Miscellanea Curiosa, sive Ephemiridum Medico-Physicarum Germanicarum Academiae Naturae Curiosorum

발행: 연대 미상

분량: 588페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

AMATO MIAE

CUM GENERALI THEORLA VEGETATIONIS, Illi superstructa CAPuae I. De Semine, quoad vegetat.

ne manuducent, inquisituri in visibilem constitutio- ο eris nem & usum singularum eorum partium, eam eligi-I mus Methodum, quae nos felicissime ad ea, quaecunq; de his dicenda sunt, comitatur: Et haec est ipsius Naturae Methodus, in continua sua per vegetationis opus serie procedens a semine consito, ad formationem radicis, trunci, ramorum, λ-liorum , florum , fructuum, & in fine tandem omnium, seminis iterum serendi, de quibus omnibus eo ipso ordine particulatim erimus disserturi. Constitutio omnium dictariam partium essentialis in omnibus vegetabilibus est eadem: observation autem quaedam magis conveniunt, quas inprimis producemus. Et primo omnium pro Semine eligimus Fabas hortenses majores.

Fabam itaque dissecando duplici veste aut cute tectam trinvenimus: haec Involucra, quamdiu Faba recens est, separatu& distinctu sunt facilla : postquam vero exaruit, arcte adeo invicem cohaerent, ut oculus instrumento non instructus lana tantum

342쪽

AN ATOMIAE tantumasse judicet, quin Cutis similiter interior quae texturae est tenerrimae) eo usq; contrahitur, ut videatur tantum esse exterioris asperitas , crustam placentularum dulciariarum , quas Maquarones dicunt, aliquatenus referens. Foramen In parte Fabae crassiori, in exteriori cortice exiguum exterioris foramen se conspiciendum praebet: quod dissectum observavi-molucri. mus terminari versus punc' una illius partis, quam nos Vocamus radiculam, & de qua statim dicemus. Ejus est: capacitatis , ut exiguam aciculam, quali virgines utuntur, admittat,& maxime notabilis est: in faba recenti seu viridi. Foramen illud non tantum observatur in fabis hortensibus majoribus ; sed in reliquis etiam speciebus ; in Ervis maxime patet ; in Pisis, Lupinis, Viciis, Lentibus & aliis leguminibus quoq; reperitur; in variis item seminibus huic cognationi non annumeratis, ut in semine Faen graeci, Medica Tornaiae, Galegae aliis: in quibusdam horum adeo exiguum es , ut absq; vitri ope vix discernatur; & in quibusdam non videtur nisi pars quaedam seminis visum ejus interceptura abscindatur: est q; in his & similibus seminibus a loco, unde pedunculus abruptus est , perfecte distinctumo.Quid in ge- Hinc observandum nobis , omnia semina , quibus saenere obser-durvis aut crassiun involucrum, ea similiter eodem, vel ναμ iη Iss' quodam modo perfora exhibere. Ac congruenter, licet Cuticulae seminum ejusmodi, corticibus vel nucleis in lusorum, dum sunt tenerae, visibiliter perforatae non existunt, ipsi tamen nuclei & cortices semper sunt, uti cap. 7. Ostendemus: ad quod caput, quae porro.observari debent quoad na- turam pariter & numerum involucrorum seminis, referimus. Tegumenta fabae detracta proprium semen ipsum ostendunt. Partes ipsam constituentes tres sunt 3 sic. Corpus elatius & duo alia ipsi annexa, quae organicas tres fabae partes esse dicimus.

minis.

