장음표시 사용
101쪽
DE HrDERODE ADFECTu IN LATITUDINE SANITATI . tamen vinum non biberet, sed Zythum tantum tenuius ob sitim solito plus ingurgitaret, & perpetuo ad libros desideret, ventriculi tonum haut parum laesit. Adsi impio Orvietano ex vino generoso, concoctio restituta in integrum, alvus ut ante , sibi constitit, nihil querela dignum remansit.
D. GEORGII HIERONYMI VEI SCHII,
Virgo triginta annorum circiter, staturae mediocris, habitu crasso, & lacertoso, adfectum cachexiae similem contraxit, victus praecipue culpa, quo crasso & mali succius a erat, robore tamen quam maxime valebat, labores domesticos omnes ipsa perficiebat, quantos vix aliquando viri perferre potuissent. Singulare hoc ostendit, si quandoq; aut forficula aut acu digitum laesisset, ne unam quidem guttam sanguinis prodire solitam, sed purissimum laticem, qualis sudoris etiam aut lacrumarum est. Non potuimus: ulljs rationibus eam persuadere, ut venae sectionem levissimam admitteret, qua opus ajebamus, ut saltem qualis in corpore sanguis contineretur , cognosci posset. Hoc enim sibi certo constare adserebat, ad primam sanguinis missionem hydropem successurum. Consultis igitur hydragogis, aperientibus & diaphoreticis, menstrua, quae diu substiterant, prodierunt, nullius fere coloris: ipsa plures ulterius annos vixit, nullo graviori incommodo. Deinde Viro peregregio nupsit, cujus cohabitatione sive conversatione etsi sterili, hucusq; praeservata est, ne in hydropem incideret. Hoc licet alicui mirum videri queat: si quis tamen cogitet etiam dysenteriam λαγνεια curari apud ninocratem , de qua Marsibus ca gnatus in Lib. I. variar. Obs pereru
102쪽
ro osss VATIO XLI. XLII. dite verba fecit, nec istud valde mirari poterit, maritali amplexu leucophlegmatiam inhibitam. Haut levis enim vis masculi caloris in comparem transfusi, sive la umoris genitalis, in ' quo εμ φυξν praecipue continetur, a toto quasi corpore recisum, & toto iterum corpore atmosphaerice se diffundens.
Exul honesta & paupercula, quae lapius in civium aedibus, etiam nostris, domesticos labores obire solebat, conquesta est, se multo jam tempore Vermiculos plutes sede dejicere, cum torminibus & pruritu partium permo- resto. Purgandum corpus monuimus, & pulverem dedimus
ex mechoacanna utras cum crem. puis. caryophyllorum: quo
sumto pituitam plurimam cum ingenti vermium minorum copia excrerit,& praeterea lumbricum pollicis fere latitudine, quinque ulnas longitudine superantem, album omnino & vi, Ventem, quem aquae purae in vitro impositum ad nos detulit. Ne quid restaret, exhibiti pulveres anthelmintici, quibus nihil deinceps ultra mali apparuit.
D. GEORGII HIERONYMI VEI SCHII,
TI LX Crassiori victui, & quandoq; potationi cum soda-- ' libus adsvetus cla lac LXXII, aestate jam exspiran- in molestam ventriculi adfectionem incidit, qua perpetuo
103쪽
DA VOM 1 Tu ITIONE LETHALI. nvomituriens, nihil tamen ejiciens, nausea & inappetentia exiguo temporis spatio propemodum contabescere visus est. Medicus prinitim non aliud, quam stomachica roborantia,& quae concoctionem ciborum juvarent, appetentiam excitantibus permixta, exhibebat. Cum nihil profuissent, juvandos Naturae conatus arbitratus P. emeticum Minsichii propinavit , a quo malignus Vomitus & parcissimus, viresque ita dejectae, ut paulo post obierit. Nimirum praepostera haec curandi ratio, ventriculum nauseantem, & vitiosis succis refectum roborare velle, antequam isti vomitu ejecti fuerint: tum vero emetica demum exhibere, cum Vomendi tempus jam praeterierit,&saburra ventriculo quasi impacta ad intestina etiam se extenderit, Vicinumqt pancreas,&lactes, cum ductibus suis& hepatis meatibus ac colatoriis insederit. Nos tu isti emetieis benigniora alia merito praeferre solemus, nec unquam felicem eventum ab illo observavimus, quod candide contestamur. Nam& Conjux D. S. cum arthritide laborasset,& convulsionis
metus supervenisset, accepto io isto Minschii largissime quidem vomuit, sed mox ab illo paralysi artuum superiorum adfecta
est, quae nec thermarum usu cessit.
