Liber divrnvs romanorvm pontificvm

발행: 1889년

분량: 334페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

Liber Romanorum pontificum qui adpellatur

Diurnus, quo praeter alias paucas formulas eae potissimum continentur quibus per aliquot saecula summi pontifices utebantur, etsi aliquotiens in lucem prodiit, tamen nec recte editus nec prout dignus erat divulgatus est. Neque id mirum. Nam ad nostram usque aetatem aditus ad codicem qui solus superest et hodie in archivo Vaticano adservatur, perdifficilis erat Cotirigit quidem 6 DD. Darember et Bena ut a. 184 librum Hinc excuteron et cum editionibus antiquis conferrent, ita ut V. C. E. de Rogilire se lectionibus ab illis ollectis sibique concessis textum genuinum restituere posseratus novam Dium editionem curandam susciperet; sed cum hic vir omni in re religiosissimus fidei nonnullarum lectionum quae ei erant oblatae, diffisus codicem Vaticanum ipse inspecturus esset, id ne saceret impeditus est. Quod quamvis molestum ei accidisset, opus tamen propositum impigre ac laud biliter perfecit, aliis relinquens ut si ad illum codicem admissi essent, editionem sua meliorem pararent.

12쪽

II PRAEFATIO.

Ρer plures deinde annos codex ille pretiosissimus e conspectu hominum remotus mansit, donec

Leo XIII. ., historiae studiis consulens tabularii Vaticani arcana a. 188 reclusit. Summo igitur ontifici Leoni XΙΙΙ. laudesag gratas gratesque merentissimas, quod Sanctitas Eius cum doctis omnibus archivum Vaticanum aperuit, tum inprimis mihi Dium codicem utendum benigne concedens novam nunc editionem adornandi facultatem fecit. Iam ante me b. m. Lilina monasteriensis has iuria sermulas aliasque res ad cancellariam pontificum spectantes publicare in animo habuerat, quem ad finem mense octobri anni 188 Romam se contulit; sed duobus mensibus post praematura ibi morte abreptus est. Codicem quidem Vaticanum iam excusserat, sed non ea diligentia quae in re tam difficili desideratur, nec eo acumine quo antea, cum

corpore animoque sanus erat, opera sua perficere solebat.

Qui vir optimus mihique coniunctissimus cum obiisset, me Romae tunc commorantem amici eius rogarunt, ut opus quod imperfectum reliquerat susciperem. Diu recusari, sed tamen curavi ut sodales Instituti Austriaci historiae indagandae Dr. V. Shodlar o Dr M. Faber codicem iterum cum editionibus conserrent, ut qui ad Diurnum edendum adgressurus esset, certo fundamento niti posset. Sed nemo inveniebatur qui hoc munus subire vellet.

13쪽

Ιtaque adhortante etiam Academia litterarum indobonensi, ad quam in patriam reversus hac de re retuleram, ipse tandem munus edendi suscepi. Iterum Romam profectus maiorem libri manu scripti partem contus ultima tantum folia, cum ego temporis angustiis coactus rem perficere non possem, . D. Dona-baum, eo tempore Instituti Austriaci sodalis, rationem a me praescriptam secutus excussit. Qui cum etiam editionem olstentanam, cuius exemplaria Romae exstant, ad meum usum conferret, his aliisque permultis quae libentissime praestitit officiis,

me sibi gratum devinxit. Ubi vero necessitas rei exegit, etiam P. H. Denise . . vir subtilissimi iudicii consilio suo mihi adfuit huic quoque et universo collegio eorum qui tabularium Vaticanum administrant, debitam refero gratiam. Cum sic rei criticae quam religiosissime rationem habuerim, sperare iam licet futurum esse, ut haec

oditio ceteris fide dignior videatur et viris doctis eo acceptior sit quod Bogihri editio in dies magis

rarescat. Nec tamen silentio praetermittam Rogihri merita summa esse in inlustranda hac sormularum

sylloge. Nam in praefatione quam editioni suae praemisit, tam dilucide quam diligenter egit de orions et indole iuria, de ratione qua hic liber curiae

pontificum ad undecimum usque saeculum usui fuerat, de fortunae vicissitudinibus quas deinde libri et scripti et impressi experti sunt. Eidem primam notitiam eorum quae Hugius ad novam editionem

14쪽

curandam iam collegerat et praeparaverat, nec non

Gamerii Defensionis Libri diurni adversus obiectiones Fr. archesii congregationis Oratorii Roxnani debemus. Ostremo clariore luce Diurnum aspersit Ga

neri praefatione eiusdemque et Zaccariae disseri tionibus typis denuo exscriptis.

