장음표시 사용
461쪽
LIBER III. gnacula , quibus structissimum collare
quieta statione recumbat. G E R . Ligulae sericae, quarum ante mentio , tam pervulgati moris & usus sunt, ut putem ad id aevi nos pervicturos,quo etiam barba his vinculis illigetur. Adeo namque haec ligularum haeresis vestitum omnem occupavit, ut ilium, velut arborem vermes, omni parte perreptet. Caput, vittas, capillos,collaria infident. olim in scorteis collobiis potissimum cernebantur, ab his in caligas , inde in calceos descenderunt. Ego
Cum tam multum superfluae ostentationis cerno , illud Diogenis animum siubit: stuantis non indigeol At miror, Po-ychroni, nil a te dictum de amy- o glutinoso, quo collaria firmantur. FressPOL. Gerarde , nunquam dicendi finisit, si omnia vestitus vitia perstringen-la. Per omnium gentium vestes imus, at in uno Germano nunc gentes videas γmnes.Η1c in memoriam recurrit,quodpse audivi ab eo qui candidum illud:luten collarium coquit. Affirmavit hic riplex amyli genus a se vendi: Librammam amyli vilioris quinque sester- et O. iis; libram selectioris sex aut septem freuestertiis;libram optimi decem sestertiis t3er. Ue venalem. Enimvero, ait, vilissimi μOminum , quibus vix scissile indusiumst , collaribus si is candefaciendis rermandis amylum emut selectissimum, itiores tape vilius. Ggn. Rem miram
462쪽
dicis,si veram. POL. Verissimam .Et vide hic cacodaemonis vafritiem .Ditiori . hus ea vanitas non clispliceret,sed numismis pareunt. Tu jam cogita, quam largam ii dent stipem,qui etiam in his tam sordidi .Plerunq; recte dicitur Quo ditior,hoc avarior. Deinde cum opulenti ut plurimum suas opes jactent, satis vel hinc superbi sunt, nec opus eos a diabolo multum vellicari. At vero tenuiore S , cum a nummis nequeant, a vestibus pretium sui parant. Vide, obsecro, mi Gerarde, quam nos varie cacodaemon vinciat: opulentos avaritia, egeno superbia irretit. Ggn. An non leges ve niariae sunt POL. Sunt, tam priscae quam novae r sed quis eas observat At fingamus his legibus religiose obtemis Perari , nec ullius vestem esse holoseriis Cam,cui solum pannus aut corium perinmissum,nihilominus graviis me hic delinquitur. Nam etsi vestes non peccent materia, peccant tamen forma, quae plerunque vanissima,& omnis honesta. tis ignara. Hic Rhodus,hic saltus.Inter
ea nemo se reum fatetur. Sartor eXcuisset,& sic dictari ait. Qui vestem dictati Hoc, inquit, fartor curabit.qua ratione me juvenem , me sponsiam , me talem V e vestiat. Ita utrimque palliata superbia ex est, Sed nosti suasoris & delinquentis
parem esse culpam. Eo certe insaniae prolapsi sumus , ut
Ρ vestitus vix possit esse levior & magis
463쪽
LIBER III. 3s ad lasciviam facitus. Et quod pejus,tam pertinaciter his deliriis favemus, ut nec
bella,nec pestem, nec annonae caritatem multum curemus et vestitus nec minima
quidem parte plus honestatem sapit. Quaerimus nimirum, non quo involva mur , sed quo opes projiciamus. usque adeo fortunas perdere pulchrum est. Et quaeso te , feminarum vestes intuere: quam eae leves sunt & laseivae t Calcei
nivem aemulantur, palla varie farta, colores refert operosissimos colorum; naistiva omnia jam sordenti palliolum foede curtum humeris injicitur, non ut tegat, sed ut ornet. Quamvis hoc ipsum jam aliud atque aliud. In nobilioribus
feminis virorum nunc pallia cernuntur. Et quamdiu hoc nuperrime monstrum feminae vidi: erat ea non ocreis tantum,
sed & calcaribus, sed & pugione ad latus pendulo armatar pileum habebat ritu militari,cristis insignem. Tu si eam vidisses, aut Palladem , aut ipsum Certe Martem dixisses Eam aetatem, Gerarde, vivimus , qua viri paullatim feminae fiunt,& veste,& crinibus; qua re feminae viros induunt, atque in urbibus ac pace majestatem spirant bellicam. Sic omnia invertimus. Profecto vestium luis xus inter Christianos nimium invaluit. Sed num ignoramus,a nobis non solun corpus castum , sed & castum animum castasque cogitationes postularit Hae leges Euangelii sunt. At vero vestitus tam lascivus
