Joannis Saresberiensis Postea Epizcopi Carnotensis Opera Omnia ...

발행: 1848년

분량: 365페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

EPISTOLAE.

Post lianc conspirationem eorum quisquam in grege Domini audeat vigilare, et luporum imminentium, praedicationis ossicio propulsare urorem.

Ait Salonio in Proverbiis, quia melior est finis orationis, quam principium sed prosecto finis hujus principio deterior est: si quidem an initio salutem

optant, Profitentur Obedientiam, et utinam Hirrumque fideliter, ut contra prohibitionem Domini non loquantur bona cum proximo, et mala sint in cordibus eorum subinde amaras, sed unde gratias agendum est Deo. Falsas, et quas captivus a piratis consuevit porrecto audire jugulo,' subtexunt historias, quibus justificant causam impii, et dicunt bonum malum, et malum bonum unde tandem Per coDSequeutiam rationis videantur inferre: Reus est mortis, qui contradicit Caesari. Nonno ille, quem praefiguravit AchItophel, Iudas proditor non modo Iudaeis in nece Christi, sed et Scribis nostris et Pharisaeis proditioDis et parricidii relinquens exemplum, ad Christum sic accessit, humili salutatione honorans Dominum et Magistrum, dicens, Te Rubbi, ei quem verbo Prodebat, et Osculo et subinde cum gladiis et sustibus

militum, quibus isti ficti sunt, fugatis discipulis et dispersis, trusit ad Principes Sacerdotum, ut illic

argueretur, et a salsi convinceretur testibus, Pate n , quae et Vorum sunt, evacuare leges, et leges

Caesaris impugnare, quia suam Domino imaginem, deducta rations Caesaris, doc bat esse reddendam, ut reus videretur impietatis, quia obloquebatur, reel mabat, imo repugnabat iniquitati. Dicunt haec, sed qua conscientia, viderit Dominus et judicet Dominum regem non quidem nunquam peccasse dicimus, Sed semper paratum Domin satisfacere confidenter dicimus et medicamus. Numquid non acies meretricis facta est eis, et frons adamante

322쪽

IOANNIS SARE ERIENAIs A. D.

durior, ut non erubescant confidenter, ut aiunt, praedicare ima ocentiam hominis, cujus malitiam et iniquitates novit, praedicat et detestatur Christianus orbis 8Convenerunt eum, ut dicitur, Episcopi London et Herefota quibus se, ut aiunt, ad omnem justitiam obtulit. Nonne episcopus Lond. ille est, qui primus in Anglia scidit ecclesiae unitatem, quod omne novCrunt, et archiepiscopandi, quod plurimi suspicantur, ambitione tractus, totius hujus discordiae fomes imprimis extitit, et incentor 8 Nonne stylus ipse convincit Achitophel et Doech, quorum Spiritu Plenus est, in hac epistola expressisse, communicatis his quae fingere potuit ex spiritu Suo, qui neutro eorum in talibus, rerum experientia comprobatur inferior. Νam et loquela ejus ipsum manifestum saei L eccuro de mendaciis quae Super introitu vestro interserere Rusus est, quia praesens audivi, et vidi. Solus ille verbum Electionis vestrae gratum non habuit, qui praecaeteris Omnibus, quod ex multis claruit et claret indiciis, ut in sedem vestram induceretur aspiravit non tamen diu obloqui ausus est, aliis arguentibus ambitionem et impudentiam eius. Quicquid ergo haberet animi, quem de conscientia judicat Dominus, inprimis oligentium fuit, et electioni saetae sere omnibus

plus applausit. Quid dicam de Herefordiens nisi

quod aliquamdiu, etsi non magni, stetit tamen alicujus nominis umbra, antequam sciretur quis es Set DuDC autem sub obtentu ejus, qui litteratus eroditur ab his qui litteras ignorant, aut ipsum, suam olim impii malitiam procurare, ut videatur consentaneum rationi quicquid litteratus, et antiquus dierum episcopus approbaverit. Ergo istis duobus respondere, Vel Sententiae eorum acquiescere, est transire Omnino in sententiam Londoniensis, ac si in Caesarem computaretur et Bibulum. Ethici si quidem meministis,

323쪽

Non Bibulo quiequam nuper, sed Caesare gestum est, Nam Bibulo gestum consule Di memini.