D. GEORGII HIERONYMI VEI SCHII,
HERMi A INTESTINALI. FIliolus nondum bimulus praenobilis Viri S. P. herniosus,
prolapsis per peritonaei processus intestinis, catarrhis& tussi molestissima gravissime adfectus, aegrotavit hieme jam adulta. Adhibita in rem plurima. Concussio corporis a tussi, intestina, quamvis reposita & fasciis ac subligaculis constricta, sede tamen sua contineri non est passa. Accessit Lithoin
104쪽
OssERVATIO XLIV. DE FuNGILLIs CITRIOR HIZR. Lithotomi uxor, adducta a peregrino Chemiatro, quae ventri Cobitides barbatulas imposuit, ut nescio qua virtute intestina prolapsa retraherentur , & loco suo firmarentur. Sed puer tamen obiit. Unde contentiones haut leves mixtis conviciis inter Medicos utrinq; , parum decorae : magnetismum hinc illo defendente, illinc autem altero mortis causam interminante, quae quomodo tandem transactae fiterint, non fatis constat. Nos interim interrogati respondimus, curationem ejusmodimere empiricam, non quidem lemiferam, sed tamen ineptam ,& inutilem fuisse, ipso eventu attestante, dum nugis ejusmodi certiora praesidia intermitti oportebat.
D. GEORGII HIERONYMI VEI SCHII,
Fus G ILLIS CI TRIOR RHI Z E. Fungillum Mithridaticum omnium minimum olim deis
scripsimus ad beatum Sachsium nostrum, & viri Excellentissimi vostgnaditis o Ephemer. Germaniearum Anno III Obs. s.. inseruerunt. Nec piget fecisse. Superiori tamen Anno 167s. aestate jam adulta, quae humidissima erat, post pluvias tota nocte durantes, mane sub arbuscula citria nondum sat magna, in terrae superficie circa radices ingenti numero protuberantia vidimus rotunda quaedam tubercula, magnit dine semen Coriandri minusculum referentia, quae collecta servamus plane fungosa, unde defungillos citriorrhi γ appellavimus. Erant autem longe minores quam fungillus mithridaticus, ut jure minimi,&ille minor, vocari possint. Cum enim una nocte excreverint, non poterant pro aliis quibuscunqiquam fungillis haberi: His etiam nullus sensibilis sapor, nullus odor sive recentibus, sive siccatis i color autem recentibus ex albo subrubens.
105쪽
D. GEORGII HIERONYMI VEL SCHII,
PRaeterito anno auriga Cinen furto attulit nobis erucas ingentes, totas pilosas,& coloribus mire pictas, praecipue tamen ruberrimis punctis insignes, quas Hebat in tithymalis colligi, contactu ardorem intolerabilem & pruritum excitantes : Pharmacopoeum Francosuriensem id sibi imposuisse, ut collectas ad se deferret in copia, quibus, nescio cui fini, uteretur. Mihi videbantur simillimae illis sensionI in opere infectiorum. Κάμπωα, erucae sunt, unde quia in tithymalis reperiantur, tithymalocampas appellaVimus. Videntur autem ab illis ipsis tithymalis & lacteo succo, vim illam corrodendi traxisse. Rem non ingratam Naturae-Curiosis praestiterit, si quis illorum locorum eruditus rem Omnem accuratius descripserit, & in vires penitius inquisiverit. Cui enim rei Pharmacopoeus ille Francosuriensis usurpare soleat, dicere non poterat, & videtur non sine causa idiotam celasse. Quid si arcanum singulare quaesiverit ad arthriticos dolores & paralysin Quod valde verosimile putamus.s In literis mense Februar. I 6 7. Ausa ditistiνiam ad collectores Ephem. JOBSERVATIO XLVI.
D. GEORGII ABRAHAMI MERCKLINI,
Honesta mulier XXXVI. circiter annorum, aliquot liberorum mater, opificis uxor, anno M DC LXXV.
