Quae fuerit Aristotelis de sensibus doctrina? ...

발행: 1866년

분량: 116페이지

출처: archive.org

분류: 철학

11쪽

creati sunt impellitque ui studeant parare ea, suae suppeditent et ad cultum et ad vicium; nec quisque sibi soli consula et invigilet, sed conjugi, liberis ceterisque quos earos habeat tuerique debeat '

Hos omnes igitur sensus apparet nobis esse summe necessarios, neque posse aut hos, aut illos e vita tolli, quin hominis natura quasi manca et inchoata videatur. Ex his autem ii qui ad ea spectant quae extra sunt, propriis virtutibus eminent longeque ceteros antecellunt. Non solum snim ad augendas eorporis et animi vires valent, ut ceteri, sed insuper menti amplam cognoscendarum rerum materiam asserunt. Etenim quivis alius sensu nos voluptatis incitamentis invitat ad id quod delectat aut doloris morsu avertit ab eo quod displicet, ne minime docet animum quem movet contra sensus externi plerumque tangunt leviter, nec turbant, sed praeserunt claram lucem quam sequi licet et expedit. Si quidquid tactu percipimus motu vel figura distinctum, durum aut molle, solidum aut humidum, quidquid c0l0rum oculis, quidquid sonorum auribus exigimus, hi nimirum tam multi tamque diversi sensus innumeras nobis praebent imagines, quas cuique promptum 68 animadvertere, disce nere inter se notatasque memoria tenere. Quin imo, quoniam ea quae sensibus subjieiuntur, etsi alia ab aliis disserunt, nonnullam tamen similitudinem habent et

12쪽

quamdam retinent constantiam, facilis est conjectura rerum quae, certis et ratis conditionibus obnoxiae, tenorem Semper eumdem servant. Quum autem physica ratio et physi0l0gia omnis ad id unum tendat, ut perspiciat quid in quaque re consentaneum cuique, nihilque aliud sit, quam legum a natura constitutarum cognitio, inde sequitur omnem rerum naturalium scientiam ex sensibus externis riri. Nec minus ab iisdem sensibus ipsa etiam mathematica mente abstrahimus, geometriaque nulla esse potest, quin prius notionem quamdam

spatii tactus vel visus ope insormatam animis habeamus. Quae quum ita sint, nihil mirum, quod plerique eorum qui describendis sensibus operam dedere, ceteris omissis aut leviter notatis, omni cogitatione curaque in eos incubuerint sensus, qui prima scientiarum initia inchoant: hi enim soli sunt, in quibus nitantur quaecumque de natura quaeruntur, eorumque iide sublata, jam nihil certisere superest.

Nullus tamen mihi videtur suisse, qui quanto praestent quamque late pateant supradicti sensus melius intellexerit, quam Aristoteles, qui ingenio quidem fuit investiganda naturae diligentiori, quam ut vel unum cuique nostrum ingenitorum sensuum genus omnino neglexerit; idque satis testantur nonnulla quae apud ipsum legere possis . Sed in libris, quibus hanc partem maxima cura mρὶ χ. II, 2, s 8 II, 5 sv et 5 III, 7, 3 2. - θικω,

13쪽

comprehendit, scilicet in eo qui inscribituri anima, inque aliis eamdem rem tractantibus totus est inexplicandis sensibus qui ad res exteras pertinent, neque alios, nisi obiter, attingit. Verum enim id unum circa quod versatur quaestio Aristotelica, quum sit per se maximi momenti, et philosophos tum veteres, tum recentiores distraxerit in varias sententias, accuratam c0nsiderati0nem expostulat; nec minus ut pateat quid ipse senserit, quam ut certum fiat, quid sentiendum sit. Non enim eadem circa sensus instituisse videbitur Aristoteles ei qui ipsius scripta legerit et illi qui animum intendet solum ad commentaria quae tam multi interpretes discipulive non satis fidi in eum c0mposuerunt. Idque imprimis mihi injecit mentem, ut hanc nimis obscuram et perverse explicatam doctrinam in integrum restituerem, resti tutamque ex recentiorum inventis judicioque meo aestimare tentarem.

Ipsum vero rerum ordinem, ab Aristotele institutum, servare magnopere resert IS namque naturam, tanquam optimam ducem, secutus, recte monet, ut quicumque de sentiendi facultate quaerit, prosectus ab iis quae natura quidem obscuriora, nobis tamen notiora sunt, ad

17쪽

EXPLICATUR RATI QUA DE SENSIBUS INSTITUIT ARISTOTELES.

