Joannis Saresberiensis Postea Epizcopi Carnotensis Opera Omnia ...

발행: 1848년

분량: 365페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

l 166. EPIATOLE. 328 parte diligentius explorati praescribunt ρ utique plusquam to millia marcarum ei et suis ablata sunt Postea, nec citra restitutionem earum jure aliquo cogi potest, ut respondeat, etiam si quid competeret his qui eum Persequuntur Campus hic orationis discretioni vestrae latius patet, ut si fieri potest, quoniam rationes melius nostis, ei per Coloniensem persuadeatis, ut desistat ab injuriis et rapinis, et intentionis suae in usus adversariorum non multiplicet exceptiones. Hoc ipsum nuper aggressus est episcopus Cicestrensis intimans regi, quod Cantuariensem juvaret plusquam aliquis hominum quaerenti modum respondit, Quia causam ejus crebris, et eisdem multis et magnis justificatis injuriis, et justitiam vestram, si qua suerat, suffocastis datis ei etiam consilium et auxilium, aut meliores, aut de melioribus clericis, quos habebatis

in terra vestra, quo cogiti ei OeXUlare, ne pedimittitis ut revertantur.' otus est rex ad ista, et sollicitudinem suspiriis protestatu est, sed conceptae indignationis vehementia non permisit ut saperet. Ad haec, quia regem Francorum amicum quandoque habuistis, et nescitis quid pariat ventura dies,

consulerem ut eum aliquibus, aut placaretis, si recessu vestro offensus est, aut magis alliceretis munusculis, si in veteri amicitia perseverat. Νihil autem est unde ipsum adeo, et totam Gallicanam ecclesiam, imo et Romanam vobis conciliare possitis, quam si audierint vos, quod philosophum docet, imo Christianum, in utroque jure peritum, veritati quod debetis testimonium reddere, et honestati non opes Croesi nec aliquas praesere delicias. Si enim ethicus et ethnicus laudabiliter ad litterarum commendationem

dixit, quia

Vatis avarus Haud temere est animus,

342쪽

nonne philosophum doctorem honestatis, praeconeam evangelii pudebit, i a mundana supellectili opprimatur, quem gentilis poeta contempsit Spero autem in Domino, quod devotioni vestrae dabit opportunitatem, ut vel in consiliis et in inquisitionibus, vel alio modo, prout eXpedire novit, poSSitis cum indemnitate Vestra, in auribus princiPum, ad vestram et illorum Salutem, pro veritate sacere verbum, et Spiritus patris vestri promovebit illud. Nec retardet vos, si in ecclesia Romana videtis aliquid reprehensibilo, qui meministis in Evangeli mandatum esse fidelibus, ut non inii-tentur opera sedentium in cathedra Moysi, sed doctrinam eorum peribus impleant. Valete, et mei Semper memori veStri, quam amicum decet, habeatis

memoriam.

EPISTOLA CLXXXVI.-AD ABBATEM S. EDMUNDI. A. D. II 66. JAbbati saneli Edmundi Ioannes de Sarraberia. CICEROΝΕΜ in epistola ad Marcellum Scripsisse memini, quaa Sapienti judicio reser plurimum cui

quis obligetur, et honesti viri Praegravatur ammim, quotiens eum, aut rei fami lari angustia, aut articulus tomporis illi constituit debitorem, quem rati honeStatis aut mori in titulus coli prohibet, et amari. Et hoc quidem, ut arbitror, eleganter, et vere dictum est, quod si fideliter exaudiatur, nec a naturae consortibus vinculum subtrahit Caritatis, nec contemplatione Daturalis consortii, errori quo ita particiP tione consederat moribus dissidentes. Bene igitur cum his agitur, qui in ratione dati et accepti benefieii viris honestis solummodo obligantur, quorum, ut de testimoni conscientiae loquar, unu ego Sum, quem

343쪽

Il66. EPIsTOL E. 825 divina indignatio in diuturna procella tempestatis

hujus emergentis ab Aquilone contra ecclesiam non permisit esse, ex causa liberalitas mihi aut meis exhibitae, multorum debitorem Quum tamen ante obsequiis et beneficiis promeruerim multos a quidem jam exilii mei quartus agitur annus, et tertiu PrO- scriptionis, nec possum nisi de paucorum fide amicorum, vel pauca et Parva ad animum reducere On

menta. Nam plurimi in Photini videntur incidisse sententiam, dicentis,

Dat poenas laudata fides, quum sustinet illos Quos fortuna premit. Fatis accede Deisque, Et cole felices, miseros fuge, sidera te a Ut distant, ut flamma mari, sic utile recto. Nullarides umquam miseros elegit amicos.