106쪽
OBsERVATIO XLVI pridie Calend. Maji, monstrum partu enititur; masculus ne id sit an vero foemella, dubitatur inter mulierculas. Hinc me judicem accersunt: inspicio accuratius, Demellamq; deprehendo. Consistebat autem ejus deformitas in his potissimum: abdomen totum, pellucidum adeo , ut intestinorum , suo ordine convolutorum, gyri oculis cerni possent, ingentis herniae instar prominebat: anus pudendaqi praeposterum atq, inversum situm habebant , ani enim orificium supra muliebria extabat, idq; ad latus dextrum nonnihil declinans atq; promi- . nutum, unde ortum de sexu dubium, conspiciebatur, per quod excrementa alvi liquida, colore subviridia, cum obscura flavedine, subinde prodibant. In dextro pede duo omnino
digiti desiderabantur, & pollex reflexus metacarpio turpiter in- cumbebat, ut reliqui duo extensi digiti gam mari sive cancri
fluviatilis chelae non male comparari potuissent. Cum misella haec proles post XI. diem vivere desiisset, ejus corpusculum cultro aperuimus cum Nobitias D. christoph. Frider. Grabero, Collega nostro amicissimo, quem testis oculati loco hic nomino, extisq; probe lustratis, invenimus viscera satis salva, praeterquam quod ren uterque subluridus serosa col- Iuvie scateret, imprimis sinister, sub quo abscessus, purulenta spurcitie repletus, in mesenterio latebat. Similis pene mate- ria ejusdem lateris os ilei quoq; arrodendo excavabat, & omen- tum nimia protub antia intestinorum dilaceraverat, quae fla- tibiis distentissima multum limpidi seri continebant.
Hunc naturae errorem a matris imaginatione originem traxisse mulierculae tum adstantes, uno ore mihi asseverabant. Cum enim mater medio circiter gestationiis tempore Agyrtae cujusdam extensam tabulam, qua magnae molis Herniae, can-
criq; gam maris simillimi depicti, pro more istorum hominum, Ostentabantur, intentiore animo contemplata esset, sen-
si nolimvllam sui consternationem, cum continuo dehinc ob-
107쪽
DE GRAvIDAE IMAGINATIONE FOETur Nox IA. Vers ante metu, ne quod deformius stigma inde devolvatur in innocentem talum . Hujusmodi exempla , quae mirandam prorsus imaginationis vim, qua praegnantes toties foetibus sitiis iniquam labem affricant, abunde testantur, plurima plurimi hinc inde annotarunt Autores , quorum praecipuos ab Academicis Naturae- Curiosis in Ephemeriae Medico-Physic. Ann. I. O . in. 9 Anu. II. Obf. s. allegatos videas: quibus, si lubet adjungas MarcHI. Ds t. hist.
D. GEORGII ABRAHAMI MERCULINI,
Ata mihi filiola est superioris anni primo Caland
ptembr. lauic tertio statim a nativitate die denticulus incisorius ex inferioris maxillae alveolo prodire caepit, qui duarum septimanarum spatio incrementum paullatim quidem sumsit, sed sponte sua mox iterum excidit, ubi intus totum excavatum, re tamen Vera osseum eleganterq, formatum deprehendimus. Quod autem vulgo an aeque vere, nolo hic disquirere, dici solet, illis infantulis qui nimium praecoci anticipatione dentiunt, raro maturam aetatem contingere i id Ego quoq, cum moerore in hac mea filiola expertus sum. Vix
108쪽
76 Ο3sERVATIO XLVIII. infantibus novercali labe, obiit, placideq; in Domino obdormivit. Similes observationes vide sis apud Schenc sum Obs med.
Lib. I. O . or. Hildanum, Oper. p. m. IOIo. Rhodium Cent. I. O . sta. Et Plinius II . nat. Lib. VII. c. 16. scribit M. Curium non aliam ob
rationem dentati nomen accepisse, quam quod dentibus armatus ex uteri claustro in lucem prodierit: quod ipsium etiam de . Panrio Carbone & Romansi illa Valeria Idem ibidem refert.
D. GEORGII ABRAHAMI MERCKLINI,
CEPHALALGIA A LAPILLO INTRA DuRAM
PIAMQuE MATREM IN CAPITE REPERTO.
