Henrici Kippingii. L.A. M. & Philosophiae Doctoris Antiquitatum romanarum libri quatuor : quibus continentur res sacrae, civiles, militares, domesticae ..

발행: 1713년

분량: 784페이지

출처: archive.org

분류: 로마

341쪽

SACRORUM. Lib. I. Cap. XII. 28 I

sacrificia secit. Ara nominatur quoque a Cicerone ' ,

bella sustulit , dc homines sediciosos qui illam eversionem indigne ferebant , partim in crucem egit, aliOS de faxo dejecit Meminit ejusdem rei Latitantius S, ubi ait Dolabeli in Cesaris columnam , id est, titulum CVertitie. De hoc facto gratulatur Cicero Dolabellae Consuli'. Porro Suetonius : Funere indicto, ait, rogus cxstruditus est in campo Astartio juxta fultae tumulum , ct pro

rostris aurata ades ad Aramula clarum Veneris Genetricis, iu-traque letitus eburneus auro ct purpura stratus. A dena

appellant pegma in foro exstructum, uti ibi collocaretur Caesiaris corpus, dum laudatio peragebatur. ita autem Vocat, primum quia ut disertim notat, in modum Templi fuit confectum : deinde propter religionem circa defunctos. Qua ratione dixit Pol biussi, imaginibus defunctorum solita νHαι , &Plinius quoque armaria illa Vocat adiculas. Nummus Divi Iulii cum aedicula est apud Antonium Augustinum I. Postremo. quia de Julio Caelare tanquam de Deo loqui solent, fuitque haec illius quaedam δε λω Me dc conse- Cratio. Sane enim cum legantur multi ante Caesarem in foro laudati , nemini tamen aedem exiti uctam esste legimus, sed tectum pro rostris , Vel in rostris , Ut loquitur Asconius, fuisse positum. Postea Vero cum Imperatores Coepere consecrari , hOC quoque servatum cit. Dion in funere Pertinacis, MA his aedem illam appellat, id est, columnis, non ParietibVs cinctum. Haec omnia annotavit Casubonus , dc adde 'ban. Gerb. Vti m ', Henricum Savilium ' P. Quae vero de Fanulis Deorum accuratius sciri debent, ea monuimus supra Caeterum ad Sacra illa peragenda novum genus Sacer-

342쪽

DE MINISTRIS

Vocabant Sodates : primus vero Romulus instituit Sodales Titios , ut Tatii Sabinorum Regis , quem ille vivum tolerare non poterat , Divumque per sicarios immissos secerat) memoria conservaretur. Inscriptio Ro

mana: IMP. CAESARI. VESPASIAN . AUG. PONTI P. MAX. TRIBUNIC. POTEST. VIII. IMP. XVII. P. P. COS. VIII. DES. IX. CENSORI. CONSERUATORI. AEDIUM. SACRA

RUM. SODALES. TITII. Gruterus'. Neque deinde Soda

les alios scre legas usque ad tempora Tiberii , qui in honorem familiae Juliae Sodales Augustales ordinavit,

deprecatores pro Viventium salute , ConservatoreS memoriae defunctorum , Suetonius , Tacitus'. Scripserat

Augusti adhuc viventis Ovidius , uti memorat ipse , verum nihil minus propterea ab eXsilii poena immunis habitus. Testimonia plura sunt apud Horatium,

de re praesenti agit) Valde assentatur'. Nummi in quibus describitur Octavii Caesiaris relatio ad Divos , sinu apud Antoninum Augustinum . Sequenti aevo crevit numerus , inde Sodales TZaVii , Adrianales, Antoniani, . AElii , & alii quorum nomina & munia exponunt G-nufrius Panvinus ' , Flavius Blondus ' , Casaubonus , hannes iar mannus Huc pertinent Inscriptio Pannonica z VICTORIAE. ANTONINI. AUG. L. ANNIUS. ITALICUS. HONORATUS. LEG. AUG. LEG. XIII. ANTONI Α-N R. PRAEFECTUS . AERARl I. MILITARIS. SODALIS. ADRI AN ALIS. CUM . GLAUDIA. TORQUATA. SUA. ET ANNI l S. ITALICO. ET . HONORATO. ET . ITALICA. FI-

Iib. I. Carna. 2. lib. III. Carm. 3.

9 Commentario ad lib. H. Glyorum p. 246. IOὶ fol. 7.seq. lib. II. de Roma triumphante. I I Commentario ad Persium pag. 2I . IzJ I. iv. de Funeribus Romanorum c. I S.I . I ) io Voluminepog. 2 .