Haec profecto est prudentia camis, Domino proculdubio inimica, mendax, lena turpitudine, vitiorum mater et nutrix. Et quoniam parens altrix virtutum et ossiciorum moderatrix philosophia, non modo fidelium, sed etiam gentilium verissimis et eruditissimis rationibus damnat et detestatur. Praescribit enim quoniam utile et honestum se praedicatione mutua circumscribunt, ut nihil unius admittat nomen, quod non et alterius exigat rationem. Hoc utriusque testamenti astruit pagina, hoc consona voce matris ecclesiae doctores praedicant, quoniam quae inhonesta et turpia sunt, dispendium quidem salutis ingerunt, et nulla ratione possunt esse utilia. Quid enim proderit homini, si mundum lucretur universum, et animae

suae detrimentum conquirat Sed ad vocem hanc Vulgares amici obsurdescunt, qui volunt beneficiis obligari, non obligare, qui fidem umbratilem veram enim non habent ponunt et deponuut ad arbitrium

sortunae, qui ut qualitercumquo vivant, vivendi, quae penes solam virtutem sunt, abjiciunt causas. Ex.

344쪽

326 OΑΝΝI AARESBERIENSIS A. D. pertus hoc loquor, et paucis obnoxius, quibus utique tanto arctiori vinculo obligatus sum, quanto sinceritas fidei eorum probatior ex perspicuis indiciis enitescit; sed in primis horum nobis merita vestra praecipuum dedere locum, et si illa discutiantur ad purum, jureo merito dixerim primum. ulta sunt enim Et magna, et unde clarescunt magis necessaria saepe, ut quorum usus requens, imo quotidianus est, gratiam jugiter ad largientem cogant augeri, nihil excidita memoria de universis et singulis gratias ago, reputans etiam illa mihi a vestra liberalitate esse exhibita, quae ex relatione nuntii mei, et vestrarum testimonio litterarum voluistis et praecepistis meis usibus exhiberi. escio iii qua secreti dispensatione consilii amicus et socius meus,agister G. mandato vestro non paruit, subtrahens aut differens auxilium quod vestra dilectio necessitati meae et meorum decreverat exhibendum. on enim facile crediderim quod ille praeter meritum meum et contra opinionem omnium hoc secerit, ut mihi noceat, sed aliqua dispensatione, cujus rationem ignoro, vestrum suspendit beneficium, sed devotionis meae ad vos, et gratiarum actionis nemo suspendet affectum. Gaudeo vero quod quum episcopi sub appellationis obtentu languorem ecclesiae quae auctore Domino convalescet in brevi, studuerunt protelare, vos, ut audio, tendiculas eorum eleganti veritatis et justitiae compendio declinastis, ut nec poneretis cum iniquis portionem malitiae, nec sit quod ante provinciae praesides vobis

de jure debeat imputari. Illi scripserunt et praedicant quod rex dulce putat obsequium quum monetur ut corrigat si quid deliquerit in Dominum. umquid

adeo excoecati sunt ut eum dubitent hac ecclesiae vexatione, et innocentum, ut de aliis taceam, a vulorum, et mulierum proscriptione delinquere vel

345쪽

Il66. EPIsTOLAE. 327 ita reprobi, ut dominum patientem, immo benigne audientem, et correptoribus habentem gratias, nolint quod desiderat commonere, ut satisfaciat Domino In consilium illorum non veniat anima justi, quorum furor maledictus est, quia pertinax est indignatio, quia dura, quaerentium dumtaxat, ut quod male diu

libuit, impune diutius liceat. Sed qui sperat in

Domino non confundetur, et qui Dominum prae mundi potestatibus timuerunt, non deficient omni bono. Valete. EPISTOLA CLXXXVII. D ICOLAUM Ε ΜΟΝΤΕROTHOMAGΕΝΑΙ A. D. II 66. Magistro Nicola de Monte Rotomagensi. Quo tibi rarius scribo, ex varii causis St, quas reserre non oportet, tum quia plures earum tibi notae sunt, tum quia alias non expedit publicare. uncautem a scribendo nec manum nec animum potui

cohibere, quum in adventu ratris nostri didicerim, quod ex liboralitatis tuae indicio ei innotuit, quem ad

me et meos affectum habeas. Quantas itaque Os-

sum de humanitato illi per manum R. de Luneseia exhibita, dilectioni tuae gratias ago, quandoque auctore Domino condignas acturus. agni utique facio quod fecisti, sed eo majoris, quo fidem in hominibus, juxta prophetiam Evangelii, jam cariorem esse

Perspicuum est praesertim quum in ea aetate et gente

editi simus, ubi sine dispendio fidei vix aliquis fidem

iacit fidei suae. Certissimum namque argumentum fidei est contempta fides et qui Domino promissam fidem ad arbitrium mundanae potestatis non facit irritam, convincitur infidelis. Si mihi non credis, operibus habe fidem, quae, ut ait Iesus, quem denuo

