Conspectus medicinae theoreticae : ad usum academicum

발행: 1788년

분량: 561페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

31쪽

MEDICINA THEO RETICA Is

cuum est, a Contemplatione uniuscujusque signi morbi compositi, novitim medendi consilium esse oriturum totque ideo remediis fere opus futurum ad morbum quemlibet sanandum, quot in singulis aegris praeter

naturam re observatae essent et pari ratione, non modo innumera fere medicamenta eodem empore, vel brevissimis intervallis, ab aegris esse devoranda, sed haec quoque diversissimae naturae, fortasse etiam Penitus contrarisen ita ut siquid singula

valerent remedia sibimet adeo adversantia, suos mutuo esse Stus turbare et impedire OPorteret, non sine gravi aegrotantium i commodo, vel forsitan periculo.s g. Quin et ratio pariter docet, et multa experientia demonstravit, parum lerumque in curatione morborum profici ab

iis qui talem curandi rationem instituerint nimirum qui, neglecta origine et causa mali, in singulis sublevandis morborum signis toti semet occupaverint Saepe enim nullis aut tolli aut sublevari potest remediis

32쪽

i CONSPECTUS Cap. XXIV.

remediis molestissimum morbi signum, nisi prius sublata fuerit ejus morbi causa. Vel si forte fortuna remediis quibusdam validissimis suspensa fuerit ejus molestia,

deleto scilicet vel superato ejus sensu, tamen multum abest ut cum hac molestia periculum quoque morbi submoveatur. O S. Plerumque sane, mitigatis quibus dam vel omnibus morbi signis, totus 1-mul sublevatur morbus, et non solum mitior, sed tutior quoque, et senatu facilior evadit fortasse etiam Naturae viribus i terdum sanatur penitus : quoestamen non constans esse, plurima experientia comprobatum est. Nec major aut frequentior fere in arte medica reperitur dissicultas, quam ut sciat clinicus quando et quousque mitiganda sint molestiora morbi signa, posthabita generali curatione mali, quae

sublatis ipsius causis absolvi debet.s 6. Facile igitur ex jam dictis intelligetur disserentia inter indicationes curatorias

33쪽

et iiudicationes affatiυas auctorum medicorum; quarum hae in mitigandis, illae in sanandis morbis, locum habent. Ratio quoque in aprico erit, qua utriusque generis, praesertim posterioris, medendi consilia alteri proposito interdum inservire queant.-Quin et exempla nimis frequenter occurrunt, in quibus perfectae curationi non est locus, sive sua natura morbus insanabilis existit, sive tantum imperfecta medicinae conditio idonea et efficacia adversus eum remedia non suggerit. Et profecto in omnibus morbis, quum jam ad extrema ventum est, et instantis mortis indicia spem nullam curationis relinquunt, aliquid adhuc solerti medico faciendum superest erit enim quoddam in tali miserrimo et desperato statu, lenire mala quae

inoribundo moliri, siquidem vitam ejus neque Conservare possit, neque amplius

producere.' Aliud denique neque leve neque

34쪽

i CONSPECTUS Cap. XXIV.

inutile opus medici suscipere voluerunt, et arte sua non modo morbos jam praesentes

sanare, si sanabiles existerent, vel lenire saltem, si spes nulla sanationis data esset,

sed sanitatem quoque tueri, morbosque ita arcere, Ut quicunque eorum instituta rite servassent, nunquam aegri forent, sed sani

semper viventes extremam vitae humanae

metam facile attingerent. Multa sane, et quaedam bona, de his rebus praecepta a medicis dari solent, quorum notitia in multis occasionibu egregio usu non care-hit, quamvis multum absit ut omnia bona sint, vel ut ipsum de sanitate tuenda propositum sit adeo facile ac sibimet persuaserint. Neque profecto multum profecerunt hactenus, qui ad normam medicam vivendi rationem semper accommodare tent verint et minia adhuc qui ope remediorum prosperam valetudinem firmare et conservare conati sint.s 8. Omnis autem tuendae sanitatis Cura, omnisque morborum arcendorum spes et

fiducia,

35쪽

MEDICINAE THEO RETIC FI ris

fiducia, hoc solo cardine versantUr nemPe, ut a causi morborum remotis, cum ab iis quae proclivitatem faciunt, tum quoque ab iis quae in corpore sic proclivi facto morbum quemlibet excitent, quantum fieri possit, praecaveatur, et hae omni cura Viretentur, illae corrigantur; nam nisi utrisque concurrentibus ga.), nullus fieri potest morbuS. Saepe vero vel ab altero vel ab utroqUe genere causarum morbosarum homines defendere aut liberare possumUS, et sic vel infirmissimos et maxime valetudinario nonnunquam diu praestare incolumes Interdum mala ad quosdam morbos proclivitas in constitutione inhaerens, nullis potest aut tolli aut corrigi modis in

hoc statu, evitando noxa externa res PeragetUr. Interdum vero ab alia magis

parte dissicultas premit scilicet cum istae

noxae, Propter suam frequentiam atque constantiam, et vitae genu parum idoneum quod multi degere Coguntur, Vix possunt penitus evitari tum ad proclivitatem ipsam corrigendam et minuendam,

si a Vel,

36쪽

sto CONSPECTUS, c. Cap. XXIV.