343쪽

SACRORUM. Lib. I. Cap. XII. 283

LEGATO. IMP. C. ES. NERVAE. AUG. GER M. LEG. XVI. FLAVIAE . FIRMAE. ET . LEGATO. IMP. NERVAE. TR Α-JANI. CAESARIS. AUG. GERMANICI. DACI Cl. LEG. VI. FIRMAE . SODALI. FLAUIALI. PRAETORI. AERARII. MILITARIS. Gruterus R. Nec non tertia Romana: M. PoNTIO. M. F PUP. L. AETIANO. LARCIO. SABINO. COS. PONTIFl Cl. SODALI. ANTONINI AN O. VERI AN Ο. FECI ALI. LEG. AUG. PR. PR. PROVINC. SYRIAE. LEG. AUG. PR. PR. PROUINC. PANNONICAE. Gruterus ' , Iacobus

Missardus . Eis similes erant Herodiam, apud quos Herodis Magni memoria sancte habita fuit , dc religiosis

modis culta etiam Romae, ubi eos noverat Persius ' :Herodis Venere dies, unItaque fenestra Disposita pinguem nebulam vomuere lucerne. Nimirum die illo accensas lucernas & Violis coronatas in fenestris ponebant , ac sores ornabant frondibus. Quod enim Laurentius Pignorius Τ , Samuel Petitus si , Christ. Notilius 7, exponunt Herodianos de libertis Hero-duis , qui tributis exigendis praeferiti erant , ut Caesarianus servus apud Veteres est , qui Caesarem Dominum habebat.

id frustra omnino eit , de qua re diximus in Auctariis ad Pani epitomen historia Ecclesiast. , dc adde Casa ο-

XVIII. Communis omnium Flaminum dc Sacerdotum erat lex, ab Ebra is petita, Levitic. , Ut capite velato' Sacra peragerent. Primus AEneas instituit, atque hoc ic eo facturn est , ut Sacerdos praesenti animo ac devotione integra operaretur. Helenus Vates praecipit AEneae *: Uuin ubi transemisse steterint super equora ct spes, Et positis aris jam vota in littore seolves:

345쪽

SACRORUM. Lib. I. Cap. XII. et Ss

Purpureo velare comas adopertus amictu: Ne qua inter sanctos ignes in honore Deorum Hostilis facies occurrat 2 omina turbet. Hunc socii morem Sacrorum , hunc ipse teneto , Hac casti maneant in religione nepotes.

Casti id est pii , ἀγνοὶ , nam profani sunt incesti

Spartianus scribit de Hadriano ' : Natali suo ultimo cum Antonium commendaret , pratexta sponte delapsa caput ei operuit. Ita legit Baptista Egnatius Venetus; sed aperuit

Toxhornius , inde quia capite velato sacrificabant. Die Natali vota faciebant pro sua dc suorum salute , Cumque diem cognati & propinqui communi religione concelebrabant. De qua re Videris etiam Schrevellum i , se sephus de Vespasiano ' : -- κ -ύων -χίου

G αναώς , et is Q Ocλwaeli τὸ etπλεον n* κεφαλης θλ- ευχὰς ἐπιιησατο τας νενομισεύ M. Ubi cssmκα- est: velata facie. Hos imitabantur, quicunque Principum aevo Caesares Velut Deos colebant, Suetonius de Vitellio Τ : Miri in adulando ingenii primus C. Caesarem adorari ut Deum instituit , cum reversus ex Syria non aliter adire ausus esset quam capite velato , circum- vertensique se , deinde procumbens. Nimirum ut Deos, ita Caesarem religiose adibat, capite operto. Erat idem apud Graecos. Curtius de Aristandro si : Illa in candida verbenas manu praeferens , capite velato praeibat verba Regis. In Nummis etiam dc Marmoribus , sacrificantes Velato Corpore cernimus , Ut refert Torrentius 7. AE-neum sacrificantis simulacrum in Vesentinis agris repertum habitu illo depingit 'han. Ian. Chissetius , ubi

addit , velabatur autem caput lacinia vestis in caput rejecta. Quod ut recte capias, vide quae dicemus infra Julii Cisaris imago cum velata facie velut Pontificis

tI cap. xxv I. sχὶ Motatis ad Annales Taciti lib. II. num. 26.

346쪽

Maximi, est apud Antonium Augustinum . Lepidi Pontificis imago velata est ibidem - , nec non Domitiani Caesaris in. Constat, quod Genii mali precibus ac lacrificiis honorati, facies dc imagines suas saepius inimicas, nonnunquam amicas , pro CVentu praestando exhibue rint visibiles , quando imprecationes dc consecrationes recitabantur. Virgilius': parent dira facies inimicaque Troja

Numina magna Deum.

