Liber divrnvs romanorvm pontificvm

발행: 1889년

분량: 334페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

um examinandi occasionem reppererunt, inter se magnopere dissentire. Nam Besoggi, ut iam supra

tetigi, eum saeculo septimo exeunti adscribit; abillonio ducentis fere annis post scriptus esse ridetur,

cum a. 168 eum erustissimum annorum octin-gmtorum Memplar adpellet. Qua cum sententia novissimum consentit iudicium, quod ΕΕ. Utra a dinalis do hac re protulit. Quamquam igitur aud ciae plenum est contra hos viros aliam pronuntiare ac defendere sententiam, tamen id nunc quidem adseverare, introlegomenis firmis argumeniis stabilire posse mihi videor, librum Vaticanum quoad ex litterarum formis de hac re disceptari potest, circa annum octingentesimum conscriptum esse. Adsentitur mihi V. D. L. Desiste, cui ectypo quod dicitur codicis transmisi. eum de aetate iudicium adiuvatur aliis etiam observationibus, quae per se haud neglegendae summi sunt momenti, praesertim si cum graphicis indiciis conveniunt, dico orthographiam et sermonis rationem, quibus coniectura aetati non saeculo conclusae prorsus refutatur. Ut vero alii etiam palaeographi hanc de Vaticani aetate quaestionem perquirere et profligare possent, codicis ectypo nova editioni adieci. Ut ambitum totius formularum collectionis quantus in Vaticano exhibeatur declarem, necesse est de ratione mutilationis quam liber manu scriptus perpessus est, ut disseram simulque hunc et Claromo

tanum, quoad is quidem qualis fuerit ex editione

22쪽

XII PRAEFATIO.

Gameriana cognosci potest, aliquam partem in comparationem Vocem.

Ex formula prima igitur codicis reliquiae tantum superioris marginis nobis conservatae sunt, hae Vero ita ut rubricam capitis hic incipientis plane in- Vestigare et persequi possis. Ibi enim scriptum est indicu epistolae faciendae, quod cum prima rubrica Claromontani concinit, qui initio sanus et integer erat. Qua ex re colligere licet in Vaticano quoque nullum aliud caput praecessisse. Deinde cum omnia verba aut certe omnes litterae quae in fragmentis quattuor priorum plagularum cerni possunt, ad sex priora capita libri Claromontani quadrent, sequitur ut utriusque codicis partes primae inter se congruant quamobrem C. ad lacunas codicis V explendas iure potest adhiberi. Ρrimum autem caput exhibet sylloge superscriptionum et subscriptionum, quae olim pro locis

et personis eorum quibus litterae erant inscriptae, usurpabantur. Eiusmodi indices salutationum iam caesarum Romanorum temporibus Romae et Byzantii collecti erant et per complura saecula in cancellaria pontificali usurpati esse commemorantur. Indiculum Vero Dium praemissum ego quoque secundum eos qui adhuc Diurnum ediderunt, formulamo adpello. Ρraeter hoc caput Vaticani plagulis nunc quidem perditis continebantur formulae inde am usque ad V. nec non dimidium formulae VI.

23쪽

PRAEFATIO. XIII

me autem formulae et quae insequuntur a m usque ad X artissime inter se cohaerent. Mitur

enim in iis de ratione qua episcopi a pontifice ordinentur; attamen non omnes eiusdem sunt generis. Nam sermulaeis V exempla sunt litterarum quae

non a pontifice eiusque ministris emittenda sed ad pontificem dirigenda erant, ut in tota Vaticani colle tione quindecim omnino formulae insunt quae pro exemplis epistularum ad pontificem mittendarum habendae sunt. Ceteroquin hoc corpus formulas continet epistularum pontificiarum, quae nisi a pontificibus eisque quos circa se habuerunt emitti et usurpari non poterant. Quod vero epistulae illius etiam rationis vel potitiones in hac Vaticana collectione inveniuntur, non miros nos debet habere. Nam in registra pontificia, ut ex excerptis registrorum Gregorii I. intellegis, litterae a pontificibus acceptae et nonnumquam pessitiones etiam referebantur; et cum curiae Romanae non parvi interesse deberet, ut id genus etiam epistulae ecclesiastico iure moreque tradito conciperentur, eas in collectionem ad stilum curiae discendum institutam recipi oportuit. Sed his praemissis iam ad

propositum redeamus.

Inde a sormula VH codex V nullam exhibet lacunam ideoque hunc librum cum Claromontano comparare desino iamque de fine Vaticani loquar. M ultima nobis servata plagula revera 104, quam 103 ollari incipit formula XCIX. quae sequenti nunc quidem deperdita plagula continuabatur. Itaque

24쪽

XIV PRAEFATIO.

collectio tota quam V complectitur, ex nonaginis novem formuli constat. Utrum vero olim plus ommiarum continuerit necne, alio loco dicam.

