mulierum eXaudiri confessiones nisi in ecclesiis & debitis locis de more antiquo peroptaremus. Quoniam autem saepe saepius in praesenti confessorum opportunitati , & animarum saluti noxia valde foret antiquioris istius disiciplinae severitas, concedimus ut in iis quoque partibus , si pauci admodum sint sacerdotes , aut hi ab ecclesiis longius distent , vel sint infirmi , aut demum si urgen S quaecumque Occurrat necessitas Vel ecclesiae utilitas , in aedibus privatis , ut antea , possint confessiones recipere.

' Quanditi autem domi confessiones mu-

Vide 3. arresta a collatore Andeg. citata de contract., P. IO8., edit. ITI Rit. p.

SEARCH

MENU NAVIGATION