S. Ioannis Chrysostomi, Constantinopolitani quondam archiepiscopi vita, authore quidem Georgio Alexandrinae ciuitatis archiepiscopo, at nunc primùm è Graeco in Latinam tralata coloniam per Godefridum Tilmannum ..

발행: 1557년

분량: 199페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

humanae conditionis legem esse emper σubique expromptam retinere ac praestentem omnium memoriamsic ut necubi comperiaris dormitasse. Posterior scriba tot adeo mendis contaminauit c permisiuit quam erat naetas starten, ita ut me nonsemelpigueris cepti istius inexhau blaboris, non quod dictio sit ornarior, vulgura enim proxime accedit. Ins adde,qui Untentia permultae aliqua ex tam te aut interlitae erat per conflictatione initam cum blattis oe tineis, aut intercis per imprudentia compaginatoris. Accedit bis transpositi oliorum, uti statimius Flauiani Antiochenι Archiepiseopsiqui oraculo admonitus, diluculo ute monasterio eductum Ioannem Chris stomum cui abbaspraeerat σ iste monacta' praeficeret inpresbyterum Antiochenae ecclesiae Hanc ego corruptelam seuo loco restituι. Habes cir alteram folio. 72. Q a enim mox stquuntur a morte Ioannis referenda sunt ad continguam paginam, quo loci legis:Tantus,taque numerosus,Grcinxit Dominus ,ut alia nullae roderint transtositiones. Bona fide quae iis interprete omnium maxime expetitunsi non ubique assequutus, at certe sumsi

quutus pensum.Boni siquid inest opera,ad gloria Dei id omne transiribatur, tunium est ut nostici misereatur, qui serui inutilesumus. Bonalpes afulget propediem

emersurum alicuis in apertam lucem exemplar hoc corruptismo elimatius,tum frui eo poteris,m interim hoc quod Mi damus, comode utitor cir boni esulito. Equide salso te intelligere actione ingenuae liberatitatis no ta cosi ne in rerum quae datur precio m multitudine,quam in generose datis habitu, m exprompta alacritate animi.Sedenιm rogetforsanatiquis, quana aetate autho hic Georgius

vixerit. Ex ipse statim vestibulo operis colligiturposteriore fulse Theodorem, Socrate Scholastico oe aliis aliquo e quom cometariis ingenue states decerpsi

bona parte huius miscenne arraginis. Quod autem in uiuiffuerit prior Ioanne Dum ceno, ex eo liquet, quia hic Damast. qui imperate Theodosio Atramiteno vixit, maliquanto p sm raduersus incubitore imperii Leone I urum Iconomachum libellos tres de veneratione. S.imaginum, quos anno superiore m latine reddidimus in publicu per tuos emisimus,in homprimo lota; inducit ex hoc opere de imagine B. Apostoli Pauli. En habes f. as ea . r. inique verbo tenus desium it Damasiex hoc opere. Consultis squotquot habeo) Graecis Mographis, hac de ne ceti aliud nihildepreheri de audore. Deniq; ut coronidis vice sine 'aciamus dictai, quid de lasanis, hoc est reliquiis. S. huius Ioa. praeter caetero superiores memoriae prodiderit Nicephorus Callistus aetate quidem mmor,non intepegnum fuerit audire.Tametsi certo certius creda Deum spe omnipotentem,quippe qui dixit cir factasiunci e manuit m creata sunt omnia,nesic quide persuadeor, ut creda vera esse omnia quae hic in literas misit, or nos culci historiae huius non m- dignum duximus per idipos attexere.Atqui fides penes lectore esto. Neque enim Mographi qui hunc Harepraeverterunt,rem tanti mometi fuerasuppresseri filiutio. Hic enim Nicephorus historia Auam absolui annu nonda egressius stxtu σrrigesimum, eamque consecrauit Manueti, verius Emmanueli Palaeologo Ioanis Palaeologi Imperatoris filio, circa annum Domini. I 328. Iuxta igitur interpretIs versionesic habet Nicephorus M. i . cap. 1. Eade tepestate. i .con eodosi latriarcha Praesus nouum quiddam,c c. p. vhaecsenatim coplectitur.

192쪽

C DE RELI VIIS SANCTI IOANNIS

CHRYsos TOMI E BARBARA COMANORUM

regione revectis Constantinopolin, ' γκαα. stupendum prorsus M admirabile.

