Conspectus medicinae theoreticae : ad usum academicum

발행: 1788년

분량: 561페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

21쪽

MEDICINA THEO RETICA

teriam medicam, eoqUe pauciora nominae seu genera remediorum medicos in ore si e habituros. Quamvis enim haec medicinae Par nuper adeo exculta sit, et, rejectis multis medicamentorum generibUS, HO-rum ignorantiae et credulitatis praeclaris monumentis, in formam perspicuam et elegantem redacta, tamen non dubium esst, quibusdam remediorum generibu quae medicis adhuc in ore sunt, eam facile et sine damno esse carituram nimirum si nomina quae facultatibus remediorum danda

essent, tantum ab effectibus illorum simplicissimis fuissent derivata. sSS. Singula porro remedia, quae sub

unoquoque nomine vel titulo generali comprehendUntur, quatenu a se invicem

differant, simili modo ordinari et distingui possunt; sive tantum magnitudine, et quasi gradibus, ejusdem effectu generalis discre-Pent, sive, Praeter generalem et comm Unem

essectum, quaedam ex iis alia possideant et sibi propria vireS.

22쪽

5 CONSPECTUS Cap. XXIV.

σ36. Remedium vero est omne auxilium, quod mutationem salutarem in corpore humano mcere potest.qs . Talia auxilia ad tria capita generalia referri solent chirurgiam scilicet,

medicamenta, et vitae genus, seu regimen, ut vocatur sub quo comprehenduntur non modo victuS, variarumque corporiS, quatenu a nobis regantur, functionum

regimen, sed animi quoque administra,

sS8. Remediorum virium, et modi quycorpori humano prosunt, scientia, Thera- per generalis vocari solet.sSs. Explanatis jam quatenus facultas fuerit sani corpori muneribuS, morbo, rumque simpliciorum indiciis et causis, Proximum est ostendere, secundum instituta medicinae rationalis Ta. , qua ratione remedia sunt ita accommodanda morbis, irat, caUsa eorum correcti vel sublatis se , grotanteS

23쪽

MEDICINAE THEO RETICAE

grotantes iterum integra fruantur valetudine

s6o Medicinae vero rationalis principiis imbutus, perspecto probe aegri statu, tum quod ad morbi signa, tum simul quod ad res non morbosas, judicat quid sibi faciendum quid nimirum in aegro corpore mutandum, ut sublata vel totius morbi vel partis aut signi ejus cujusvis causa, vel in integrum sanetur morbus, vel mitior saltem, et tutior, et tolerabilior fiat.s61. Tale judicium vocatur con*lium medendi, seu indicatio curatoris res ipsa, qualiscunque sit, in aegro, quae istud judicium

medico suggerit, vocatur indicans mutatio vero quam medicu necessariam factu credit, indicatum dicitur mutatio ista demum Scitur, et medendi conmilium absolvitur, ope remediOTUm. 62. Plurimum profecto inter medicos disputatum est, unde sumenda essent con

24쪽

8 CONSPECTUS Cap. XXIV.

silia medendi. --Si medicina prorsus per- feeta esset, omniumque morborum causae Proximae cognitae, secundum notionem illam vulgo apud medicos receptama 6 2.3de causa proxima morbi , et remedia ad quamlibet mutationem essiciendam idonea cognita et in promptu essent, tum perspicuum foret, a proxima causa posthabita remotiorum consideratione in omni morbo consilia medendi sumenda esse adque eam fere solam respiciendum quippe qua sublata, tota simul tolleretur signorum morbosorum

CaterVa.- aDtum Vero abest ut ars salutifera talem hactenus attigerit perfectionem, ut raro ad causam morbi proximam remedia accommodandi facultas sit, neque alias res, tum causa remotioreS, tum quomque signa praesentia morborum, negligere liceat.

s63. Sunt tamen quatuor re quibus maxime nititur Medicina rationaliS, et unde omnium medicorum Consensu comvsilia medendi recte deduci possunt causae in prinati

25쪽

MEDICINAE THEO RETICA v

imprimis remotissimae, quae corpus tantum morbo opportunum reddunt causae remotae excitanteS, quae corpori sic opportuno existenti admotae, morbum inducunt Causa proxima, ubicunque haec detegi et definiri potest), concursu priorum effecta, ipsaque morbum essiciensa et demum singula morbi signa vel indicia, variaeque aegrotantis conditiones, vel praesentia, vel praeterita, vel etiam futura, siquando signis quibusdam praesentibus, fortasse satis leviabus de aliis et gravioribus mox venturis quodammodo monemUr. s6 . Nonnulli autem, neque profecto parvi nominis auctoreS, Contendunt, con*lia medendi saepe sumenda esse ab experientia rerum juvantium et laedentium, et a viribus seu conatibus Naturae ipsius in aliis exemplis cum similibus morbis conflictaiatis os et seqq.); et interdum etiam a varii appetentiis aut desideriis insolitis aegris contingentibus, quibus, tanquam instinctu quodam, perducuntur et invitantur