464쪽
lascivus his legibus aperte contradicit Libidinis negotium fideliter curat haec vestium insolentia. Verum, ut dixi,qui se reum fateatur, nullus est. Dissicile nobis videtur coninsuetudinem evertere; quod usitatum ac A ti receptum est , sequimur , ne contra
mode morem agamus. Hoc fuco culpam prae- idon- teXimus. Heu quam non speranda est seuri emendatio, ubi vitia in mores transeuti
In memoriam hic venit apologus de equo & equisione. Equiso non tantum Hipponae,sed Mercurii quoque scholam triverat, & ex arte poterat furari: itaque avenam quotidie subtrahebat equo, eamque vendebat. Nihilominus equum solerter curare, accurate calceare, sternere, strigilare, infrenare, atque ita credere aveham tam fideli opera restitutam , & equum non minus obesum ac nitidum fore, quam si bona fide avenaei praeberetur. Hoc autem equus indi-nnari, & equisonem suum audacter alis loqui : Heus tu, ebat,bona strigilis remala pastio , non commendant equum: Si me vis corpulentum, avenam in posterum ne subtrahe. Da mihi quod meum est,& tu quod tuum est cura, sic utrimque melius habebimus. Modo prorsus simillimo & nos agiamus, quo ille furacissimus equiso. ComPus lavamus, ungimus, ornamus & po- imus ; tanto tempore vestes induimus,
capillos struimus , tanto stolam fundimus
465쪽
LIBER III. 3sssundimus & cutem fingimus, tanto speculum consulimus , & collum demulcemus , tanto alia corporis orna
menta disponimus, ut scilicet e capsulare speculo prodeamus. Atque in his omnibus libidini egregie ancillamur,& tanquam suspensa hedera venalem castimoniam prodimus. Ah, nec dimidium quidem curarum & laboris animo Impenditur. Ο furaces equisones hoc est avenam equo sublegere , omnem paene curam Sc laborem impendere corpori, huic dies 3c annos cons
Haec fiunt, & quis se reum fatetur Negari tamen certe non potest, libidinem & lasciviam hoc corporis ornatu strenue promoveri.Ο Munde immande quam multa numeras mancipia , cum interim vix ullus sit qui se tuum fateatur esse mancipium. o Christiani, si vultis ut optima pars vestri non pereat,non tantum ad strigiales & phaleras equi, sed ad pabulum
quoque attendite,non exteriora solurn, sed animum curate, & hunc maxime.
Corpus bene vestire, bene pascere, ani mi vix ullam curam gerere, quid aliud est quam equum studiose fricare , Minique pabulo privare.Inanis fatuusque cultus est purpura fulgere, mente lor
Et indignIun prorsus, tot horas
466쪽
nis vilibus dare. Animi moderati, serii, sedati ac compositi signa e modesto ac
moderato cultu elicimus. Ita fere quo qui sque prudentior ac maturior, hoc in veste modestior. Beatos nos, si tantum Venerationis, temporis, sudoris in Deuconseramus , quantum in hanc vestium
nimiam religiositatem. Ah ubi in Christiano nomine Christiana facta ab ν- Aliter Eberhardus Sueviae dux, qui
hardus aeternam sui memoriam ad posteros Barba consecravit, laudabili vestitus frugalitate. Venerat ad eum juvenis sacerdotium impetraturus.Forte huic candidato ventus talarem vestem aperiens , ita reflarat, ut princeps caligas ritu militari scissas videret. Qui illico, ut erat mo rum ac disciplinae acerrimus vindex, hominem iubens facessere: Τu, inquit, militem agis , re sacerdotium ambis pTua te vestis prodit quam male cultus tibi sit animus: abi,nil impetras. Nimirum judex animi vestis, 3c de moribus
pronuntiat habitus. Vbi vid ris in nitore supra mediocritatem curiosum, re quasi ad fastidium elegantem , totum paene animum in vestem defluxisse cogita; alibi ne quaere.