muralis

. ECIT praeterea praeclarum aliud quiddam, gloriaquei eius prorsus dignum. Quum enim sciret ecclesiam dui dum scissam esse propter abrogatam Chrysostomo di- ignitatem, consilium quaesiuit, quomodo ecclesiam a-l dissidio & seditione conseruaret, S: hominum moerorem consblaretur. Rem eam Dei ductu mirabiliter est aggressiis. Quinto patriarchatus eius anno plebs, quae pie propter Ioannem tumultuata fuerat, congregata, Proclo persuasit, ut legatione apud Imperatorem fungeretur, ut sanctiis ille vir ab iniusto exilio reuocaretur, populusque& ecclesia orbitate liberaretur, petiturus. Id Proclus statim non grauate secit. Et qui corpus eius adducerent, missi sunt. Tumulus autem immo- Tumbubilis prorsus fuit. Et quum multae multorum manus ad eum mouendum adhibitae essent, nihilo magis loco moueri potuit. Quod ubi Imperator cognouit,statim causam eius rei intellexit. Itaq: literis rubrica scriptis, virum sanctum,ut adduci se pateretur,obtestatus est. Literae ipsς supra pectus eius positae,&peruigilium aetiim, precesque ad Deum sulae sunt. Ita tumulus se abducentibus facilem praebuit ,& lanctus ipse pondus eius leuius redditum,una cum baiulis simul serre vitus est. L iteras Theodosij ad eu scriptas, hic referre visum est. Orbis totius doctori, de spirituali patri, Ibanni sancto, de aurei oris patriarchae Theodosius Impera- .ror. corpus tuum itidem ut aliorum mortuum esse putantes, pater honorande,transferre id & adducere ad nos, sicuti fili j parentum amantes desiderauimus. Quum autem debitum prorsus honorem, & quantam opus fuit summissionem & modestiam, eam in rem non contulerimus, imperialis sertasse fastus leges in rebus, quibus nos magis quina imperio ipso honestos esse decuit, sequuti, non immerito voto nostro excidimus. At tu pater patrum vere reuerendissime inunc enim veluti viventem alloquimur ad desiderium potius nostrum, quam ad coeptum tuum spectans, veniam da poenitentibus, qui longe magis quam alius quisquam poenitentiam docuisti, & nos vicisti: idoneumque castigationis desiderio flagranti, erroremque suum agnoscenti animae, eb quod huc usque reditum ad nos tuum detrectasti, exemplum exhibuisti: redde teipsum nobis quaeso, redde. Vt cnim longiore mora & dilatione nos amplius etiam affligas, neque commiserationis visceribus tuis, neque amori & expectationi nostrae dignum est: qui non solum corpus &cintres, sed solam etiam umbra tuam cernere cupimus. Literae tales sue re. Postquam autem itinere confecto,in littus ex aduerso Constantin

193쪽

poli ad Chalcedonem cum reliquiis sancti viti peruenere, transiit eo Imperator,& s enatus imperatorius:transiit etiam patriarcha,& iudices, magistratusque omnes,deinde generis & qtatis homines omnis, per fretum in mari perinde atque in continente vadentes, de ad Propontidem os Bospori ardentibus funalibus tegentes, sacrum tumulum imperatoria triremis excepit. Tum sane miraculum quoddam edidit Deus, prodigiis quae unquam visa sunt, longe maius. Quum enim certa & constans esset in mari tranquillitas,repentina subito exorta est procella, & naues innumerabilis illius clasiis aliae alio diuerse saluti suae contalentes diaspers, siunt. Ea autem quae factum illud pondus & praeclarum thesaurum vehebat Imperatoris triremis, funibus de epente ruptis, veluti diuina gubernata manu ,ad viduae agrum appulit: viduae, inquam, illius, propter quam sponsa C H R I s T I ecclesii a pastore tanto viduata fuerat. Et rursum post mortem quoque iusto iudicio legitimam ille tulit sententiam,agrum viduq authoritate sua attribuens atque confirmans: Deo nimirum magnum illum glorificante, & iniquum exilium eius aperte deprcdicante. Et quoad eius fieri potuit, petram nauis discidit. quod miraculum hodie quoque cernitur, dc egregij illius ardorem eximium

quouis praecone clarius attestatur. Hoc ubi factum est, serenitas rursum aduenit, & naues aliae aliunde collectae, cum apparatu & comitatu in ximo,carminibusque debitis,uirum sanctum producentes,in urbem imperantem deportarunt. Eumque primum circa Amantium magni Thomet templum excepit: inde vero in sanctς Pacis delubrum delatus, postea porro imperiali curru tumulus vectus, in sanctorum apostolorum fanum illatus est. Ibi Imperaror Lacro tumulo chlamyde tecto, & fron-- te atque oculis urnae impositis, communem supplex precationem pro parentibus fecit.Dudum enim illi mortui fuerant,in pupillari clate eum tenerum adhuc relinquentes. Seorsi in vero pro matre quoque precatus est, y tumuli eius motus atque strepitus consisteret. Triginta enim &quinque annos iam is quatiebatur, quo tempore scilicet & ipse eccletiam concutiebat. Nec ille id non exorauit. Confestim nanq; urna eius constitit. Atque ubi sacer Proclus virum sanctum in eundem secum thronum collocauit, plebs circunfuse ore uno exclamauit: Recipe, inquiens, thronum tuum, o pater. Fertur ipse quoque tum, quae dudum clausa fuerat labris, rursum apertis, ad populum dixisse, Pax vobis: scuti id circunstantes homines,& Proclus patriarcha,se audiuisse testati sunt. Porro sacris mysteriis peractis, ad reliquiarum eius repositionem itum est. Et episcoporum manibus magnus antistes ad basim sacrae & diuinae mense, veluti sacer & inuiolabilis thesaurus conditus est, episcopis episeopus, martyribus quavis sine sanguinein martyr, prophetis Christi&apostolis, magna atque aurea ecclesiae Christi tuba omnes omnium raures personans, & pia dogmata & praecepta clare musicis plane modulis accinens. Factum id vigesimo septimo mensis Ianuarij die. Ingenti

e autem

194쪽

89 autem facinore isto,illi etiam qui propter ipsum secesserant,persuasi,ecclesiae omnes coniuncti atque uniti sunt. Admirari vero, Socrates ecclesiasticus inquit, milii libet vi Nouatianus clam virum sanctum, ut opinor, perstringens quomodo inuidia Origenem defunctum impetierit, Ioanni autem pepercerit. Ille nanque post ducentos sere annos as obitu suo a Theophilo excommunicatus est: Ioannes vero trigessimoquin to anno post mortem suam a Proclo in communionem est receptus. Adeo diuersis a Theophilo moribus Prosus fuit. Sed haec quomodo &antea acta sint,& adhuc semper agantur,viros prudentes non fugit.

SEARCH

MENU NAVIGATION