장음표시 사용
261쪽
ab eo campanula limpidissimum edidit sonum ab omnibus experimensistellatoribus auditum. M imam Vero Vocem a campanula editam necesse est credere, cum vitrum tanta potentia penetraverit, ut limpidissimum sonum ad aures adstantium attulerit. Si quidem vitrum per se tantum obstat ad impediendum auditum, ut mira sit Gassendi Historia, quam de se Opertim
tom. a. pag. 367. Contrgit interdum interesse me musicomum chora intra aululam resonanti ut distinctius ,gratiusqh possem modulatione, percipere , secessi intra musaeolum pariete quidem ab aula discretum , sed relicta tamen fenestra, quae simplici , ac integra vitri lamina foret clausa. Obstupui porro cum totum chorum proxime , altiust canentem , pr ter laminam vitream conb ieiens , vix tamen quidquam exaudirem , uti nes ipse exauditus fui , cantoresve , clamarim licet alta voce , i terrorbavi , sec. His inter se conneXis aequus rerum aestimator
capiet,quantum extiterit in illo puriore altiore acte tonitru , quantaq; ad motum celeritate, & potentia , olitas tonitruis, & in crassiori aere editis, comparatum. Non est etiam illud spernendum, quod noctu soni melius exaudiat tur : & quod affirmari certo non possit, fuisse unicum in fine, & non plures crepitus obiter ac successive reboantes, sed alfinem tantum exauditos Quid tandem obstat, quo minus credi possit, Apennini vel alia remotiora subterranea huic insolito Naturae symptomati, ceu consensi quodam assultantia, in eum mugitum absq; terrae-tremitu conspira Ss , quem pro quarta te inotuvspecie cognoverunt Philosophi, Ammianus lib. hist. U. Inter
haec tria genera terraemotuum , Mycematiae sonitu atidiuntur minaci , cum dissolutis elementa compagibus ultra assiliunt , vel relabuntur , con
dentibus terris , ideo Mycematiae dictae, quod Boum mugitibus assimilentur. Juc Pollax lib. s. cap. 73. Βοων δε μυκημα , μουκηθμο Samagitae VParpulin dicerent, apud quos, teste Iob. Lassio de Diis Samagitarum pag. 49. is esse putatur, qui sonitum ante , oepotis tοπμrru in aere facit.
262쪽
116 DE AppARITIONE FACIS, Colorum vero diversitas nihil officit iis, quae dicta sunt, siquidem ea materia, quae comburitur, alium colorem habet ex incensione, alium ex adustione, alium ex dissolutione sive liquefactione: quo sensu ait Aristotelet , vel quicunq; sit Auctor Libri de Coloribus Ai τύν καυῶν,- λουρύννων, s τηκο-
TAlia Hominibus tot saeculorum decursu impune spectata,
metum etiam nunc futuri periculi levant: frequens apud scriptores similis Phaenomeni mentio. istius Obsequens de Prodrg. haec inter caetera habet. Anno V. C. SSO. Fax Seriae ab ortu Solis in occidentem porrigi visa , Anno 7Io. Fax caeis ad occidentem ferri visa M talia saepe. Ac licet Manidii, lib. 1. Astronom. sic canat
Funera cum facibus veniunt , terriss minantur Ardentes sine sne rogos.
attamen nullam fere scribunt historici humano generi calamitatem ad haec spectacula consequentem, nec apud Obsequentem invenio, nec apud Xiphiliisum , qui tale quid narrat in Severo, nec apud Matth. villantim lib. s. c. 3 . Anno sal. I3y3. Et placido de Titii, qui ex solo conspectu Aurorae Boreae post diem 16. Octob. 7629. gravissimam Italiae pestem portendi credidit in sua ph asea caelesti lib. 3. c. ib. oppono simile aliud observatum v. Septemb. 362I. Gassendo, & pene sichio , qui factus exinde esὶ certior nihil aliud fuisse , quam naturae lusum, ut refert idem Gassendus Tom. Oper. p. asto. in vita ejusdem Petreschii, &in universum his praesagiis eandem habeo fidem, quam habeo Artemidoro lib. a. c. S. qui tales Faces, vel ignes in somnis videnti, talia mala praenunciat. Et equidem cum tales Trajectiones aeris siccitatem significent juxta Ptolom. centiisq. Aph. yy. & Haliben Rodan, ac Pontanum eju. Commentatores, aeris potius salubritas expectanda erit ad
263쪽
lubriores minus/s funestae, & si trajectio fuit, ut credimus , a principiis Nitro-Sulphureis, adhuc aeris salubritas superest, nihil enim apud Chimicos, & Metallarios salubrius Nitro , quod& claubero tantum extollitur, & Perulamio in Hist. Pitae se Morti& alibi saepe ; ubi quod pulvis pyrius in potum usurpatur per nautas & milites ante praelium, ad fortitudinem 3 ex qua capite si Europae turbas, & bella praenunciare voluit, nimis tardus est rei
265쪽
Dissertatione brevi praevia De
In Electorali Academ. Nitteberg.