343쪽

Corpus elatius non est pars una continua, verum lon-civm

gitudinaliter ubiq; divisum in duas dimidietates vel Lobos, qui ad Fabae basin invicem utrique conjunguntur. Lobi hi in aridis Fabis dissicillime separantur, observanturq; ; sed in junioribus , in specie coctis, facile in partes dilabuntur. Vid. Quaedam admodum semina dividuntur non in duos, sed in plures Lobos , ut semina nasturtiorum i & quaedam plane non dividuntur, sed continua sunt, ut grana frumenti et exceptis his paucis, omnia semina reliqua, etiam exilissima, non secus ac fabae, in veros duos Lobos sunt divisa, qua de re licet in pluribus seminibus per sectionem informari nequeamus, facile tamen alia ratione possumus, ut insequentibus videbimus. Basi fabae partes duae reliquae organicae sunt appense et quibus mediantibus duo Lobi invicem conveniunt comnectuntur. Major harum extra duos Lobos sita est, &, denu- Radicula data Faba suo tegmine, immediate videtur. Candidioris est dist a. coloris, & magis nitet ipso corpore , de quo diximus, elatiori , inprimis in recentibus Fabis. In Faba & aliis quibusdam Seminibus aliquantum supra partem crassiorem sita est, si Fabam eo in situ , quo ad crescendum disponitur , manu tenueris. In Glandibus quercinis, Pomorum nucleis, Amygdalis, aliisque variis seminibus vere juxta finem prominet et Basis enim & extremitas in his unum sunt & idem, in Fabis

vero diversa. Vid. I.

Haec pars non modo in Faba & memoratis superius minibus est , sed etiam in omnibus reliquis: illud nempe e istens, quod in vegetatione seminis Radix plantae fit , quod

ideo nobis vocatur radicular per quam intelligo Materiam

radicis, demia hucusque Forma Iacilis est observatu, praete

P p quam

344쪽

Plina siquam in nonnullis, & paucis quidem seminibus, inter quae Vadicula Fabae est pulcerrima & maxima omnium , quas vidi ;ast quorundam aliorum seminum radicula major est proportionate, ut in , quod fere crassitiem alterius Lobiaequat.

Minor dictarum Appendicum duariam inter duos fabae Lobos occultatur, post quorum separationem demum videtur. Inclusa est Cavitatibus duabus exiguis pro ea recipienda intra Lobos formatis. Color ejus accedit colori radiculae: fundataq; est super hujus Basin, contrariae plane productionis scilicet versus conum Fabae, dum revera est ea ipsa pars, quae in progressu evadit Corpus sive Truncus vegetabilis. Viae Fig. I. Hanc ob partem primario Faba in Lobos dividitur ; ut nempe tepide & tuto inter utrumq; recumbat praeservetur ab injuriis, quas tenera ejusmodi pars pati

Haec pars non sicut radicula, est unum corpus integrum, sed in laxa sua extremitate dividitur in partes diversias tam bene invicem conjunctas, ut sunt Pennae in fasciculo; quam ob rationem nobis dicitur ploma. Adeo hae sunt conneXτ, ut ab initio duae vel tres saltim exteriorum in conspectum veniant : sed per separationem accuratam & curiosam harum Descript/. interiores statim prodeunt. Iam uti pluma est pars illa , quae fit plantae Truncus, sic partes istae sunt tot verae, & jam formatae, licet non explicitae Frondes, pro dicto trunco designatae,& complicatae in ea ipsa plicatura, in qua post Fabae germinationem postea apparent. In Ervo duae exteriores sunt admodum pulcrae & elegantes. In Faba hortensi majori, duae admodum exiles sunt plumae, & saepe , si non semper altera sita

est ad latus alterum majoris illius nuper descriptae.

345쪽

VEGETABIDUM, CAPUT I. 3or cum nullo alio, praeter quam situ a reliquis differat, tantum hic mentionem injicere volui. Et hae tres partes : corpus scilicet elatius, radicula, & pluma , concurrunt ad unumquodq,

Semen constituendum , neq; plures his sunt. Lustratis hactenus organicis Fabae partibus, proxime examinemus Similares, eas nempe, ex quibus organicae componuntur, quarum observatio distincta pro intelligenda clarius Seminum vegetatione & inde exsurgentis Plantaetrequiri- tur : pro qua obtinenda in Anato me nostra progrediamur. Dissecantibus itaque Fabam, prima pars occurrit ejuS Cu-euticula d ticula. Oculus & cogitationes primae persuadent, eam tam frita.