26쪽

io CONSPECTU; Cap. XXIV.

tu ad re salutares, et divertuntur a Per

s6s. Alii vero negant consilia medendi ab his rebus recte deduci, talemque medendi rationem nomen medicinae rationalis mereri. Vocabulum certe non meruit ut de eo disputetur; neque de re ipsa uua existere potest controversia nemo enim sanus negaverit, boni et sapientis esse medici(siquidem rationali vocari nequeat ad Naturae conatus, et aegri desideria, et experientiam rerum quae juvant vel laedunt, omni attentione respicere, et ab iis saepe doceri, et in arte sua exercenda dirigi.s66. Saepe revera disputarunt medici, quibus in exemplis Naturae conatu adjuvvandi promovendique essent, quibus sopiendi et compescendi. Neque sane de tali re praecepta ulla certa et fixa dari possunt; quippe quia curatio omni accommodari

debet singulari uniuscujusque aegri conditioni Medici igitur erit, in singulis mor-

horum

27쪽

MEDICINA THEO RETICA II

borum exemplis, quid maxime profuturum sit aegro judicare, et Naturae conatuS, si tuti et utiles visi sint, secundare; sin minus, ipso pro morbis, vel saltem pro signis morborum, habere, arte sua Vel tem perandis vel penitus sistendis.s6 . Pari ratione, sagax medicus de utilitate aut periculo Variorum appetituum in morbis accedentium judicabit, et quando et quousque iis indulgere conveniat. Et de singulis hujusmodi conatuum seu instinctuum, non secu ac de remedii arte comparatiS, caute et sedulo considerabit, quid morbus postulet, quid aegri conditio sinat, quid Prae omnibus vire riu ferant, quidque demum ferre recusent.s68. Quin et omnes boni medici ad ea remedia semper confugient, sive modus quo prosunt intellectu fuerit necne , quae certa experientia prodesse comprobaverit; et ab iis abstinebunt, Uae eadem CXPerientia, nocere, aut nil prodesse, ostende

28쪽

ia CONSPECTUS Tap. XXIV.

rit. Tantum enim prodest scientia medica, quantum ad bona remedia bonamque curationem perducata neque profecto aut Ieges philosophandi, aut quidem sensus communis, sinunt fidem adhibere ulli ratiocinationi, utcunque speciosae, cui eve rientia adversatur. s6q. Quoniam plurimae saepe et admodum diversae in eodem aegro simul existere possunt morbos se conditiones, variaque morborum signa eodem temPore urgere, quorum nonnulla quam ipse primarius morbus plus molestiae facessant, forsan etiam plus periculi afferant satis perspicuum est, multa simul medendi confisia usio. et seqq. interdum esse oritura, quibus vel omnibu eodem tempore, vel aliis post alia, prout re postulaverit, vel ipsi facultas fuerit, medicus satisfacere debet.s o. Variae aliquando re in eodem aegro simul observatae, idem remedium requirere possunt, Vel ut auctore loqui amant, ridem

29쪽

MEDICINAE THEO RETICA Is

idem indicare. Saepe autem res adeo diversae observantur, ut remedia non modo differentia, sed prorsus contraria, et sibimet invicem opposita, postulent. Hinc quae vocantur co-indicantia et contra-indicantia, de quibus tantum disseruerunt medici.'TI. Priora nullam asserunt dissicultatem; posteriora saepe maximam, ViXqUe, aut ne vix quidem, semper expediendam Datur autem quo simplicius esse nequit aut certius praeceptum plana illa et utilissima regula majori necessitati, quaeqUe magi urget, satisfacere primo, posthabita minoris cura summoto enim, vel suble-Vato tantUm, graviore periculo tempus datur ad leviora mala respiciendi vel haec forsitan, solis Naturae viribus, ad suum opus jam propter levamen melius valentiS, brevi quoque submovebuntur. HuUat tamen monuisse, plerasque istiusmodi disticultatum quae medicos tantum solitae fuerant morari, imaginarias esse; scilicet quae

30쪽

i CONSPECTUS Cap. XXIV.

solis morbi signis observatis, nulla illorum causarum ratione habita, oriebantur. s a Nemini vero latere potest qui ad morborum causa et signa animum attenderit, plurima et admodum diversa mala ab eadem causa, puta morbo vel vitio quovis simplicis imo in corpore haerente, suam originem trahere. Neque sane aut negandum est hoc aut ridendum, tanquam diversi vel contrarii effectus eidem causae im-PutarentUr Praeterquam enim Vod corporis conditio admodum variat, et vix unquam in diversis hominibus, ne quidem in iisdem diversis temporibus, Prorsu eadem est; et sic varii ab eadem causa affectus profluunt; unusquisque fere istorum affectuum seu indiciorum morbidorum pro alia causa morbida haberi potest, unde,

veluti a novo radice, novi morbi, nova vitia, nova morborum indicia, continuata serie pullulant.' a. Igitur in tali statu bene perspi

cuum

SEARCH

MENU NAVIGATION