Qua autem impudentia dixerunt, et, ne verba in Verato evaneScerent, scripserunt, quod omnibus salsum esse innotuit, 'ritii rex. quem impatientissimum esse ullus anabigit, gratum habet quum corripitur, et dulce putat obsequium quum monetur, ut

corrigat siquid deliquerit in Dominum Si quid, inquiunt, ac si dubium sit eis illum deliquisse in

Dominum, qui Ecclesiae libertatem impugnat, avitas perversitates evangelio Christi Praesert et sanctionibus Patrum; et, ut de vobis taceam et clericis quos injuste proscripsit, qui muliercialas et parvulos in cunis innocentes Omni solatio destitutos, non tam crudeli sententia quam insania compulit exulare qui schismatis furorem jam fere Sopitum excitavit et roboravit, et reSSuscitata procella, qua jam plurimum detumuerat, navem apostolicum, quΘntum in pSo est, cum Christo submersit, immo et adhuc mergit. Quidnam quaeso ducunt in crimine, qui hoc esse innocentiam gloriantur aut numquid haec probationibus indigent, quae mundus agnovit, quae in suis doloribus et tormentis indesinenter Sentit Ecclesia, quae quotidianis rerum experimonii luce clarius putent. Sed, si eorripi dulce putat obsequi una, planum est eos amplioris esse perfidiae, qui dominum Suum, cujus

obsequi corpus devoverunt et animam, tam BDormiter

Patiuntur errare. Sano impletum est in eis hodie Propheticum illud, Ouasi vulpes in deserto prophelae tui Israest, quum ad Subversionem ecclesiae, qui Prophetarum in ea locum tenent, dolositatis suae multiplices laqueos texant, dulce Salutationis praemittentes eloquium, devotam profitentes obedientiam, auxilium

et consilium Promittentes, ut tranSeunte Per nube

culas rationum, et verbis legitimis abutentes in i

324쪽

pondium legis, tandem inserant, Reus es mortis, cruci Ne cruci se eum, neque uobis referretis hunc, seu Barrabam Ecce quam salutein patri desiderant, qua sidui devotione debitam adimplent obedientiam, qua diligentia pacem inter regniam et sacerdotium cupiunt reformari. Et quidem haec tam vobis, quam omnibus causam et historiam proscriptionis nostrae intelligentibus dicta esse non dubito ex abundanti, Sed impietatis et doli, impudentiae et salsitatis attendens

cumulum, profecto nec animum nec calamum potui continere: nam Et,

Si natura negat, sarit indignati verbum,

adversus malitiam et impudentiam eorum, quorum ne in praeeapiti vitium stetit,

ut nequitiae eorum vix aliquid possit addere, aut etiam excogitare, quamlibet subtilis, et in malis inveniendis arguta posteritas. Sed quid in his moror Retribuat ei Deus, ei plane, nisi veritas ipsa, quod possibile est, vertatur in salsitatem, retribuet abundanter facientibus et oventibus nequitiam

istam. Vos autem, ut mihi visum est, litteris et malitiae eorum prudentissime, et elegantissime reSPOndistis, et argutias eorum diu excogitatas, et elaborata Velut aranearuna cassiculos, validissimis rationibus dissolvistis. Et licet grandiuscula sit epistola, quae tamen necessaria Sola exequitur, vellem tamen hoc circa unum articulum, qui et verus et notu est, .diligeDtius institissea scilicet, ut ostenderetis patientiam, quam diu in silentio habuistis, et sollicitudinem, quam paci reformandae adhibuistis, regem saepiuΑ cum omni humilitate revocando per litteras et Duntios domini Papae, per vestros, per matrem Suam, cui credi debuiSSet, Per episcopos transmarinos et ismarinos,

per ratres Templi et Hospitalis, per regem et opti-

325쪽

mates regni Francormn et tandem hi ProPria e Sona accessistis ad colloquium ejus, et sustinuistis repulSam.