Quodsi ad codicem Claromontanum adgredior, nihil fere est quod copiosae oeshri praefationi addere possim; nam omnia iam congessit quae de

codice eiusque satis dicenda sunt. rima eius mentio a. 161 facta est; tunc enim adservatus esse

traditur in bibliotheca Collegii dicti Claromontani,

quae paucis annis ante restaurata erat ibi ipse codex tamdiu manebat, donec collegium dimittebatur et bibliotheca venibat. Quibus temporibus D. Clement catalogum librorum manu scriptorum consecerat, qui a. 176 in lucem prodibat. Ibi de Claromontano hoc legitur: Cori membranaceus in quarto, complectens soli xxx saecia IX. Maratus et in ne mutilus. Nihil amplius autem de externa ut dicitur codicis forma narrari potest. Nam neque ulla alia descriptio neque imago litterarum quibus aetatem aestimes, usquam exstat, et si qui Diurnum ex C. ediderunt vel edere voluerunt, eius orthographiam

sermonemque adeo immutarunt, ut his quoque assim mentis coniciendi careamus. Hoc autem unum ut commemorem restat, Labbeum codicem C. saeculo decimo, amerium octavo adscripsisse. Cur vero

ego quidem his non adstipuler, sed ad D. Clementis

sententiam accedam, alibi exponam. Contra de amplitudine collectionis Claromontanae et ordine formularum bene edocti sumus, quod-

25쪽

PRAEFATIO. XV

que has res adtinet uterque codex inter se comparari potest. Qua comparatione id certe nos victuros esse spero, collectionem codice . exhibitam, quam Diurnum

Vaticanum M. V. adpello, antiquiorem esse collectione codice C. tradita vel, ut alias dicam, turno Claromontano M. C. ex hac autem argumentatione id porro probabile evadet, codicem V antiquioris

aetatis esse quam codicem C.

Sed iam locus est, ut nonnulla de editione principe olstenti et altera Gamerii praemittam. Iam ille formulas prorsus aliter digessit atque codice

S. Crucis quo usus est exhibentur. Divisit enim eas in capita septem quam rationem etiam Garn rius, cum editionem principem non nosset, secutus est. Sed capita septem quae constituit, et argumento et singulis formulis respectis, a praecedentis editionis dispositione multimodis diversa sunt Attamen in praefatione indicem formularum codicis antiquissimi quem indicem Holstentus ad . Sirmomdum miserat), ut librum nunc in Vaticano archivo adservatum adpellavit, et indicem formularum codicis sui, id est C. cum lectoribus suis communicavit. Dummodo in utroque indice conferendo reputes superscriptiones et subscriptiones quas primum V. caput complectitur, in C. duodecim formulis contineri, ita ut illius formulam in hoo XIII adpareat, i

romontanus parem fere capitum numerum praebebat

ac V. hic enim formula 98 plenas et dimidiam 99. continet, ille autem plenas et initium 100. Num

26쪽

XVI PRAEFATIO.

Vero Claromontanus praeter has alias etiam formulas in plagulis quae nunc in fine eius desunt, habuerit, et si habuit, quot fuerint, item dici nequit. Quamquam igitur duo illi codices, quales quidem

nunc cognitos habemus, eundem fere numerum formularum continebant, tamen id observandum est,

primum septem formulas legi in Vaticano quae desunt in Claromontano, itemque octo legi in C quae desunt in V. deinde collectiones inter se differre inprimis respecto ordine formularum, qui

in iis variat. Quam rationem neque amerius neque qui post eum de Dium scribebant, accuratius persecuti sunt aut explicare studuerunt. Itaque Gamerius ad rationem quam in digerendis formulis secutus est defendendam haec tantummodo adnotat si tanta estguanta hic eaehibetur utriusque Gemplaria discrepantia, si tanta etiam utriusque perturbatio, fuit opinor nece836e ea confusione madere. Qua in re nimius mihi esse ridetur, nam neque perturbatio tanta est neque discrepantia quantam Garnerius putavit. Et ex discrepantia ipsa cognoscere possumus quomodo tota collectio gradatim exstiterit. Quam collectionis originem plenius inlustrandam rotegomenis reservo hic autem ea tantum quae ex quaestionibus meis effecisse mihi videor, breviter exponere in animo est. rimum igitur disseram quomodo turnus Vaticanus aetate maior natus sit, deinde quomodo

27쪽

PRAEFATIO. XVII

eius nova recensione et amplificatione Diuinum Claromontanum exstitisse mihi fingam. Inde a formula . usque ad LXIII collectionem primam pertinere censeo, quae quidem ipsa ex minoribus particulis formularum in quaternionibus vel scidis vel rotulis conscriptis consuta esse videtur. Formula I qualis sit iam supra significavi. Cuius superscriptiones veri simile est initio in una scida conscriptas fuisse, post ceteris sermulis praemissas esse, cum curia Romana eas ut exempla imitanda in unum corpus colligere adgrederetur. Alterum quod sequitur caput expletur formulis inde a Ladox Quae, cum in iis de gravissima curiae re, hoc est de episcoporum ordinatione agatur, dignae habitae sunt quae in initio totius collectionis post

superscriptiones ponerentur. Tum propter simile argumentum coniunctae sunt inter se sormulae indo X usque ad XXXI sermo enim in iis est de comsecratione et dedicatione ecclesiarum. Hic autem commemorandum est ut in altero sic in hoc tertio

capite petitiones singulas singula pontificum responsa sequi. Formula quam deinceps legimus XXII privilegium inscripta nullam habet similitudinem cum

ceteris. Id genus formularum haec una in prima collectione invenitur, cum in altera collectione complura eius modi exemplaria producantur. Inde adparet eis temporibus quibus prima collectio sola existeret, privilegiorum bullas raro tantum conceptas et emissas esse qua re cum hoc unum exemplar

28쪽

satis esse videretur, facile potuit quolibet loco inseri;

fortasse conscripta erat in plagula vacua quaternionis qui sormulis X XXXI. accipiendis destinatus erat, quem locum postea etiam retinuit.