'Astor quidam, aetatis consistentis, eximius hypochon-driacus , atrocissimos capitis dolores, & quidem continuo, inq; sinistro potissimum latere, ultra biennium patiebatur , quos pJerorumq; nostratium medicorum cura vel saltim quadantenus placare frustra planeq; irrito conatu tentavit. Aperto post obitum ejus capite, inter duram piamque matrem e regione sinistri cerebri ventriculi, durissimum formputam grani hordeacei magnitudine reperimus, ipsamque calvariam ibidem loci enormiter extenuatam deprehendimus, hincq; caussam hujus immanis capitis doloris non vana, uti puto, suspicione deduximus. Rarum exemplum, & cui simile non ubivis obvium. Praeter enim hoc nostrum, apud unia Cum Panarolum, quantum ego quidem scio, simile quid legere est ue triplicem scilicet spinam lapideam intra duram piamq;
matrem repertam annotavit Pent. v. O . 1 . Ut ut caetera Marcell. Donatus Hast. med. admirab. Lib. IP. & Gregor. Hostus oper. meae
rom. II. Lib. - . OU. r. aliiqi recentiores in singulis partibus humani
109쪽
D. GEORGII ABRAHAMI MERCKLINI,
AD illa exempla, quae Seme . Prax. Lib. IR. para. a. Sea. s.
c. r. itemq, Ronssaeus epist. med. I. p. Diom. cornarius hist. admirab. med. b. O S. nec non Tu ius observ. Iab. IV. c. sq. dc Thom. Bartholinus hist. med. 14. Cem. IV. aliiq; alibi vel cu
mulatim ex aliis collegerunt, vel ipsi annotarunt, scriptisq; suis inseruerunt, de ossiculis variae figurae & diversiarum qualitatum per uterum excretis, hoc meum quoq; similitudinis ratione non male congruit, quod observare contigit, in honesta honesti cujusdam civis relicta apud nos vidua XXXIV. circiter annorum, trium liberorum matre. Haec per uterum jam annuo fere spatio varia ossicula excernit, nunc una cum mensium secessu, rectissime se habentium; nunc solitarie; muco tamen quodam pleraq; Obducta, omnia certe spurcissimum odorem de se spirantia, naresque gravissime ferientia, fusca, & nonnihil cariosa. Plurima eorum humana ossa figura sua pulcherrime aemulantur, ut ossa cubiti, femoris, tibiae; magnitudine autem digiti articulum nullum excedit. Quotquot tamina collegit , hisce meis oculis vidi, manuq; palpavi ; unde vero tanta eorum copia suppetat, ipsa se nescire fatetur, nec egomet conjectura assequi possum, nisi suspicari liceat, provenire ea a conceptu in utero retento & putrefacto, cujus duriuscula ossicula, carnea massa in mucorem putrilaginosum jam antea liquata, nunc demum ceu magis conspicua, intervallata exclusione ex utero prorumpant.
110쪽
D. GEORGII ABRAHAMI MERCKLINI,
Honesta foemina, annorum XXX, L mercatoris cujusdam in hac urbe Nor imberga uxor, trium filiarum mater, temperamenti biliosi , saepius, & a prima statim aetate, gravissimis calculi assi igitur doloribus, & duodecim circiter abhinc annis, adhuc innupta, post diuturnos, quos tum perpessa est cruciatus, primum calculum, magnitudine nucem juglandem superantem, eumq; asperum ac inaequalem per alvum ejecit, quem dein saepius paullo minores, eadem via secuti sunt, imo per vesicam quoq; una cum fabulo copioso similes plures lapillos successive excrevit. Tandem cum a sex septimanis gravissime aegrotasset, scilicet de atrocissimo lumbum dextrum, totumq; crus occupante, adeoq; potentiam incedendi adimente, dolore conquesta, urinam plerumq; albam& turbidam, rarius tinctam reddidit, vomitibus fere quotidianis , nec non nausea & vigiliis pene continuis enormiter vexata, sine tamen ulla caloris, quin potius cum frigoris frequentiori in partibus extremis perceptione: adhaec dolores capitis immanes sustinuit, crebrisque sudoribus, iisq; frigidis tantum non dimuxit, mammis interea nihilosecius nutrimentum octimestri saniq; habitus filiolae suffciens suppeditantibus succumbere ipsam X. Cal. Mart. M. DC. LXXVI. oportuit. Cadaver, quod vivens saepe petierat, a duobus Collegii nostri Medicis unoq; chirurgo, praesentibus cognatis & amicis pluribus, apertum est, in quo ventriculus quidem & intestina insulpata apparuere , sub his autem, quod mireris, in mesente-
