Henrici Kippingii. L.A. M. & Philosophiae Doctoris Antiquitatum romanarum libri quatuor : quibus continentur res sacrae, civiles, militares, domesticae ..

발행: 1713년

분량: 784페이지

출처: archive.org

분류: 로마

721쪽

nn ANNO DEQUE EJUs RATIONE INTERCALANDI. 62i Graecis. Nam Graeci, cum eX traditione Hipparchi didicissent, solem ambire suum circum diebus ter centum seXaginta quinque: quadrantis enim, qui redundat, neca Graecis, nec a Numa habita ratio est : idque notatum ad intercalationem volo in viderunt clare deesse suo anno dies undecim , quos appellarunt seu transcendentes, nec tamen aptum Visum illis aut decorum,

singulis annis dies illos inserere vel appendere: sed mensem potius novum repererunt quasi insititium vel immissorium dictum, quem , diebus illis multiplicatis, ad finem tertii cujusque anni adjiciebant. Ita ut

annus tertius mensium esset tredecim mensis ultimus dierum triginta trium. Ita enim de Atheniensibus eleganter & clare vetus Scholiastes tradidit in argumento Orationis Demosthenis , Contra Abrot. Idque non paulo Verius clariusque, quam quod Solino aliisque scriptum , solitos Graecos intercalare nonaginta dies, octavo quoque anno. G acos igitur hic secutus Numa est: sed non vestigiis iisdem. Dupliciter enim dissentit. Primum, quod non tertio quoquo anno , sed secundo intercalavit dies viginti duos, ut clare discimus ex Plutarcho. Deinde qui non ad finem prorsus anni, sed adulto Ecbruario intercalavit , in servitque suum mensem post Terminalia, id est, Februarii viginti tres dies. Nam ne prorsus abiret a Graecis, ultimum anni elegit quidem Numa , sed novo exemplo mensem interrupit divisit. Ita enim intcrcalabant Romani, ut inter vigesimum tertium & vigesimum quartum Februarii diem , men siem

interponerent intercalarem: eoque e Xacto, reliqUOS quinque Februarii dies adjungerent,retento nomine sui mensis. Credo religione aliqua moti, ut Februarius,qui mensis lustrationum purgationumque erat, omnino clauderet annum. Eum mensem insititium intercalarem posterior

aetas dixit: Numa Mercidinum, vel Mercidonium. Ea enim lectio Plutarchi est , dc firmatur a Vesto : quanquam viri docti ambigant, ne Intercidinus in Plutarcho

scribendum sit, quasi qui intercidat Februarium mensem

722쪽

622 I. Lipsi I ΥRACTAT. DE ANNO &e.sem , de dissindat. Et haec e Plutarcho intercalandi ratio satis clara est. Manet tantum ille scrupulus in Livii Verbis, quomodo vigesimo demum anno ad metam eandem Solis, unde exorsi essent, plenis annorum omnium spaciis, dies congruerit; Vigesimo, inquam, anno: ita enim ex fide omnium librorum scribendum est, quod in vulgatis legitur , migessimo quarto , manavit a Sabellici mente. At si dierum tercentum quinquaginta quatuor, Numae annus; & intercalavit biennio quoque dies 2 2. manifestum, non vigesimo demum anno ; sed biennio quoque parem fieri Solis & Lunae annum. Intrica tus hercle Livii locus: Et quo magis magisque cogito, labor illuc , ut cum Solino dc Censorino censisse Livi-Mm putem, quasi Numa constituerit annum ter centum quinquaginta quinque dierum, contra Graecos. Qui tamen idem Numa, cum parum perite undecim dies duplicatos intercalaret; eveniebat, ut ejus annus paulatim Solarem superaret, nona quidem intercalatione octodecim diebus. Itaque remedium a se huic malo Petens Numa, vigesimo anno decimam intercalationem omi sisse videtur : ut hi anni tanto breviores essent, quanto alii longiores. Atqui ita cum quasi consisteret, starct-que per biennium Lunaris annus : facile intellectu, quomodo vigesimo demum anno sublata inter Lunarem Solaremque disparitas, ut neuter vinceret aut Vinceretur. Excipio tamen duos dies, qui adhuc ad plenum

solarem annum desiderabantur: quorum rationem non

habuit Numa. Et inde fortasse orti errores in anno αFastis, quos Julius Caesar cum studio correxit.