tum esse densiorem & nitidiorem superficiem ue sed inquisitio

accuratior demonstrat esse veram Cuticulam. Tenuis est

adeo exquisite , & maximam partem Corpori fabae connectitur ita arcte, ut non possit, nisi in quibusdam laciniis tenuibus , distin videri ue quae, si cultrum tuum superficialiter mes FabamRIA, &tunc modeste admodum id, quod scidisti, sursum trahas , separabitur & apparebit tranSparen S.

Cuticula haec non solum supra convexas Loborum parteS e tensa est, verum & in ipsarum Planities, ubi se invicem contingunt 3 extendens se similiter supra radiculam & pli mam, atmita supra fabam integram . Pars haec, licet eatenus communis si cum Involucris fabae, quod non secus ac illa, haec quoq, sit Integumentum , differentem tamen omnino notionem de ea concipimus: nam cum Involucra, dum seritur faba, tantum suggerunt succum, & expleto suo officio arescunt, uti postea videbimus: haec e contrario cum organicis fabae partibus nutritur, augmenta capit, & per vegetation veram coeXtenditur. Proxime a Cuticula progredimur ad ipsum Pareuch NAE 3 parenthia partem nempe illam , per quam totam corpus interius de quo

mox sumus locuturi, disseminatur , qua de causa nobis dici-Pp v tur

346쪽

3 2ANATO MIRtur parenchrma. Superficietenus est densius aliquanto , interius vero magiS porosum , & texturae laxioris existit. Si illud per microseopium inspexeris, similitudine aliqua refert Medullam, dum est succulenta,Radicum Vel Truncorum in plantis , & hoc optimo jure , uti cap. a. Videbimus i optime vid tur in viridibus sive recentibus Fabi S. Pici. Fig. a. Pars haec, si color ejus consideretur , peculiaris Fabae Lobis videretur 3 verum uti Cuticula, sic & haec communis est xadicula Ac pluma; hoc est, Parenchyma fabae, quoad essentialem suam substantiam, est in istis tribus. Ratio, cur pluma color, & in specie radiculae, quae candida est, adeo differat a colore Loborum, ex eo potissimum dependet , quod

hi sint magis compacti atq; densi,&hinc eorum Tincturae differunt. Eandemq; ob causam Lobi ipsi in junioribus fabis virides sunt, in vetustis & aridis accedunt ad albedinem. In variis quoq; seminibus aliis, ut in Glandibus, Amygdalis, Nucleis pomorum, prunorum, nucum iobi etiam recentes& juniores, aeque ac ipse , puro colore albo splendent. Licet autem Parenchyma, uti dictum est, omnibus partibus organicis sit commune ii hoc tamen in differentibus plane proportionibus fit. In plumam qua proportionaliter minimum est, tres totius plomae quintas circiter explet ; in radia cula, quinq; totiuS radicula septimas aequat 3 & in utroq; Lobo leousq; proportionem transcendit, ut ad minimum novemdecimas totius lobi constituat. Superius ubi dictum est, Parenchyma non esse partem solummodo constitutivam, praeter Cuticulam, intimatum lest ue esse inibi aliud corpus differentis essentialiter substantiae linsinuatum : non in radicula & plumia tantum, sed in ipsis 1 quoq; Lobis, adeoq; in Faba tota reperibile. vid. Fig. a. eouia1ηυ- Hoc Corpus internum planum admodum fit & conspi- - quomο- cuum, si radia uia scindatur transversim, procedendo ita per gradus l

347쪽

gradus plumam Versus, per quarum utramq, in Truncum egre-do esse .gium & rectum decurrit. In Lobis proportio ejus admodum tuti tenuis existit, unde dissiculter quoq; discernitur, quoad Virgas in specie : sed si cultro acuto leniter fabae lobos transverissim dissecueris variae Maculae exiles , colorem Parenchymate diversum ostendentes, inq; Linea per totam longitudinem latae observabuntur: quae sunt Ramorum Corporis hujus intrinseci extremitates. Vid. Fl. 3.