Ad ea igitur quae Bogkre do libris manu scriptis,

do editionibus et Holstentana et Gameriana earumque fortuna disputavit, pauca sunt quae addenda censeam satisque habeo legentes ad eius dissertationem luculemtissimam relegare. Aliter vero res se habet in eo

capite quo Bogihre originem huius formularum collectionis explicavit. Nam quae ipse ex studiis meis in hoc libro collocatis de eius compositione et

origine adsecutus esse mihi videor, tanto opere Bogihri sententia abhorrent, ut ea fusius exponere argumentisque comprobare re ipsa cogar. Sunt etiam alia quae accuratam disputationem desiderant. Inter quae hoc unum summi est momenti, utrum Diurno fides publica sit tribuenda necne. Cum enim Rogiis et illam Garneri Desensionem divulgasset et ipse nova argumenta contra archesium ad fidem Dium comprobandam protulisset, norissimis temporibus D. R. ura, doctissimus inter nostrae memoriae Cardinales episcopos, Diurno fidem detrahere rursus studuit. Itaque non modo huius auctoris argumenta examinanda sunt, sed tota quaestio denuo resumenda. Sed cum quaestio tanti momentitantique ambitus sit, ut in raefatione quam hic

15쪽

propono solvi nequeat, accuratius eam in rotegomenis quae in Actis Academiae Vindobonensis in lucem edere in animo est, tractaturus sum. Hic sumesa monuisse quid ipse de origine et indole Diurni sentiam et quibus de rebus cum Metthro vel consentiam vel dissentiam. raeter hoc nihil amplius addendum censui, quam quod necessarium esset ad declarandam rationem qua in hoc opere edendo

usus sim.

Cum ante hos 200 sere annos Diurnus ex longa temporum caligine detegeretur, duo eius libri manu scripti innotuerunt, codex Vaticanus V. qui hodie in archivo Vaticano adservatur, et codex Collegii olim Iesultarum arisiensis dicti Claromontani C.)qui post annum 1763 nescio qua forte ex hominum conspectu evanuit quorum utrumque codicem si qui

eos tunc viderunt non post saeculum nonum scriptum osse adfirmaVerunt.

Qui vero codices postea reperiebantur, prae Vaticani praestantia nihili sunt aestimandi, praesertim

cum nullus eorum, ut iam Rogilire cui adsentior demonstravit, ante annum 1600 conscriptus sit; nam omnes aut a codicibus supra commemoratis aut ab exemplaribus saeculo decimo septimo impressis originem ducunt. raeter hos autem qui modo nominabantur codices alios umquam in lucem proventuros esse

nulla est spes Sunt quidem qui putent Librum diurnum medii aevi temporibus usquequaque in

16쪽

VI PRAEFATIO.

communi usu fuisse quin haud raro pro certo etiam adfirmatum est, magnam partem bullarum subditiciarum ita ortam esse, ut salsarii ad bullas fingendas Diurni sermulis quibusdam uterentur. Sed haec omnia pro coniecturis prorsus vanis habenda sunt. Nam contra negari nequit salsariis sinceras bullas ubique ad manus fuisse, ita ut potius his ad salsa sua uti possent, quam formulis Dium quem extra curiam Romanam divulgatum fuisse nullum est testimonium. Quotquot enim exstant catalogi bibliothecarum medii aevi, ne vestigium quidem in iis adparet, quo nisus hunc librum in ulla aut episcoporum aut monachorum bibliotheca reconditum fuisse conicias. Accidit fortasse, ut inse ostendam, ut Diurni exemplar non saeculo Nonantulam pervenerit; sed ne in indices quidem librorum redactum sine dubio falsarios etiam huius monasterii fugit. Quod denique nonnulli putabant unam certe Dium formulam in alias formularum collectiones translatam esse, id

negandum esse postea etiam demonstrabo. ostremorationem Diurni et consilium quo erat compositus si respicies, facile mihi concedes eum in usum curiae Romanae solius conscriptum et descriptum esse. Quam ob rem veri est simillimum complura eius exemplaria curiam Romae habuisse. x quibus Vaticanum et Claromontanum sola medii aevi tempora transgressa sunt reliqua autem eandem fortunam perpessa sunt atque alia litterarum monumenta

quibus bibliotheca Urbic abundabant perierunt

17쪽

PRAEFATIO. VII

enim Romae, ubi transequentes conversiones rerum, tot incendia, tot depraedationes fuerunt. Ut vero erat negandum Diurnum extra fines curiae Romanae in usum hominum venisse, ita concedendum est eum vel Gregorii VII aetate in pontificum cancellariae usu publico fuisse, et ex eo scriptores corporum canonicorum, quae inde ab

huius papae pontificatu equentius componi coepta

sunt, multifariam sua deprompsisse.

Quae inter opera plurimi aestimatur Collectio canonum Deusdedit Cardinalis, quippe qui cum

bonos antiquosque fontes, ut ita dicam, tum Diurnum ad suum transtulerit Ductum. Reliqui autem scriptores iuris canonici qui maiora minorave iures stamenta compilarunt, non digni sunt quos respiciamus, cum omnes quantum scimus Deusdedit illius tantum excerpta nossent et repeterent. Quodsi

rationem quae huic Deusdedit collectioni cum Diuino intercedat propius examinabis, facile tibi persuadebitur ex illa nihil prorsus ad principalem huius textum recuperandum peti posse. Cum igitur nulla sere subsidia sint quibus cum huctu utaris, restatu Vaticanus solus in nova editione adornanda quasi dux adhibeatur, et desperatis tantummodo locis editiones quae in Claromontano positae sunt, ad auxilium vocentur.