266쪽
Polyhistori ac Poliatro Celeberri mo,
VIR OLiterarum meritorum1 gloria in publicum Musiri,
Dabuntur alii , Tu non miraberis , Vir Nobilissime, quod tantum pagina tantilia nomen ferant tuun . Re ac affectu, non mole aestimant scripturas solidi s me in literis versati. Norunt tuis miles, st multi saltem
forent , quid Constans sine pabulos iciendo fraen fit.
uamdiu vel lain Pana tot olim annis abs Te exquis te per-D ata apud Romanos , apolitanos, V et os, ac Florentinos de darint maximi artifices, minime omnium ignoras. Mittam Tibi Noe ucalion, vitreo inclusames Hermetice gnatam vasculo,K Umicilianam; ut inter rariora tua ex tet. Videstas voles udica, udicium1 aperi. Sed aegratias admitte pro egregio Margaritarum munere, quas ex tot conquis tu regionibus N angulis terrarum, nucio meo provocatus merito, iuexperimenta de his capienda, liberaliter m sonte propria communicasti. Vale Decuae Seculi, s han criptionem mere Philosophicam in qua non libuit rhetoricari benignius inter- fretare. Scr. Witteberga Mia Septembr. . cla Dc LXXVI.
267쪽
g. r. Erum & aeternum , sed incomprehensibile Lumeri unum est triplex 'ξωο-ει, Deus gloriosus, Lu- men gignens, Lumen genitum , Lumen procedens ab utroq; ; lucem inaccessam incolens, & splendore admirabili se saepe manifestans. DEUS Pater lux est, & tenebrae in eo nullae. Filius, splendor gloriae illius. Sacrosanctum Flamen flamma est, non solis Apostolorum linguis, sed piorum cordibus etiam infundens se; a quo, quicquid luminosi in mortalibus apparet, accenditur per sapientiam. Sunt & benigni Angeli flammantes ignes Luminaq; , fine omni, quanquam non principio carentia. Immensum illud subtilissimumq; corpus , quod eoeli venit nomine, stellarum habitaculum, ignibus& Luminibus, quorum iniri numerus haud potest , plenum. In elementorum quoq; censu aeternitatis aste thunt famam ignes, subterranei potissimum in montibus ignivomis therismisq,. Ardet AElna noctibus semper, tantoq; aevo ignium sufficit materia ; nec sperandus finis. Vesuvii quidem per tot secula ignivomi scrutatus diligenter causas est petrus castelluc lib. pecul. de Vesuv. Italice conscripto. Sed quae est ista materia , quae tot in India Orientali pariter & Occidentali montibus voracitatem avidissimam sine sui damno tribuiti Admi-
268쪽
DE LuCE, IGNE, randarum rerum omnium in Luce atq; Ignibus epitome. Divinitatis nempe symbolon ac index. In flamma toties apparuit supremum Numen, alioquin invisibile: Ebratis in columna ignea, Mosi in ardente Rubo. Legem promulgaturus DEuse medio ignis nubiumq; involucro detonabat. Foedus initurus cum Israelitis, speciem ardentis ignis praebuit. Danieli thronus DE1 & EZechieli visus in flammante igne. Johanni Apocalyptico ardentia visa Dei-hominisq; lumina. In ignibus & luce visi exercitus coelestes & legati , Manoae, Eliae, Elisae , aliis. Factum inde, ut veteres idololatrae, AEgyptii, Chaldaei, Babylonii, Persae, Graeci & Latini DEuM in Igne, in
Sole, in Vesta tandem adorarent. Similia Peruanorum de Sole commenta fusius recenset Garciliasso de la Pegat, e Regio gentis suae stemmate oriundus, ac Dh. Francisc. Grandis dissert.