Intrinsecum hoc corpus quemadmodum in quahunq; organica. fabae parte existit, ita ad singulas respective admodum regulariter distribuitur. In bona parte Truncus Descriptam est integer i versus Basin in tres magnos Ramos dividitur, medius recta in plumam incurrit, posteriores duo ad utrumq; latus parvo abhinc spatio in iobos abeunt: ubi Rami dicti in alios minores dividuntur, & hi rursus in plures & teneriores, ac versus Loborum Virgas forte, margines utrinq; terminantur , qua ratione distributum Corpus dictum interius in utroq, lobo Radix sit vera & perfecta. Pid. Fig. Radix haec Seminalis, uti eam nunc Vocabimus, tenera adeo non potest excarnari, siVe separari perfecte, ut possunt Vasa partium in Animalibus, licet vel accuratissima adhibe tur manus: verum dissectione , modo superius declarato , coepta & continuata tota ejus compages & distributio observatu est facilis. Si item a Lobo fabae longitudinaliter Paren-chyma ejus gradatim & per tenuissimas lamellas detraxeris, varii Radicis seminalis Rami qui altera dissecandi methodo Maculis tantum notantur sive punctis) tam pauciores isti circa Basin fabae, quam numerosiores versus Virgas ejus, distincti satis & integri apparebunt. Huic fini novae destinandae

sunt Fabae.

Sicut Corpus internum ramificatur in Lobis, ita & in ptisma: nam si transversim secetur pluma, & a Basi per longitu-

348쪽

dinem corporis ejus procedatur, invenies in ea primo Truncum vel Ramum grandiorem , post circumcirca Puncta quatuor vel quinq; vere exigua, quae sunt extremitates tot minorum ramorum una cum iis in singulas partes distributae. Vid. Fig. Distributio corporis hujus interioris, prout per cun ctas fabae partes organicas continuatur, exhibetur FQ.

Corpus idem internum, dissecando Fabas Je Lupinos ni jores, optime observabile est: in aliis Leguminibus grandioribus nonnullas etiam, licet obscuras , sui notas ostendit: sed in aliis nullis seminibus, in quibus observationes institui, quamvis maximis, e. g. pomorum, Prunorum, Nucum cyc. post dissectionem clare conspicitur, nisi in radicuia &ratio hujus partim dependet ab ejus quantitate, quae in pluribus seminibus tantopere parva deprehenditur, partim a colore , qui in pluribus seminibus cum pareno malis colorUcoincidit, adeoq; ab eo discerni nequit. In semine tamen cucurbitae tota radix sminalis non quo- ad Ramos fallim magnos, verum & quoad Subdivisionςs & An stomoses inosculationes minorum , sine ulla dissectione. sola Loborum ab invicem separatione per ipsorum Planitiem immediate apparent. via. Fig. s. Ac quicquid quoad Seminalis hujus Radicis existentiam sectio expiscari nequit, in aliis centum seminibus etiam exilissimis oculari inspectione demonstrari potest ; quomodo id fieri queat, capite hoc declarabitur. Nolumus interea, nos, dum dicimus unamquamq; Plantam suam habere Radicem , stricte id dicer . Q libet

enim planta duas revera Radices licet non contemporaneas, sed successivas obtinet 3 radicem nempe originalem vel feminalem in suo semine, & plania radicem quae in germinatione fit