Nugatur hic Servivis, siecundum Planetariorum impo- sturas. Vera causia est, quam protulimus, de occursaculis de spectris Deorum. Explicabis inde, quod Bileamus dicit ad Balarum Regem : Forsan occurret mihi Dominus , ct quamcunque rem ostenderit mihi , indicabo tibi, Numer. q. Bileam Planetarius & Incantator erat, peractisque Sacrificiis circumagebat se , ut facies Numinum videret, amicae cae vel inimicae essent 3 Sed amicas vidit , nec polle carminibus maleficorum effici, ut posset populus ille damno assici, Numer. 7. Proinde , ne occurrentes imagines , saepius inimicae , Sacerdotis animum timore percellerent , unde Sacra irrita essent, Voluerunt cum operto capite sacrificare , exceptis unius Saturni Sacris, ubi caput non velabant, testibus Servio , esto Pompejo ', dc vide nos supra R.

XIX. Sacrificia in Populo Dei peculiare id ha

bebant, ut sine ullo igne ab hominibus eXcitato, flamma coelitus allapsa cremarentur , Genes. , Levit. φ, dic. 3, I. Reg. Φ, I. Chron. Τ, 2. 'si, dc prolixe D.

347쪽

DE EMIN. REGUM. Lib.I. CV. XIII. 287

eωτης apud Cyrillum Alexandrinum . Diximus in

ita fuerit, ostendimus ibidem 3. Sub Templo secundo adhibebant ignem de silicibus eXcusitim ; ut elarus teX-tus est Σ. Maccab , & confer Iohan. Buxtorsium . A pud Paganos simile quid aliquando contigisse , credebant ipsi. Serviussi: Apud Majores Ara non incendebantur , sed Ignem divinum precibus eliciebant , qui incendebant Altaria. Solinus 7 in colla Vulcanis divina rei operantur, ligna vitea super Aras struunt , nec Ignis apponitur in hanc congeriem, cum porrisias intulerint, se ad- ' Deus, si Sacrum probatur, sarmenta licet viridia Ignem sponte concipiunt , 9 in flammante nullo a litato Numinest incendium. Sic ille. Quanquam de sed , illo dubitant alii. Horatius :Dum samma sine ςhura liquescere limine sacro Persuadere cupit. Credat Iudaeus Apella , . tibi vide Lambinum' , & adde Dan. Hein fim P. Nota tamen negari debet, Satanam posse incendia concitare , ut exemplum est in Literis Sacris , sebi .

C A P. XIII.

4 eminentia potestatis civilis probata ad versus Papatis factionis Scriptores Digresio poste

rior repetitae lectionis.

I. T E Becano, Sandero , Conceno Aionio Papae assema tatoribus dicere coepimus peculiari Diatriba , in Auctariis historiae Ecclesiastica Repetemus indQqu.edam , addemus plurima , ut datam fidem liberemus. Rationes quae evincunt, Regem Veteris Test. PraefiJ Lib. x. J pta x'3- f3JpV k70 4J X. 3. Duel in Exer-

eitationibus Miscellaneis pag. 228. suel Commentario ad AEneid. 12.

348쪽

188 D E EMINENTIA

prae ejusdem Foederis Pontifice multum eminuisse, hactenus firmo talo perstant: restat Vero, Ut in e Xam inanis dis praerogativis a Becano confictis pergamus. Prima est: Pontificatus originem habuit a Deo , regnum coepit

DEO : Omnis potestas a Deo est. Rom. Itaque regia lex promulgabatur, antequam Reges ordinaria succeisione essent, Deut. q. Neque vetabat Deus habere Principem secundum jura Gentium , tantum improbabat, quod suo veluti arbitrio deposcerent, ac prudentiae Regis innixi vellent res magnas gerere , non requisito Deo , qui hactenus eos Regis instar defenderat consilio . oc Judices miserat armorum siccesiit felices , de

qua re accurata censura est 'rachidis f. II. Secunda est: Pontifex erat annis multis antequam Rex esset. RESPONDEO imo ReX crat Moses , antequam Pontifex Aharon esset, Deut. q. Potestate summata prorsum regia Populum Israelis eduXit , rexitque porro in deserto, ut fatetur Bott sterius'. Proinde secuti cum Judices quanquam cum multo minori potestate, Reges Vocantur, 'dic. . III. Tertia est: Pontifex sumebatur tantum e familia honoratissima, quae erat Levi, Rex poterat sumi equalibet Tribu . REsPONDEO: Negatur, quod Tribus evi fuerit honoratissima, Genes.', namque Tribus Juda maximam gloriam priC aliis habuit, Genes. '' , Apocat. U. Regiae Tribui huic praerogativa ob summam di- nitatem tribuitur in castris , ner. - m proscctionius, Numer . , in Ofserendis sacrificiis, Numer. ψ, iri expeditionibus bellicis, Iudic. - . Ex hac Triba Reges descenderunt omnes, postquam Davidi regnum dabatur in patrimonium , I. Samuel. si , I. Chron. μ' ,