Principio singuli animantium, ut Aristoteli placet, vitam, qua ruuntur, animarum Sibi propriarum munere tenent; utque genere disserunt animae, sic ipsi sunt inter se dissimillimi. Etenim in plantis anima nihil est, nisi quaedam vis intima, qua vigente roscunt gignuntque, quaque deficiente senescunt et tabescunt eadem vero in unoquoque animalium non modo nutrit et generat, sed etiam sentit; ultroque movetur in plerisque, atque insuper in homine intelligit . Neque tamen necesse est animam quamlibet in varias partes revera abscissam singi, quum contra una eademque vim sentiendi nutriendique et simul movendi et intelligendi habeat. Sed quemadmodum ex triangulo omnes aliae geometricae figurae, Περὶ Φιχ. l. L 3, 2.

18쪽

videntur; nam, in animantibus, tanquam in siguris, in eo quod sequitur semper continetur id quod est prius quadrangulus scilicet triangulum, et animam nutrientem anima sentiens complectitur. Quapropter in singulis quae' rendum eSt, quaenam Sit cujusque anima, velut quaenam sit anima plantae, quaenam bestiae, quaenam denique hominis . Si quid igitur ali, sentire, sponte sua moveri vel intelligere potest, id omne efficitur ab anima. Non tamen exanimae sola vi ulla natura veraque substantia exsistit: quaelibet enim persecta natura, uti ex anima, Sic e corpore constat. Nam corpus, quum per Se mera Sit potentia, neque h0 neque illud dici possit, nullo quidem

modo continet animam cui c0njungitur; sed ab ea ser-mam et speciem, quam habet, accipit, sicque continetur, ut anima pereunte ipsum dissipetur et putrescat Idcirco recte sentiunt, ut sert opinio Arist0telica, ii quibus anima neque esse sine corpore, neque c0rpus aliquod esse videtur. Etenim ipsa quidem corpus non est, est autem corporis aliquid, et inest ob hoc in corpore, et in cor-

19쪽

pore tali . Neque res se habet quomodo voluere veteres Pythagorici, quos non semel noster reprehendit qui scilicet de corpore quod animam recipere debet, nihil prorsus determinant, qumi fieri russit, ut quaevis anima, sine ullo dis imine, corpus quodvis subeat. Α oontra unumquodque propriam speciem habere formamquo videtur ut iniim ars qua ue suis instrumentis utitur,

neque sistula faber, aut malleo musicus, sic anima cor , pore suo utatur oportet .

Iam vero, ut ad sensum, de quo solo hic agitur, veniamus, id quod dictum est de toto animante, in singulis etiam partibus respirere licet. Nam si oculus esset animal, ejus anima visus esset; visus est namque oculi forma et quasi ratio oculus autem est materies visus qui, quum defecit, non oculus est, nisi nomine tantum,

perinde atque lapideus, vel pictus R. uua quum ita sint, sicut corpore sibi proprio cuilibet animae, ut justa corporis parte et quasi integris instrumentis cuilibet

sensui opus est adeo ut quae oculis aut auribus, aut naribus arent animalia, ea neque videant, neque audiant, neque odorentur. Nullum tamen reperias cui deficiant tactus aut gustus ais enim deficientibus, deficit omnis sensus, neque jam animal, sed solum planta superest'.

20쪽

Sentire autem duplici modo dicere consuevimus. Nam et eum qui audiendi videndique copiam habet, etsi sorte dormit, et eum qui revera aliquid audit et videt, audire

et videre una eademque voce significamus; sicque duplicem portet distinguere sensum, sensum quidem inpotentia, δυναμει, meram scilicet sentiendi acultatem, et sensum in actu, ἐνεργεία, id est, Verum et reipsa existentem SenSum .

Imo nunquam ex se ad effectum adducitur sentiendi lacultas Etenim si quid potest uri, id non ultro concipit ignem, neque accenditur, nisi flamma admota neque aliter fit de sensu, qui seipsum non sentit, et eget re sibi subjecta, ut videat, odoretur, aliove modo percipiat'.

Nunc vero, qua tandem ratione, secundum Aristotelicam sententiam, res extraneas sensus attingere et occupare possit Hic maxime quidem inter se dissentiunt interpretes, dumque eommunem veterum philosophorum doctrinam Aristoteli tribuunt, prave judicant, nec satis subtile discrimen rerum faciunt. Mihi enim Aristoteles longe aliam, atque ceteri antiquitatis philosophi, sentiendi rationem defendisse videtur, neque in ea redissicili multum dissidere a communi recentiorum opinione, quam mira vi ingenii praesumit. Etenim quod nostrae aetatis Physici de sono, colore calidoque recte ex-

SEARCH

MENU NAVIGATION