Caeterum, quia episcopi nostri scribunt, et considenter praedicant eum ad omnem justitiam et debitam Satisfactionem Esse laratum, et etiam malis iam Volentem, si rati exegerit; mihi et quibusdam aliis amicis vestris videtur consilium, ut evocetis epiSCO-pos, et nominatim illos qui litteras ignaverunt, et Samin. qui de injusta suspensione conqueritur, et Wigorn. qui est principium generationis vestrae in Domino, et si qui alii sunt, quorum utilem credatis esSe Praesentiam, et experiamini an fida sit testificatio, praedicatio, et scriptura eorum Vocati autem in virtute obedientis fortasso non venient, licet inobedientiam nulla umquam appellatio tuotur Sed causa vestra liquidior orit, si salsitas et malitia eorum fuerit revelata. Non tamen arbitror omnes DpiScopori Sicut Deo personas in diocesibus constitutas, quas allax claudit inscriptio, liuic malitiae consentire, quum e tum sit, aut saltem videatur esse probabile, in tanta ecclesia I episcopatuum adhuc inveniri vel illos Io, quorum contemplationes interim mominus insulsa parcit, ne cum sororibus Suis quarum imitatur luxuriam et impietatem, funditus deleatur. Licet enim aliqui plus justo taceant, et quacumque OnSider tione dissimulent: credo tamen aliquos in opiScopis, et multas Personas de puritate fido ct conscientia

honorum operum Sperare et expectare regnum Dei.

Nam et Ioseph fidelis inventus est in domo Pharaonis, Loth justus mansit in Sodomis, Cusai in consiliis

Absalon utiliter versatus est Daniel innocenter

fuit in Babylone, Abdias in consortio Achab et

326쪽

IOANNIA SARESBERIENSIS A. D.

briter exhibens, clementiam Dei et gratiana 1 Oph tiro patientia longa Promerist. Unde commodum arbitror, ut si chaos quod internos, et Patriam OStram firmatum est, permiserit, hanc epistolam veStram ad singulos episcopos et celebriores ecclesias transmittatis, ut nutantium r- metis fidem, et omnium provocetis affectum, crebris otiam scriptitationibus singulos episcopos in spiritii mansuetudinis, et lenitatis sollicitetis, ut redeant ad cor et meminerint conditionis usu et in omnibus provideatis, ne quid vestrum arrogantis aut immo derati ODis praetendat imaginem. Ad haec accepi ab his qui Horosordensem episcopum se familiarius nosse dicunt, quod dum versaretur in scholis laudi avarus erat, et tantus amator gloriae, quantu pecuniae videbatur SSe contemptor Putatur itaque quod nihil illii magis movere posset, quam si eum magistri

scholarum, et viri religiosi, utpote Prior Sancti Victoris, et similes, quo in Gallia familiares habuerat,

socordiam ejus, qui Perabatur redempturus Israel, suis literis excitarent et animarent, ut nunc Stendat episcopum, quem in scholas depingere conSuevit, at a se propellen vitia quae in alii arguebat, amissam redimat amam. Idem etiam de Wigomiens comsulitur, ego tamen nec de ipsis bene Spero, nec de rege Francorum, quod Sicut caetera, in aure dictum sit, quum ad Supremae nece SSitatis articulum ventum fuerit, praesum Supra modum, nec de ecclesia Romana, cujus more et necessitates nobis innotuerunt, inultum confido. Utique dominus papa vir sanctus et justus est, et dominum Albertum, ut a plerisque dicitur, imitatorem habet, sed ejus sunt tot et tantae necessitates, tanta aviditas et improbita Romanorum, ut interdum utatur licentia pote Statis, Procuretque,