Hoc tam multiplex Iuxus choragium innumera infert damna, ut jam demon- Protin stravimus. Rem hic in compendium M. conseram. Vestitus ad hujus aevi molli- Q tiem factus, Castimoniam,Τempus, Pecuniam occultis . sed maximis viribus iussura
467쪽
suffuratur, dc ubique spargit nequitiae semina. De Castimonia res in aperto est:ad libidinem saepe potentius invitat petulantia adscititiae politurae , quam praestantia formae ; imo haec sine illa
quandoque spernitur. ita lasciviae negotium maxime agit oculis blandiens vestitus. De Tempore quid controversi Ille omnium minime temporis parcus est,qui sui corporis servus est. Horae inistegrae in otiosissimos hos labores insumuntur, nec id in damno ponitur,quod
longe damnosissimum est. Quisquis horam aufert vel unicam, nil dignum tanto impendio redditurus est. Pecuniam variis meatibus illic diffluere , ubi vestium luxus in pretio est, nemo non e peritur. Μihi nuper maximae urbis patricius ingenue fassiis est, se suosque cives occulta , sed ambitiosa paupertate incredibiliter laborare , atque si cui civium etiam primariorum mille antea forent fuissent, jam nec centenos su peresse. Hic ego interpellans et Quo e po, inquam, omne aurum diffluit Non in mensas primas,nec secunda S, respondit ille , sed in arcas vestiarias : quam quam & convivia apud nos olim & raistiora fuerint, & frugaliora. Tanti estvvsTIRI. Haec nostra est patientia , ne Iuxus decrescat, patimur decrescere diis
Sed num scire cupis, Gerarde, quid
christianoa Hieroselymis, quibus olim
468쪽
potiebantur, ejecerit Z Compendio di- se cam. Hinceps Saracenus, Admiraldum narrat vocant, in Christianos humanissimus, . - Canonico Trajectensi Guillelmo quondam narravit,Christianorum leges inde sibi notas, quod puer educatus esset haA. Hierosolymis, in ea tamen urbe mores l. 4. de tunc viguisse corruptissimos di Gulae remi c. Luxuriae cognatis vitiis neminem non s- deditum; vestitus vero inselentiam suis se tantam , ut verbis sequari vix possit, tam varie & serma, dc colore, & pretio exorbitatum. Quantum istud me offenderit, ebat,vestes meae pro me dicent. Ese profecto nec auro nec serico virgatae , sine plicis , sine artificiosis suturis, nihil curiositatis aut artis praeferebant. Addidit Ecce,haec illa sunt vitia ,ob quae Deus Palaestinam Christianis denuo ereis piam aliis commiserit.Ita nos non tam nostris viribus vos illinc ejecimus, quam vestris vitiis .Haec Canonicus ille
Trajectensis Guillelmus, qui postea sacrae Cisterciensium familiae se adjunxit,
fideli narratione aperuit. En,Gerarde,etiam ab hostibus nostris sapere docemur , modo sint qui discere non recusent. At nos, post clades etiam nostras, cladium caussas amamus, tam alte nobis haeret inepta 3c misera vani-- . tas. Pedi ligneo in aurea crepida , ut
is .i v ζrbun simillimi sumus.
469쪽
putrefactus frigore uterque pes deperseiit. Ille tam miserabilem fortunam exinpertus , ut infelicitatem suam solaretur, mutilo corpori aptavit pedes ligneos, quos & calceis texit: ipse famulis inii xus, novo sed aegro incessu sese infere-hat. Ubi hoc insuper ridiculum commi niscebatur , ut crepidas pulcherrimas semper & novas haberet, quibus sciliacet speciosam faceret miseriam suam. o nobilem compositionem l Pes ligneus in aurea crepida. Istud nos felicissime aris mulamur : Miseriarum, vitiorum,igno xantiarum scatemus, clauda mente M sensibus ficulneis sumus, plane pedes liagneir vestibus tamen, supellectile, libris. ac sedibus speciosis studemus enitere. Nimirum , ut magis con picua sit nostra insania, & miseria speciosior, libet cum ratione insanire. Ita humanae stultitiae praeclarum stat trophaeum & symis bolum, Pes ligneus in aurea crepida. Quid tu ad haec, Gerarde VII. G E R. Tot ictus infers, Polychroni, ut vel superbissimam quercum dejeceris. Tam a me quam ab aliis
emendationem spera. Pot. Si modo sperare liceat constantem. Mores nostros nosti, Apriles dies imitamur, quo rum siepe serenus ortus , occasus pluvius : id jam supra demonstravimus, de Conscientiae & Caelitum cultu.Sed omisnibus horis dicendum est , quod nun
quam satia dici potest.Nimium uexibi- Dd Ies
470쪽
s lunt hominum voluntates,instabiles nimium mobilasque.Leviter incipimus, varie imus , inconstanter progredimur, dissimiliter fin Imus. Volaticus est saepe Conatus noster , qui a seipso brevi desciscit. Itaque assiduissime ingerendum nobis est illud: coNSTANTER. Fons est in Idumaea , ut refert Isd rus,qui ter in anno mutat colorem. Parum est hoc nostrae inconstantiae; ter in hebdomade , subinde ter in die sincerum virtutis colorem mutamus , sicut Iacus ille qui apud Troglodytas esse dicitur , ob maleficam vim insanus appellatus. Hic ter de die fit amarus salsusque. c deinde dulcis, totiesque noctu etiam mutat, scatetque albis serpentibus vicenum cubitorum. Ab hujus aquae genio non multum dissident mores no- uri, qui tam inaequabili motu feruntur,
ut jam blandi, jam asperi; aliquando profusi , mox sordidi simus , jam vehe
menter amemus , jam supra modum oderimus, nunc sanctimoniam indua- mus , jam toti prolabamur in vitium: Omnis dies,omnis hora nos mutar. Sed non est quod hujus rei culpam aut diabolo impingamus, aut Mutido. Neminis alterius vitio mali sumus, sed nostro. Illud Spartani dictum mihi etiam nunc semper in animu haeret : Athenienses scire equidem quae recta essent,sed nolis te facere. Atheniensium nos prorsus sumillimi fumus, quae agenda lint, exacte scimus,