radicula e Paronchyma seminis in quadana sitimilitudine primo in

349쪽

respectu ad radicem seminalem idem est, qliod postea est ad planiae-radicem ; & radix seminalis respective ad plantae-ra dicem idem , quod plantae radiae est ad irtinoum. Pro cuj iis inis tellectu meliori , dum sita gulas Fabae partes, quousq; dissectio nos ducit, examinavimus 3 breviter proxime in usuira Partium dictarum inquiremus , qua ratione illae Fons vegetationis existant,&ad futurae plantae productionem concurrant. Germinationis fabae aut alterius clijusdam seminis causa generalis est fermentatio; h. e. faba in terrae gremio sita, accedente aliquali humiditate , dissimilari partim, partim astini, lenis fermentatio inde oritur i cujus ope intumescit faba , Decus semper augetur, & faba intumescere continuo pergit, eousq; opu ς procedit i quae communis est explicandi ratio.. Verum nudam ibi esse fermentationem, camm eo ppeditando, haud sussicit ; sed ut ea fermentatio , o succus

in illa o du , diversarum partium ei inservientium tiplici subjiciatur imperio , requiritur , & hoc quidem aequa- ilis est necessitatis cum Varia alimenti animalium praeparatione , processum particularem hujus operis & ejus cum illa convenientiam neminem declarare tentasse invenimus. Inspiciamus itaq; fabam, tanquam partem operis ita formatam & compositam, ut apta sit instituto productionis plantae , quae in conVenienti Solo posita hinc processit declarando. Primo omnium, dum faba circumcirca sius pelliculis invol-lati avitur, succo quo nutriri debet per has necessario est transeun- quomodo dum: hac ratione non tantum in quantitate proportionata& per decentes gradus 3 verum etiam purior , & forsan sine quadam Tinctura Vegetabili ad fabam transmittitur. Cum, si nuda foret faba , succus necessario ut nimium super- fluus, sic & crudus immaturusq; , tanquam per egregium adeo

quasi gossypium , uti sunt Pelliculae , non filiratus, esset. Ac ' quemadmodum usum tura pro succo transeunte obtinent , sic

350쪽

ANATO MI E& vasis vicem gerunt, ratione ejus, qtu jam in iis depositus est: eodem modo pro fraventatione securiori conformatae, ac sunt ampullae aut cadi respectu cerevisiae, aut alterius cujusdam fermentativi.

1 melicui Et quemadmodum fermentatio per aliquam vasis aperis n-turam promovetur , ita in superiori Cortice foramen quoq; Hasi conirmatum videmus i ut, si opus sit plurium quarundam particularum aerearum pro excitanda fermentatione per hoc ipsis pateat aditus : aut e contrario, si inibi continerentur quaedam tales particulae vel halitus, quae genuinum fer mentationis) progressum sui care possent, per hoc iterum facilem sortiantur exitum : estq; hoc communis velut fucci porta, idemq; , quod est respectu noviter in vasa illatae cerevisiae illud, qiud vocamus Spiraculum cadi. Foramen illud vere quoq; permeabile esse in fabis vetustis sativis, apparet, si hae ad tempus quoddam macerentur in aqua et exemtis enim illis post, & aliquatenus pressis, multae Bullae exiguae ex eo per vices surgunt & erumpunt. vi ino- Succus postquam Pelliculas penetravit, proxime Comlucri meri- pus fabae subintrat ue non tamen sine discrimine : verum per ρ in or 'pellicolam exterisDem si liratus, & in interioris tam corpore quam ' concavitate fermentatus mediante Cuticula rursus, ut purior evadat, fit tratur, & ita parenc ma pro quarta digestione ingreditur. Per quam partem penetrans succus Versus radisem semianalem, tanquam per eam, quae est spatiosioris molis 3 praeter

ulterioris percolationis beneficium , satis quoq; spatii ibi invenit pro libera magis & activa fermentatione & maturatio- ne. Quod Parenchyma dum praeterea ipsius faba corporis pars, & propriis ejus Seminalitatibus aut Tincturis sufficienter repletum est: βιοπι ibi non saltim spatii, sed materiae etiam satis invenit, cujus ab energia fermentatio ejus hucusq;

magis promovetur. SuccM

SEARCH

MENU NAVIGATION