o dispensatione, quod reipublicae dicitur expedire,

327쪽

l167. EPISTOLAE. 809 etsi non expediat religioni. Timeo ergo ne appellationis diem oporteat expectari, et quum e Ventum fuerit, ne, qui diligunt munera, Sequantur retributiones vereor enim anguStia temporis, et circum- Stantias nostras, et aliorum. Nostris, immo Christi et ecclesiae adversariis, decretum est ut nos vulnerent et confodiant spoliis nostris, quibus si interim vexatio data fuerit ad intellectum, fortasse proniore erunt, metu laborum et sumptuum, ad pacem reformandam

sibi et nobis. Nam hoc ipsum malitiam eorum et audaciam nutrit, quod nobis solis laborantibus tui in opulentia et voluptatibus suis hactenus quieverunt. Et quia humanum nobis deest auxilium, tota mentis

intentione confugiamus ad Dominum, ut a praesentibus et imminentibus malis expediat, et scuto miserationis suae circumdet nos verita ejus.

ΜULTA quidem scribenda essent, sed angustia temporis, et necessariarum tumultus Occupationum cogunt, ut eaPerstringam Potius quam exponam. Recepi nuper, auctore Domino, fratrem meum benignitati

et liberalitati vestrae congratulantem in plurimis, et me praeter plurimam, quam habebam ad vos, devotionem, longe devotiorem secit, et magis obnoxium. In ipsius vero adventu cujusdam amicissimi nostri recepi litteras, quides me voluit praemunire, et vos, si fieri posset, per me, quod rex praecepit per ocel. de Ballolio, et quosdam alios ministros pietatis uae,

328쪽

vos et dominum Wigorniensem sic habendos in omitibus et tractandos, ut capitales inimico regni, et publica salutis hostes. Utinam auus sit timor

meus i Sed quicquid episcopi in appellatoriis suis

papae de eo scripserint, quicquid praedicent de pietate et mansuetudine ejus de justitia et assabilitate, de reverentia sacerdotii, nihil adeo impium est in Deum, in homines inlitimanum, quod Franci et

Latini de eo tacilius non credant unde Plurimuna mirantur et stupent omne qui audiunt, qua con- Scientia, qua impudentia, qua ronte ausi suistis a Serere, Scribere, et episcopalis auctoritatis charactoribus confirmare innocentiam hominis, cujus injustitiae Sunt omniurn fabula, cujus SupplantationeSet violentia mundus agnovit quomodo in subversionem justitia salsum dedit tot et tantorum patruinvenerabili universitas pro malitia testimonium. Nam scripti vestri verba sunt haec pro rege, cujus causam notarius veSter justificare conatur, Rexomnem promittit justitiam, et eam sactis implere Paratus St, et dulce reputat obsequium, quum monetur, ut o

rigat, si quid offenderit in Deum, nec solum SasS- sacere, sed et, si jus exigat, in hoc Satisdare paratus eSt. Et post pauca subjungit, Eundem se judici ecclesiae in his quae sunt Ecclesiae, nec tu inodico subtrahentem, sed colla Christicium subdentem. Et paulo S erius Dominum regem non quidem numquam Peccasse dicimus, sed Domino Semper paratum Sati Siacere, et confidenter dicimus, ei praedicamuS. , inquiunt, quam Sana, quam Sancta Praedicati episcoporum Anglia i quam sincerum et incorruptum pro libertate Ecclesiae testimonium quam vera est assertio Sacerdotum, qui illud praedicant quod mimus aut histri sine dispendio verecundiae non loqueretur. Si fidem quam non habet desiderat scriba vester Londoniensis, et M

329쪽

EPISTOLAE

qui ei consentiunt, exeundum est eis de orbe Latino, ne quoties haec Praedicaverint,