Atque ut primum de codice Vaticano referam, is saeculo decimo septimo Romae in bibliotheca

18쪽

VIII PRAEFATIO.

sanctae Crucis in Ierusalem vel Sessoriana adserivabatur, cuius in libros itarion Rancati, qui huius monasterii primum anni 1624-1635, iterum 1641 164b, tertium 1659 1663 praefectus erat, Dium codicem redegisse inde adparet, quod in Indice librorum manu scriptorum Ρ abbate Hilarione collectorum Cod Chioanus R. Π 64, confetiam on incon Bibl. bibl. 1, 194 n. 177 Diu num receptum invenimus eumque nomine Formularii pontificum adpellatum. raeterea in hoc codice qui pariter atque multi et alii quos tunc bibliotheca Sessoriana continebat libri, tegumento corii vitulini vestitus est, hodie quoque signa huius bibliothecae propria et adnotationes a doctis eiusdem congregationis monachis adscriptas legas. Ρrimam huius codicis notitiam debemus Lucae Holstento, qui circa annum 1641 consilitu huiussormulari edendi mente agitavit, quod, ut iam Ro-gihre narrarit, usque ad a. 1650 persecutus est. Ρost quem D. abillon anno 168b eodem codice usus aliquot Dium formulas in primo tomo risei Italici publici fecit iuris. Hunc autem codicem omnino aliquamdiu his post tomporibus inter libros Sessorianos fuisse scimus ex nota I. Besoggi abbatis, qui a. 1724-1743 praefecti munere fungebatur;

scripsit enim illo in plagula quae est in honto libri:

pretiosissimus est iste coriae scriptus Langobardorum temporε, fortassis inter VII et Vm saec tuum. -- dein Schoepflinum a. 741 et Zaccariam a. 781

19쪽

in bibliotheca supra nominata inspexisse iam Rogihre recte fecit mentionem sitaetani Marini demum temporibus codicem illum ex Sessoriana in archivum Vaticanum pervenisse satis constat. Nam inveni in cod. Vat. 114 huius viri adnotationem, quae non ante a. 1798 scripta esse potest ho edulo desaminato u libro diurno che stan in Siroce . . . ora ess archinio Vaticano Libris autem archivi Vaticani codicem iurni aries ipse inseruit. Tunc quidem in tegumento nota etiam: Wh hin hir ex capsula X signatus simulque in Indicem diplomatum bullis aureis munitorum nec

non aliorum documentorum celebrium sub capsa X relatus St.

Iam Holstenti temporibus eandem labem traxerat qua nunc quoque laborat. Constitit enim olim ex tredecim certe quaternionibus inter se paribus vel ex centum quattuor plagulis 17 cm ait. 11-12 om. lat ). Singuli quaterniones iam ab initio in inferioro margine numeri romanis signati esse videntur, quorum plurimi eo tempore desecti sunt quo codex saeculo XVII. ineunte in illud involucrum quod nunc habet compactus est. Eodem casu etiam numeri arabici quibus posterioribus temporibus singulae

plagulae numeratae erant, magnam partem interciderunt. Diurnum igitur editurum convenit me etiam numeros plagularum recipere, licet sint vitiosi. Nam is qui plagas numeris comprehendit, membrana quae tricesimam sextam sequebatur omissa, tricesimam

20쪽

X PRAEFATIO.

octavam signo 37. notavit, ita ut ultima, haec est 104. plagula, salso 103 significaretur. Ut tamen eisdem membranarum numeris quantum licet uti possim, plagulae 7. notam 36 A. adpono ita ut plagula 38 nunierum 37. retineat. Huc accedit, quod hi libor o in honte et fine mutilatus est. Nam quattuor priorum et ultimae membranarum exiguae tantum scidulae supersunt, quae paucas litteras praebent. Itaque textus qui dicitur continuus soliis inde a quinto usque ad centesimum alterum con

tinetur.

Scriptus est codex ab uno eodemque librario, qui in universum litteris minusculis, in rubricis autem et certis quibusdam formularum locis uncialibus usus est Librarius vero pro eo qui formulas compilavit habendus non est, sed repetivit tantummodo ea quae describere iussus est. Duo autem, ut mihi videtur, manu scripta ei describenda proposita erant, quae ipse nullo temporis spatio intermisso in unum corpus univit. Differt enim paulum in re graphica pars prior

codicis, quae formulas I LXIH complectens usque

ad solium 4 medium pertinet, a parte posteriore Quod mirum non est, si librarius quem in aliis etiam rebus perquam anxie praescripta sua imitatum osse demonstrabo, duo diversi scripturae generis manu scripta prae se habuit. Quodsi ad otatem codicis definiendam transgredior, statim praemonendum est, viros doctos qui

rei palaeographica periti sunt et adhuc c. Vatica-

SEARCH

MENU NAVIGATION