346쪽

JOANNIS RARESBERIΕΝSIS A. D.

crucifigunt, perhibent moribus testimonium certius ot inritis Iohanne Bene lamen agitur cum OStra tibus, et mitius tractatur ibi Iesus: Si tamen vera est attestatio, quam in appellatoriis suis, qua dicunt, nuper ediderunt principes sacerdotum, Praedicantes, scribentes, et ad majorem auctoritatem aSsertioni Suaa sigillis pluribus patentem scripturam conSi anteS, quia dominus re dulce putat obsequium, quum

monetur ut corrigat Si quid deliquerit in Deum, ad formam justitia libentissimo satisfacturus si quid deliquerit. ' inquiunt malorum inexperti, et quibuS

nondum certum Si eum contra Dominum in aliquo deliquisse, aut condigna Satisfactione non purgaSSedelictum. Bene, inquam, cum eis agitur, Si praedicationi et attestationi eorum veritas subest. Sed

quid si pariter, quod dominus papa dicit, et ecclesia

Romana cognovit, in Scripto quod illuc transmissum est, mentiuntur Non est de caetero, dilecte mi,

quod querantur, tria hoc dulci, quod praedicaui,

correptioni obsequio a rege quicquid aequum et bonum uerit, poterunt impetrare non est de caetero quod eis quisquam compati debeat, qui tanta iaci lititate possunt procellam quamlibet in auram Ommutare. Sed nobis longe alia mons est, qui aliud eXPerimur, et utinam praedicatio eorum in nobis impleretur et illis interim praeelegimus rapinam bonorum sustinere in patientia, et expectam qui auferat iniquitatem a Jacob, et impietatem ab Israel, quam cum his qui convenerunt adversus Dominum et adversus ecclesiam riu conspiraverunt, iniquitatis ponere portionem, et divinae legi honorum temporalium floSculos anteferre. Sed finis chartulae sit et verbi, ubicumque locorum Sim, me noveri tuum esse . Miute

347쪽

auxilium contra sortunae saevientis injurias litterarum tuarum solatio recreari, sed qua eas praeter morem tuum, et contra spem meam dispensatione subtraxeris

amico, diu exulanti et ex fidei causa proscripto, incertum est. eque enim mihi facile persuaderi potest, quod vel calamum a scriptitatione continueris, vel mandatum domini abbatis, quod ex litteris ejus ad te mihi innotuit, suspenderis, ut mihi incommodares, sed ex necessitate et dispensatione, quae nec fidei notam ingerat, nec amicitias devenustet ossicium. Absit enim ut cito perperam sentiam de amico. Unum autem est, quod audio te esse tot et tantis de novo, et tibi et tuis utiliter negotiis implicitum, ut non modo amicis scribere nequeas, sed nec eorum litterassacile legere vel audire unde et tibi parcius scribo, et ad quae, si tamen id cordi fuerit, poteris leviter respondere. Licet autem omnino sileas, te tamen ut Cicero in Epistola ad Tironem de amico scribit, ubique et in omnibus habeo excusatum, ponens si quando destiteris ab ossicio tibi opportunitatem defuisse, non

animum. Hoc est autem quod facile poteris, quum auctore Domino opportunitas non negabitur volenti. Saluta domum tuam totam. Si quaesieris sorte quid agatur in Francia, noveris quoniam ibi Dominus colitur, qui non de novo mortuus est; nec monachum induit, nec bonis suis renuntiavit, ut nec habeat de caetero unde pascat exules Suos. Si de me, paucis respondeo, quia est bona librorum Domino propitio, et

- provisse magis in annum

348쪽

copia. Caetera Dominus ministrabit, qui sperantes inae non deserit, nec aliquid boni reservat deserentibus fidem, et simulatoribus fidei, et persequutoribus thesaurigat iram in diem suroris sui. EPISTOLA CLXXXIX. D MAG. IRARDUM PUCELLE. fΑ. D. II 66. Magistro Girardo Pucelle. PLENA devotione et eruditione nuper a vobis recepi epistolam, quam quo diligentius relego, eo

societatis vestrae solatium nobis subtractum esse acerbius ingemisco Caeterum, quum tota epistolatum sui venustate, tum assectione et reverentia nominis vestri plurimum mereatur, illud prae caeteris placet quod in calce litterarum prudenter, et, ut SPem, veraciter intulistis Vos dixisse, secisse, scripsisse perpenso tenore litterarum mearum, quicquid dici,

scribi, et fieri oportebat. iiii autem numquam persuaderi potuit quod in tanto salutis discrimine aliquid ex contingentibus omitteretis, et sordidam

divitiarum evanescentium commutationem pro anima

recipiendo, non modo philosophantis nomen velletis amittere, sed quod longe perniciosius ost abjicere conscientiam Christianam Absit hoc absit dilectissime a discretione et honestate vestra, ut Pro temporali emolumento ponatis cum schismaticis portionem, et quicquam de ierichontino anathemate imprudentius et impudentius rapiatis, quod castris