Quaere peregrinum vicina rauca reelamet,

et ne tantum adversus eccleSiam pro consuetudinibus, imo pravitalibus, avitis testimonium daretis piens ille tabellio et facundus, etiam adverSus POP tum testificator, inseruit scripto vestro: Rex a Domino constitutus paci per omnia providet subjectorum, et ut hanc conservet, oec si is et commissis sibi

populis, dignitates regibus ante se debitas et exhi-hitas sibi vult et exigit exhiberi. Quid haec audiens Ecclesia Gallicana Ita, inquit, Dominus et evangelii

verba adjuvent eos a quibus et pro quibus haec scripta sunt. Providet sortasse Paeem omnibus, Sed a longe, quia praesentialiter onmia turbat. Dicunt episcopi, aut Orsitan, ut verius dicatur, episcopus, quoniam

Pax St, et omne e contra clamant, quia Pax non est, sed amaritudo omnium amarissima.

Si vero nonnisi debitas Exigit consuetudines, Sicut vester Demostlienes asserit, illis prosecto debuerat ESSE Ontentu S, quae non sunt divinis legibus inimicae, quae boni moribu non adversantur, quae Sacerdotium non dehonestant, quae periculum non ingerunt animarum, quae matris EccleSiae, de cujus manu suscepit gladium, ad ipsam tuendam, et injurias propulsandas, non subruunt libertatem, sed in votis ipsius omnia contraria Sunt, Sicut Scriptura ejus, Sanctorum Patrum auctoritate, et summi pontificis ore damnata testatur, et quotidianas querelae cleri et populi et time ne pontifieos ipsi contra Scripta sua venire cogantur, et depraedicare quod praedicant, et quam modo damnant, justificare causam, et quam justificant Ondemnare Signata est attestatio eorum omnium quidem concepta nomine, sed trium dura taxat episcoporum roborata sigillia, archisynagogi videlicet

330쪽

Lon L et oritim et amici mei, cui interim parco, opiscopi in ton et seque doctrina et eloquio pol lentis, veteris quidem scholastici, sed novitii episcopi Here sordensis, quorum praeminebat auctoritas, si non opinioni bonae consensit, iniquitatis, et manifestae salsitatis attestatio, scripto utrumque, et Sigillorum munimine convincente praejudicaret. Alii interim quos libelli concludit inscriptio, mitius arguuntur, quia non facile credi potest, ut tot Sapientes convenerint, tot contulerint religiosi in fraudem divinae legis et cationum, et in Orniciem Ecclesie conscripserint, unde convaleScat et praevaleat usquequaque iniquitas, et justitia opprimatur. Sed ut audio, omnes illi scripto praeStiterunt auctoritatem : quod si ante viderant, impiissimum sui tantae iniquitati testimonium perliibere : Si non viderunt, Stultissimum alienae iniquitati Suorum impositione characterum PraeSiare auctoritatem.

Sed quid in re conspicua, quum ex neceSStiale plura dicenda sint, protendo Sermonem λ Nam Mina illa, etsi vestrorum CeSSaret Pera, nostrorumtamen diligentia ad Romanum desertur Pontificem, qui et mores illius quem justificatis ex multis novit indiciis, et facile deprehendet qua Sinceritate episco-POrum concepta sit haec attestatio, quae fuerit intentio scribae veStri, qui quoniam, Domino aliter disponente, quod ambiebat esse non valuit, Cantuariensis archiepiscopus, in Anglicana ecclesia de consensu, consilio, et auctoritate eorum, qui Christum persequuntur, factus est archisynagogas Scripsit ei nuper dominus rex per Radulphum Dicetensem archidiaconum suum,

quod se totum regnum suum et causam, quae inter eum et cologiam vertitur, ipsius tanquam Patri et

fidelissimi amici, committit arbitrio, et praecipit, ut Suioniciales ei in omnibus usquequaque obediant. i

SEARCH

MENU NAVIGATION