Trismegistus Christianus, seu, Triplex cultus conscientiae caelitum corporis

발행: 1631년

분량: 491페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

13쪽

Dominisalus aterna.

EX promisso ad vos redeo,

Prosapia, Eruditione, Vix- tute ornatissimi Domini So. deses unaque adduco Trismeg pum Christianum , in uno tres vi

Tos,aut in tribus unum. Hic,meo

jussu, tria vobis defert munera:

14쪽

EPISTOLA LIBRvM ut Philosophus, THVRIBvLvM quia Sacerdos, tanquam Rex CORONAM. Librum Sapientiae , Thuribulum Pietatis, coronam Regni symbolum esse non ignoratis. De triplici hoe

symbolo, apud vos, bona venia vestra , Christianus hic Trio illis

dissercte cupit. Opportune, puto, apud eos optimae vitae fundamenta jaciuntur, quibus omnis virtus amabilis est. Verissime olim Romanus Sa. piens dixit : Non dat Natura virtutem , A R s est bonum fieri. Hanc artem inter Christianos vix

quisqua exacte discet, qui Libro illo, qui Thuribulo ac Corona illa uti nesciet. Ε Libro hoc Conscientiam tractare, a Thuribuli usu Caelites venerari, ab usu Coronae Corpus regere, suavi compendio , quisquis voluit, didicit. t. Fabius hoc recte: Brevis est, in- Institi quit, institutio vitae honestae bea--- taeque, si credas . Natura enim nos ad

15쪽

DEDICATORIA. ad optimam mentem genuit: adeoque discere volent bus proin ptum est , ut vere intuenti illud magis mirum sit, malos esse tam multos. Brevem hanc ad integer rimos mores institutionem vobis

plex solum documentum aures di animos petit benevolos Primum est : Conscientiam scienter discutere. Alterum: Caelites religioso cultu prosequi. Tertium : Corpori nimium

cultum detrahere.

Primam Trasin illi partem demonstrat Philosophi Liber, scrutandae Conscientiae signum, hac

enim via ad veram Sap entiam itur. Res sane maximi momenti

est , seipsum non assidue fugere, stati s horis a seipso inveniri de cum Conscientia su a perite loqui posse . Malorum hoc proprium

est, alienam conscientiam declina xς, suam non timere. Nam, ut bea-

16쪽

E PI STO L A zevo tus Zeno Veronensis Antistes di-m .iaxit . Qui suam conscientiain nonae D. timet, is est qui Deum non timet. Us optime aureus orator Chryso-α6. ἱ a stomus: Etli te, inquit, Omnes accusaverint; tu vero teipsum non Rom. condemnaveris, neque ipsa conscientia reprehenderit, beatus es.

itaque ne modicum & exile tibi videatur istud propriae consciemtiae forum.

Mihi credite, Sodales, nihil tam

necessarium, neque magis cum cura dicendum est, quam qua ratione Conscientiam ad examen quotidie vocemus. Ad omnia vitia persananda, tam certum ac potens pharmacum vix est, quam

frequens diligensque sui disquisi

tio. Hanc quisquis temere negligit, vitiorum dulcedini non invitatus succumbit. Nec enim prava emendat, nec noxia prospicit, nec poenitenda praecavet, sed coecoquodam impetu in illa proruit, de ignorantia sui, velut atra nube

17쪽

DEDICATO Rr A. involutus in praecipitium non unum devolvitur . Certe a quotidiani hujus examinis neglectu certissiuna sequitur Ignoratio sui, quae misero homini eas tenebras offundit, ut aciem in canestia intendere vix valeat, sed perpetuis erroribus ac labyrinthis ine ret, in quibus se vix unquam Explicabit, caelesti sole subtracto. Facili negotio malus est, qui non quotidie serio vult esse bonus. nisi enim mens nostra hoc quasi

continuo freno contineatur, identidem ad assueta & erubescenda dilabitur. Succumbunt vitiis virtutes si illa non cito odisse properaveris. Nunquam ex integro sanus erit, qui morbos a superficietantum curarit, nec ad mali fontes descenderit: ita nec unquam

ex solido probus erit, qui non saepius in seipsum redierit, atque a

se dicta factaque, sed dc cogitata

ad unguem explorarit. Ex habitu

peccare facillime discit, quicunque

18쪽

EPISTOLA se perraro ac negligenter discutit. hinc enim necesse est vitia habitusque pravi in dies augme

tum sumant, & foedorum motuisum ac turbarum caussie crescant,

unde proxima ruina est in varias vitae labeS. At vero seria dc non persun-ctoria conscientiae discussio, de mala retegit, & malorum caussas. hinc cuivis perfacile ad eorum remedia devenire. Hinc etiam sanctioris vitae primarium

subsidium est Notitia sui. nemo autem fortuito se suaque cosnoscet. Magnum hic studium assiduaque alligentia necessaria est, quam ii adhibent qui sua omnia

ad quotidianam incudem revocant. Persuadet deinde haec conscientiae discussio rem omnium dissicillimam , Contemptum fui, magnamque animi submissionem, cum in miseriarum no strarum cognitionem nos deducat, milleque submisiissimae mentis

19쪽

DEDICATOR IA.tis caussas praebeat, ac quadam verecundia totum hominem persundatis

sti exsurgit , Pia caelatum venera tio, Sacerdotis Thuribulo designata. Quo quis enim egentio-atem se agnoscit, eo studiosius ditioribus amicis se commendat ,

& quo plus suae caussae diffidit,

hoc potentiores inVocat patronoS.

Ita qui conscientiam suam lustrans, a virtutibus inopem se deprehendit, ad illos caeli thesauros, ad beatos caelites confugit, suae inopiae consulturus. QSa in re divinis honoribus nihil subtrahitur. Alexander Macedo nil gloriae suae derogatum censebat,cum Sisygambis Darii mater, Hephe - stionem Corpore cultuquel praestantem pro Alexandro ipso nunquam viso salutasset. cumque illa tandem ad Alexandri pedes

provoluta, ignorationem nunquam antea visi Regis excusaret,

20쪽

'EPI STOLA Alexander manu eam allevanset Non errasti mater, inquit, nam

de hic Alexander est. Nec Deo displicet, per amicos adiri & rogari, de quibus ipsemel: Ego di- Ps8I. xi, Dii estis. Sane sancti Angeli , ' ceterique Caelites libellorum supplicum velut magistri, Deo preces

. nostras offerunt, suasque addunt.

Cuicunque igitur sua Conscien . tia quotidianos errores de lapsus exprobrat, is merito in eam rem unice solicitus est, ut caussie suae patronos apud Deum quam plurimos inveniat, quo divinam largitatem multiplicatis intercessoribus f prout Ecclesia precatur )facilius in se derivet. Ita Notiatia fui provocat Venerationem Caelitum. At seria, quae imitatione potissimum constat, Caelitum venerati , illud cumprimis exi- fit, ut, qui caries es animos de ito cultu velit prosequi, corpus suum non nimium colat, & herile

SEARCH

MENU NAVIGATION