JUSTI

723쪽

DE ANNO , DEQUE ANNI INTERCALA TIONE , DECLARAETIO ALIA.

ANNus apud Romanos triplera , Romuli, Numa,

Caesaris. Romuli, qui annorum peritior quam sy-derum , neque ad Lunae, ut Grarci) neque ad Solis cursum ut AEgyptii) annum accommodavit , in quo menses decem fuerunt, dies ter centum & quatuor. Numa, qui vitii manifesti Romuli annum correxit, additis mensibus duobus Januario Febru ario) quem dein finivit diebus ter centum quinquaginta quinque . appositae ad Lunae cursum , nisi quod exuberat dies unus; nam Luna orbem suum diebus ter centum quinquaginta quatuor absolvit. Id Numam fecisse silve imperitia , sive studio potius numeri imparis creditum cit. Ita ad annum Romuli priorem unus ec quinquaginta dies additi: Sed cum hic annus Lunaris , ad Solis cursum minime Conveniret, necessario, exemplo Graecorum, introducta est intercalatio , id est , dierum aliquot interpositio, quibus annus longior fieret, Solis iter aequaret. lntercalabant ex institutione Numae , Pontifices biennio quoquo, idque alternis , modo 23. dies, modo 22. Uzundecim illos dies dc quadrantem , quibus Lunae cursus a solari vincitur, adaequarent. Quod conveniebat pio Parte , Cum more Graecorum , qui singulis octenniis

dies 9 o. intercalabant; Non tamen cum Veritate, quia Numa diem unum anno scio temere & sine exemplo addiderat. Ita fiebat, ut octo annis redundarent ales 8.

Emendavit hoc postea sive Numa ipse, sive Pontificcs

hoc modo, ut tertio quoquo Oetennio, non diCS nona

ginta , sed tantum sexaginta intcrcalarent, atquC eo compendio redirent quasi in viam Dies illos viginti tre sive viginti duos, vocabant mensiem intercalarem , fie

724쪽

62 I. Li Psi1 TRACT. DE ANNO &c. vigesimum tertium , id est, post Terminalia. Sed cum ne sic quidem confusio vitaretur, vel fraude Pontificum qui ut Publicanis gratificarentur , dies addebant & eximebant) vel interdum omnis intercalatio, aut per religionem , aut per incuriam Omitteretur. C. Caesar Pontifex Maximus , tertio Cos . curam sus epit anni corrigendi. Isque adhibito in consilium Sosi gene AEgyptio ,

astrorum perito , primum omnium ex Lunari Solarem annum fecit, diebus decem ad Numae annum additis: ita ut annus Julianus dies haberet ter centum sexaginta quinque. Non tamen intercalatio prorsus sublata, sed imminuta. Nam curn Solis cui sus constet diebus ter centum sexaginta quinque, dc quadrante, id est, horis senis; fiebat ut quarto quoquo anno, dies UnUS redundaret, quem ne paulatim constitutionem anni iterum turbaret) placuit Caesari, quarto quoquo anno intercalari, mensis Februarii die vicesimo quarto : idque BisextumVOCarunt, quia bis numeramus se X to Calend. Martias.

Dies decem, quos Caesiar addidit, in menses septem sic distribuit , ut Januario , Sextili, Decembri duos dies adjungeret: Aprili, Junio , Septembri, Novembri singulos. Caetera statis clata ex Suetonio ipso in Julio capit. ψO

JUSTI LIPSI I

DE CRUCIS SUPPLICIO, APUD ROMANOS USITATO.