349쪽

R E G U M. Lib. I. Cap. XIII. 289

Σ. Chronicor. R.

IV. Quarta est: Pontificis inauguratio solemnis admodum erat : Reges absque Ulla solennitate promovebantur ad solium. R EspoNDRO : Cerimoniae illae operose omnes aliquid dignitatis conciliabant muneri, attamen nihil potestatis addebant Pontifici. ReX certe exiscellebat , quandoquidem habebat optima in Isiacle, operosiae illius inaugurationis circumstantize prorsus mysticiu erant ad Messiam relatae, ut Interpretes Christiani ad Legem uberius dOCent.

V. Quinta est: Pontifex quilibet ungebatur, & quidem oleo sancto, Exodi . Reges non omnes Ungebantur , neque enim praeter Saulum , DaVidem, Salomonem , JORS, Jchu , Regum aliquis unctus esse legitur, fiebat unctio ea communi oleo. REsPONDEO Ariquilibet Pontifex tangeretur olim , dc vero , an Reges non omnes uncti fuerint , nondum pro certo asserunt Interpretes. Tostat in q, sidorin f, statuunt Reges omnes fuisse unctos. Rursum Tremelliin , Grotius, 'Varieusci' , negant, quod Pontificum filii fuerint uncti, quando ad minorum ordinum Sacerdotes redigebantur. Susia ficiebat illis , cste de unctorum Sacerdotum familia,2. Maccab. 7. De su mmis Sacerdotibus aliter erat, Exodi ' , Levit. ', adeoque ungebatur ille quoties sacro muneri admovebatur novus successor. Quicquid sit, nihil inde sequitur ad conculcandam Regis c τι lin, quta secundum effecta propria judicari debet. Usus sacrae unctionis post Mosis tempora obtinuit in populo Hebraeo,

caeterum non imposuit necessitatem absolutam. Noa enim fuit adhibita, cum regni haeredes legitimi adibant regnum , hinc libere ungebantur , dc cumprimis propter excitatam comperitorum , quos inter de praeroga-T tivae

350쪽

ryo DE EMINENTIAtivae jure lis mota erat, seditionem , quomodo Salomon propter Adoniae factionem , Joas propter A thaliae, &ob

Ioramo abdicatum imperium ungebatur Iehu . Hoc nos docent Gemara Hierosolymitana', & confirmant Levi Ben; omῆ, David Limchi L Dicit Becanus : Saul, David, 'du, Iehu tantum secti esse leguntur. Falsum hoc est, quiactiam schismaticus princeps Absolom unctus esse legitur, z. m. ', nec non to haS filius Iosiae , 2. Reg. Τ dudumque ante Reges constitutos Abimelech Sichemita, 'id. q. Quod oleo sacro Reges perinde ac Pontifices uncti fuerint, constat per dicta& facta manifesta, I. Sam J, l. Leg. , at.', adeoque consentiunt nobiscum Tostatus R, Pi

tit Simon Episcopius 'δ. Rationes adferunt : ij Quia Deus praecepit , ut oleo sacro ungeretur nemo praeter Sacerdotes Pontificem , Exod. -'. sΣ Quia oleum ad ungendos Sacerdotes adhibitum semper Vocatur oleum s crum, Exodi φ', Leυ. - , non cliam alterum illud quo Reges ungebantur, I. Sam. --, 2. Reg. S) Quia Pontifices non debebant, velut oleo sacro uncti, adesse apud funera , Levit. φ'. At Reges poterant Iugere & prosequi funera , ut David Sauli, Jonathar , Abneris. Ergo oleum sacrum non erat fusum super caput eorum. Quia oleum sacrum tractabant Pontifices & Sacerdotes. Atqui Saul, David , Salomoti ungebantur a Prophetis, non etiam a Sacerdotibus. Ergo non sunt uncti oleo

sacro. F) Quia Elias. jubetur ungere Asael Regem Sy

SEARCH

MENU NAVIGATION