sing. de variis Dri nominibus Soli attributis. g. r. Primus hujus universi conditi a DEO decor & ornatus lux fuit. Ultimum, quo coeli terraeq; destruetur aliquando machina, futurum esse ignem, infallibilis testatur veritas. Quantumvis a. non eadem ubiq; habitudo & natura hujus& illius ignis , certum tamen est, fuit, erit, naturae actiones maxime mirandas, Lucis, luminis, & ignium absolvi beneficio. Sensuum primus nobilissimusque visus est. Visui primo
cognita sunt lux & lumen, quae ante res naturaleS OmneS oculis se offerunt. Videtur non modo, sed ut videantur alia similiter, lux essicit ac lumen. A luce igitur, ejusq; prole lumine , veluti Philosophiae Naturalis duce, prima petenda fundamenta sunt. Movit argumenti dignitas illustrem scriptis meritisq; suis Thomam partholinum, ut de Luce Hominum inprimis & brutorum ) variae magnaeq; eruditionis librum publicaret : quo & nobilitatem Lucis, insitae corporibus & universalem ejus ambitum docere studuit. Enumeratu longum, nec unius foret clepsydrae, si, quid in pretiosissimis naturae rebus
269쪽
AC PERENNIBUS LUCERNIS. 223bus, Margaritis, Gemmis, Metallis, purioribus inprimis, lux conferat & lumen, dicere ingrederemur. Solum hoc vel indice tantummodo signare satis esto, sine Lucis, Luminis,& ignis penitissima cognitione, neminem unquam ad formarum in animalibus Jc plantis solidam notitiam pervenire posse. Quas & quantas enim DEUM immortalem l) per tot secula Chimaeras finxerunt, & huc usq; propagarunt circa Formas Corporum Philosophi autoritatem, non experientiam secutit unicus tot simul aliis hae parte palmam visus est praeripuisse subtilissimus Anglorum Thomas VPilissimi naturam flammulae vitalis propius cognovit. Sed id jam non agimus 3 ad lucem potius respicientes. g. 3. Memorabile Bartholomaei Anglici cujus apud me vetustate sua commendabilis est codex de Luce judicium arridet. Sic vero ipse 8. de propr. rer. c. go. scribit:
stantia summe Ampux , summe multipum in incacia , Dmme nobilis ,
absoluta penetrationis , omnis naturalis motioriis principium o origo; summe perfeltibilis , summe Iucunda , summe communicabilis. Luce in corporibus nihil est stilius , nihil convenientius , nihil pulchrius , nihil velocius , nihil virtuosius invenitur. - Forma lucis nobilissima in genere formarum, corporalium maxime, materiam distendens.-Luxerit maxime mobilis , incessanter movens se. Lux se multiplicat
gignendo. Lux genita lucem simul gignit succedentem. Nihil luce purius; una transiens per fordes non sordescit. Tolle lucem e Mundo ; abibunt omnia in chaos. Absente per noctem solo sole, omnia colores suos & amoenitatem veluti amittunt. Animalia & plantae ob minus robustam Solis operationem jacent hyeme ac rigent: quae cum Vere reviviscunt. Quid existimas futurum, si Coeli extinguantur luminaria λ Quae ut in hominum incurrunt oculos, sic a solis recte aestimantur Sapientibus. Actum tamen agere nec Vacat, nec placet: quando de natura Lucis tam egregia posteritati monumenta reliquerunt post Francisc. Aquilonium, Grimaldum, Possum , Ric ioL Bulliald. in-
270쪽
geniorum aquila Κircherus, in Arte magna Lucis & Umbrae, atq; Gedanensium Hipparchus, flesesius in Selenogri pariter ac Cometographia . g. 4. Cum luce communia multa ignis habet, quanquam dis tinctissima sit a Luce. Utriqi splendor, amoenitas, incredibilis velocitas, penetrandi vis, subtilitasq; & id genus plura competunt. Non tamen ubi lux, ibi ignis. Ignis omnis pa- lbulo, ut videatur, & stabulo, ut in eo conservetur, opus habet. Lux nullum requirit alimentum. Ubi ignis , ibi sulphur, ibi acidum. Neutrum horum luci necessarium. Observanti diligenter omnia, in igne haec apparent diversissima:
i. ignis ipsemet in se spectatus, substantia omnino dici de- bet : a.) subjectum ejus, non italiaesionis interim , sed informationis, in sublunaribus his , terra est & omne corpus misi um: cui inexist it, non ut sit, sed ut prosit. 3.) Pabulum seu nutrimentum, igni non propter se, ut vivat, necessarium, quemadmodum ΗIuarios in scrutinio ingeniorum statuit sed iratione nostri tantummodo, ut manifestetur & urat. Exemplo sulphur est in oleis, bitumine, naphtha, succino, ambra, lcera, butyro, sebo, lignis aridis. λ.) Flamma subjective est
in sulphure, formaliter ab igne, sed essicienter a motu atq; in- iflammatione. Flammam describit Emanuel Magnanus, Gallus , in Philos . nai. c. IS. propos . u. p. IJ O. ) ignem fluentem lucen- i
tem; ignem vero ipsum Axumis ligatum, nec suentem , nec lucentem. l
Sed alia res ignis, alia vicissim flamma, non ex fluxu aestiman- da, nec ex luce. Potest & solet esse ignis sine flamma ; imo actu talis est in mistis & aquis calidis. Potest flamma etiam sine igne esse. Est in marina aqua, tempore nocturno de- lprehensa saepe flamma, tempestate imminente, propter salis irritati copiam. Est a Pyropo & Carbunculo & quandoqi , teste summo Auiso de Geminis appendice γ ab Adamante. Arte Chymica smaragdus praeparatus fiammam vibrat. Bene-