PORNA crucis antiquissima apud Romanos, cui nomena cruciatu : aliter patibulum a patendo dictum, quoniam sontes dispansis ac patentibus brachiis cruci affige

rentur.

725쪽

1. Lipsi i TnACT. DR CRUCis sUPPLi Cio. 61ς rentur. Ciceroni in felix arbor appellatur, in orat pro C. Gabin . infelix lignum. Senecae Epist. iΟΣ. Acerbissimum inter supplicia censicbatur , ta primum receptum in servos, iisque quodammodo opprobrium. Paulus Ju-1 isc. lib. sent. Si servi de salute duorum confluerint, summo pupplicio , id est, cruce a ciuntur. JuVenal. Sat. 6.

Pone crucem serνo, meruit 'N' crimine servus

Supplicium. - -----

Nec aliter, quoties apud veteres , servite supplicium, servilis poena , in modum serVilem leguntur , accipienda videntur quam de cruce. Vulcatius in Avidio Cassio Rapi centuriones quodam jussi ct in crucem tolli , servit que supplicio assci. Et si interdum et in liberos homines sic animadversum reperio; sed raro, non nisi ob insigne

scelus, Ut in latrones , aut grassatores, aut transfugas. De latronibus Petronius Arbiter: cum interea Imperator

latrones provinciae jussc seu i. Seneca Epist. 7. Latrocinium fecit aliquis, 'πid ergo meruit' ut seu pendatur. id est , ut sussigatur : nam usus laquei Romanis prorsus erat ignotus. De transfugis Valerius lib. II. cap. I. de Scip. Alti. Nonnunquam & in cives, sed id contra leges , Valeriam videlicet dc Portiam , de quo vide Livium sib X. Ciceronem , pro Rabirio. Saluitium, in Catil. Suetonium , in Ner. fereque per acerbitatem Magistratuum , ut Verres Gabinium : Cicero , in merr. s. Galba tutorem quendam : Suetonius cap. 9. In usu haec Poena fuit, non Romae solum , sed in provinciis ; ita tamen ut non pro Voluntate Domini, sed sententia judicis servi ad supplicium hoc damnarentur: SeneCa, lib. III. controUers. Ne de servo quidem aut captivo, omni loco, aut omni genere, supplicium sumi fas est, sed adhibetur ad ea Magistratus , ob cultodiam , non laetitiam. Et Romae Triumviri quidem capitales de ser-Vis Pronunciabant; exequebanturque. Co ligo ex aliisl OCis, cum Clare ex Valerio, lib. I i. cap. 4. de Faunii servo Alexandio. in provinciis procuratorcs aut Proesides: sicut de Servatore noltro Pilatus, qui Iudaex Pro-

726쪽

curator : Tacit is, II. Annal. Ruio & sorma huius supplicii haec fuit. Prius virgis noXium in foro, aut celebri aliquo loco caedebant. Cicero lib. v. in Verr. Lactantius, lib. M cap I9. Euangelistae de Christo. Deinde per sorum circumducebantur, titulo criminis e collo pendente , Vel praeconis clara Voce pronunciante,

Dio, lib. Liv. de servo Caepionis , & de Christo. Johannes cap. XIX. qui & Voce Latina titulum nominat.

cap. 32. Suetonius in Calig. & Domitiano cap. IS. Sed& crucem suam plerumque ipsi serebant Plautus Militem Scen. q. ACh. 2. Credo ego isthoc exempla , tibi esse

euηdum actutum extra fortam uispansis manibus , patibulum cum habebis: Dependentibus aliquot tintinnabulis, quorum senitu obvii moverentur , ut devoti ct Jam funesti corporis contactu abstinerent. Zonaras de triumpho Camilli, Tomo Ii. Annal. Plautus, Pseudolo. Scen. 3. Lanio; inde duos accersam cum tintinnabulis. Eadem duos greges virgarum ulmearum adegero. Nec alia sententia idem C micus in Truculent. Tintinnabulos viros alibi nominatearnifices ipsos. Noxium deinde sequebantur carnifices stimulis pungentes, si nimis tarde incedcrent. Plautu SM et scen. i. Hoc ornatu ducebantur eXtra portam ad

locum supplicio destinatum ; in urbe cnim id nefas.