vel, si facultas fuerit, prorsus eradicandam, summa ope niti oportet. Neque obrescura ratio, qua eadem remedia, eodemque consilio data, quae adversus morbos jam formatos prodesse solent, huic quoque pr*posito inservire queant. Tali enim proclivitas ad morbum pro leviore quasi morbos 3. haberi potest, a quo magnitudine tantum, non genere differt, iisdemque igitur modis atque remedii ac grayior mor-hus submo ebitur. CAP.

37쪽

De diaeta aegrotantium.' q. A gumentum, idque profecto haudiata levis momenti, prius sese considerandum offert, quam ad varia medicamentorum genera enumeranda, eorUmque vires et administrationem explanandas, progredi fas sit qualis nempe diaeta aegris Conveniat, et Ua ratione haec prout res postulaverit varianda sit, diversisque morbis quibus homines lectuntur accommodanda.qgo quantum in hac e ducite lini posuissent medici nenio potest ignorare qua veterum libros vel semel inspexerit. Tanta 3 enim

38쪽

sta CONSPECTU Cap. XXV.

enim cura et diligentia hanc medicinae partem excoluere, mi bene perspicuum sit, plerosque eorum diaetae multo magis quam remediis fuisse confisos. Quin et secta medicorum apud veteres aliquamdiu floruit, quibus persuasum erat omnes morbos iis dein rebus esse sanarido quibus sani quotidie utimur, sed tantum pro mutata Orporis conditione mutatis, variisque modi horum causis atque naturi rite accommodatis Probe etiam noverant, X gymnasiis, et athletis in iis educatis, quanta ii corpore humano polleret diaeta, et tota vivendi ratio. Hinc factum res ut de singulis fere morbis sanandiS, et de prospera valetudine tuenda, innumera, et quae videantur accuratissima, praecepta ab antiqui accePerimus, quorum nonnulla bona

atque idonea dunt, scilicet Mures ipsi vel

multa experientia vel sana ratiocinatione didicerant; donge vero plura utilia, inepta, et Pene absurda reperiuntur, nimirum quae praejudicia a longa consuetudine, aut Xperieni a Vaga, et ParUm accurata, et

. . male

39쪽

MEDICINAE THEO RETICA ag

male intellecta, aut prorsus imaginaria, aut demum alta opiniones de natura et causis morborum, et de effectibus variorum generum diaetae, iis suggesserant. s81. Hujusmodi veterum commentiS,

post multa secula, vix aut ne i quidem, deletis, novi accesserunt et vix minus grave errores, ex opinionibus hemico-medicorum superioris seculi plerumque derivati,

variisque quae tunc et nuperiUS recePtae sunt de causis morborum conjecturi S, Pro more medicorum, accommodati. Sic dum medici credebant unumquemque fere morbum in corrupta aliqua humorum Conditione maxime consistere, omnia fere de diaeta aegrotantium praecepta hoc Praesertim cardine versabantur, ut cibi potusque assumerentur contrariae naturae isti humorum conditioni quam morbum facere credebant, quamque per mixturam et vim chemrcam alimentorum correctum iri sperabant.

40쪽

a CONSPECTUM Cap. XXV.

s82. Quantum vero cunque his de rebus

aUt Vetere aut recente scriptores medici erraverint, tamen nemo qui naturam corporis humani morborumque quibus obnoxium est vel minimum intellexerit, unquam dubitaverit, ingen saepe et certissimum adversae valetudinis praesidium, interdum fortasse solum auxilium, in idonea diaeta esse

potitum. Imprimis, quia, ut jam Ss 6 6. et seqq. s 8. dictum est, multi et quidem

grave morbi a natura diaetae qua homines utuntur plane suam originem ducunt, sive haec, vel qualitate, vel quantitate, vel de mum' Utraque, minus idonea fuerit rus sumpta et in hoc statu, ut malus effectus tollatur, prius tollenda est ejus causari tum porro, quia multa alimentorum genera in aliis atque alii morbi aut perniciosa fiunt acies salutaria, quamvis morbus ab ilia prorsus causa ortu sit, prout ipsa alimenta suae natura vel faveant vel adversentur isti morbosae corporis conditioni in qua malum maxime consistit, sive hoc in

humoribus sive in partibus solidis insederit:

SEARCH

MENU NAVIGATION