Post privilegii exempla sequuntur sormulae ad

dispensationem bonorum ecclesiasticorum spectantes, inde a XXXIII usque ad XXXIX. Inter has formulas et illas XLIX LVI. quibus eadem res agitur, inte positae sunt aliae quae aut litterarum commercium inter pontificem et episcopos exhibent, ut fis XLIV, aut concessionem pallii continent, ut L XL XLVIII. Si igitur omnino de perturbatione sermo esse potest, Gamerio libenter concedimus hoc loco ordinem sormularum interruptum et perturbatum esse. Collectio prima denique finitur . LVII-LXIII. quibus de electione et consecratione pontificis tractatur. Vides igitur formula fere omnes re vera secundum certam rationem collectas atque digestas esse quae ratio ea tantum re turbatur, quod series formularum ad dispensationem ecclesiae bonorum

pertinentium interrumpitur. Neque id apud nos offensionem habere potest, quod formulae quibus de pontificis electione agitur, in fine totius collectionis positae sunt; nam compilator fortasse aut Progresso iam opere eas in sylloge recipere decrevit aut sero conquisivit. Ρosteris temporibus collectioni primae adpendix

prima sormulas inde a LXIV. usque ad LXXXI. Omplectens adiuncta est. Simili modo atque in colle

29쪽

PRAEFATIO. XIX

tione prima hic quoque nonnullae formulae quae idem praebent argumentum, iuxta positae sunt in universum autem ordo earum arte non est conclusus,

immo vero singulae formulae paulatim et data occasione ad collectionem primam additae esse videntur Formulae enim certe obsolescunt novisque aliis et augeri et suppleri debent. Itaque accidit ut nonnullae res quarum iam in collectione prima mentio

fit, in adpendice aliisque posterioribus formularii

partibus aliquatenus inmutatae repetantur. Qua de re quamquam in formulis II X. primae collectionis episcoporum ordinationis ratio habetur, tamen in

adpendicem f. LXXlII XXVI. et LXXVIII XXX receptae

sunt, in quibus de eadem re agitur Formulae LXXm LXXX non multum ad I IV collectioni primae insertis disserunt. Sed prorsus aliter res se habet de s LXXV LXXVI ; nam nihil est in collectione prima quocum conferri possint, id quod paucis verbis ex ipsarum novarum formularum argumento explicandum esse existimo. Omnes enim qui sedi apostolicae ordinationi suberant episcopi in ipsa ordinatione fidei professionem ad corpus beati Petri tradebant, inqua, ut ex s. LXXHI discimus, omnium dogmatum a conciliis decretorum aperte ac diserte fiebat mentio. Ex eiusmodi professione saeculo fortasse quinto concepta corpus quoddam enatum est, quod tempore procedente ex sequentium conciliorum decretis additamenta accepit. Itaque s. LXXIII ex hoc corpore eiusque duobus accessionibus constat. Sed corpus

30쪽

XX PRAEFATIO.

neque soluti neque cum priore additamento in collectionem priniam, quae omnino partem tantum earum quae tunc fuerunt formularum continet, receptum est. Atque eo demum tempore quo posterius additamentum accessit, illa prosessio cum f. LXXIV LXXVI. eodem modo pro tempore mutatis et amplificatis in Diuinum insertae unt.

Deinde origine huius adpendicis respecta non mirum est quod formulam LXXVI. cui inscriptum est indistilum episcopi de Langobardia, sequitur L LXXVII privilegium monasterii in alia provines constituti, quod certe haud paucas sententia sormulae XXV. collectionis primae ad verbum repetit, sed et novis rebus ac propriis condicionibus ducitur et rei grammaticae causa retractatum et contemplatione vitae monasticae auctum est. Tertia quoque res est quam commemoratione

dignam habeo. Formula enim XXXVIII collectionis primae in rubrica scriptum habet preceptum de nodo puero, quae quidem res in adpendice .

LXXI, XXII, XXXI. exponitur. Quod Vero formulae LXXII. rubrica praescripta est preceptum de conc dendo puero f. LXXXI preceptum aliud de concedem puer neque sunt iuxta positae, manifestum est has formula non repente eodemque omnes tempore, sed paulatim collectas esse. Quamobrem hae et aliae fommulae adpendicis primae neque secundum materiam neque ad rem artemque proprie ordinatae esse

possunt.

SEARCH

MENU NAVIGATION