Tacitus, ob. H. Ann. Plautus seupra. Cicero F. in merr. Tacitus de nece Plautii Lateranii, lib. XXV. annal. Raptus, inq; ut, in locum strvilibus paenis sepositum , a manu Statii Tribuni trucidatur. Cum ad locum poenae Ventum ossiet, crucis ligno vivus sustigcbatur, clavis ad manus pcdeique adhibitis. Seneca, cap. IS. de Vita & anima Cum resigere se crucibus seu is conentur, in quas un 'Nisique clavis s. sol adjicit. Aput ejus lib. I i. Et carnosi clavi pendenti m. Clavis a quatuor suriebantur. Plautus Mostel. Ego dabo ei talentum, primus qui in crucem excurrerit,sed ea lege , ni assigantur bia pedes, bis brachia. Ita sublatos in altum , inter tormenta languere patiebantur, donec

postremo crura iis sitis ringerent, in quibus tcste Plinio ob N .c p. Sy inest Vitalitas. In Vsa, inquit, gen*

727쪽

Dc CRUCIs SUPPOCIO. commissura quedam buccarum infinitur est , qua perfossa ceu jugulo siritus AE Uit. De hac re Euangelistae, LactantiuS, lib. I. V. 26. Cicero, pro Ros. Amet. & inde frequens illa comicis comminatio Crurifragi.

EODEM PERTINENT ET D EQSOLENNK illud fuit , crucifixorum corpora militari cultodia signari donec putruissent, ne quis ea ad sepulturam detraheret. Petronius , in Satyrico. Proxima ergo Moste , cum miles qui crreces Aservabat , ne quis ad sepulturam corpora detrahcret , votasset lumen, oec. Idem

in Evangelio notamus. Haec de poena Crucis. Quibus addo sublatum prorsus hoc supplicii genus , in honorem Servatoris nostri , a Constantino Imperatore tale,& pulsum finibus Christiani orbis: Nicephorus, tib uri. cap. 6. st l. v t. in C. Theodos . de paganorum sacrificius' templis. Ideoque in Pandectar urn libris nunquam hodie crucis mentio. sublato eo nomine a Triboniano, dc us loco furcae substitutae. L. Capitolium. 1 Pecu. D. de Poenis. Et L. Quicunque. D. ad leg. Cornel. de falsis. Videatur dc Cujacius ad Paulum lib. V. sentent. tit. II. Illud quoque monendum duxi : Forma crucis, ut dicitur, satis nota est, '. Lignum vero illud trans versum -- dicebant proprie patibulum , quod reus ipsie cogebatur portare CX urbe ad locum destinatum , Ubi in terra dicebatur. Ergo pictores ignari pr i perperam Chri ium lignum illud transversum conjunctum oblongo , id est , patibulum cruci conjunctum ferre pingunt. Plautus. Patibulum ferant per urbem , ct cruci affligantur. Hinc satis illa perspicua. lignum illud oblongum i erat fixum TRACTATUUM JUsTI LIPSIi FiNIS.

728쪽

INDEX

AUCTORUM

liaribus laudantur, emendantur & CXplicantur. Beu Esdras

Abravaniet S 72. Accius 263 Acosa 662. 67. Acron 86. Acta Apost. I. . 36.

Albertus Magnus

729쪽

INDEX AUCTORUM. 62ci

Athanasus 3.

SEARCH

MENU NAVIGATION