Domini exercituum in ruinam et perniciem convertatur. Et quidem ut sententiae vestrae, immo cath licae ecclesiae auctoritati consentiam, dum grana cum

paleis, et boni malis admixti sunt, et in adimplendis mandatis Moysi, et promovenda praedostinantis gratiae dispositione laborat Jesus, anathom in medio Israel

349쪽

1166. EPIsTOLAE. 381 est, cujus occasione pereunt multi et qui praeordinati sunt post triumphos gloriosius coronantur. UndEo navis Petri quasi Domino dormiento fluctibus variis saepe colliditur sed quia de Christo vectore confidit, semper ad salutis enavigat portum. Νec ambigitis quin et in medio vestri, Coloniensis Ecclesiae dico, non tam lateat anathema, quasi aliquam Dei reverentiam et hominum verecundiam habens, quam insaniat et saeviat adversus Deum et Ecclesiae unitatem presertim quum toti mundo sere jam innotuerit quantus contemptor Ecclesiae semper, quantus incentor, et auctor schismatis, ex quo potuit, mi illo Cotoniensis praesumptor Ecclesiae, maximus inter locustas bestiae, quarum potestas est in linguis, et caudis earum. Defecerat enim schisma, pacem fiterat tyrannus vester Ecclesiae redditurus, nisi eum Colonia etiam adhuc adversus Ecclesiam incitares ut pari voto non tam summi Pontificis vitam, quam Potri dignitatem conentur extinguere, dicentes: Alligemus justum, quoniam inutilis est nobis scientiam viarum Dei nolumus, restem nescientes nisi Caesarem. Eo enim ut aiunt proposito in Italiam profecti sunt, ut Cremensem haeresiarcham intrudant in sedem Petri, et vicarium Christi aut comprehendant, aut ejiciant, aut occidant. Veruntamen oratio sine intermissione fit ab Ecclesia ad Deum pro eo, ut supra modum timere non debeat a duabus caudis filmigantium titionum, Frederico et Reginaldo, qui

ponentes amem brachium suum, sanctum Israel blasphemare non cessant. Prosecto ubi humanum deest, divinum auxilium necessitatibus ecclesiae sunfragatur. emo suum raudulenta Verborum excusatione tueatur errorem, voluptatibus suis nullus

applaudat, quia Deus non irridetur, qui non secundum visionem judicat oeulorum nec auditum aurium

350쪽

JOANNIS RARESBERIENSIS A. D.

sequitur, sed in equitate judicabit orbem terrarum, Et Pro mansueti condemnans impios, Potentiores Potentius punit, et Pervertitur cum perversis. Inde eSt, quod assectuosius peto, quatenus instantius agatis quod agitis, dicendo, scribendo, faciendo, quod ad evacuationem schismatis per collatam vobis apiuontiam a Domino cognoveritis pertinere, ut et Conscientia sit tutior apud Deum, et apud proximuit fama plenissime convaleScat.

De caeter ut ex conscientia loquar de Cantuariensi et suis injustam concepisti suspicionem quia quantum Perpendere potui ut de illo et de illis plenam in caritate debetis obtinere fiduciam. Non ergo illis imputetis indignationem regis Francorum,

sed vobis, qui sine conscientia ejus receSSi Stis, ut conqueritur, ipso prope transitum vestrum e Istente ad duas leuga S. Eoque magi motus St, quod quum vos habuerit amiliarissimum, Sic tranSistis quasi ad aemulos regni Francorum, et Dominatim ad schi maticum Coloni erasem, qui non modo Ecclesiam Dei Persequitur, sed et ipsum, ut audivit, impudentiscurrilitate verborum consuevit regulum appellare:

sed quum vobis id cordi fuerit, benignitatem Christianissimi principis vobis placabilem ore non dubito EPISTOLA CX - ΜΑs. ALTERUM DE INsULA.fA. D. II 66. JMagistroit altero de mula.

PROMERUEBAT quidem humanitatis vestrae sedulitas, et exhibitio promptissimae liberalitatis, ut Omnem vobis aut vestris obsequendi opportunitatem gratanter arriperem et Si ullo modo nequeam, saltem devotionis meae sinceritatem salutationis judicio Pr

SEARCH

MENU NAVIGATION