Conspectus medicinae theoreticae : ad usum academicum

발행: 1788년

분량: 561페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

341쪽

MEDICINA THEO RETICA ras

fuam acrimoniam, et naturam vi non Venenatam, nunquam dari debeat, nisi res valde urgeat, et nullum aliud tutius medicamentum in promptu sit. 138 . Varia quoque medicamenta ex argento vivo parata vomitum cient; sed untiati stantum eorum, uri ethum scilicet minerali, seu Mercurius flavus, inter vomitoria enumeratur: hoc quoque ob inlignem suam acrimoniarne et violenti nitos esse Stus qu's in corpore habere solet, raro adhibetur, neque profecto communi usui omnino accommodatum est Narratur in nonnullis morbis, venereis imprimis, et

hydrophobia, mirabiliter interdum prosum isse et satis verisimile est id praeter vomitum, magnum saepe falivae fluxum esse moturum Sed haec omnia beneficia a viribus jus vomitorii minime pendent.

138s Zincris etiam medicamentum vomitorium praebet valde essicax, et quamvis

generali usui minus idoneum, Propter su

342쪽

s,6 CONSPECTUS . Cap. XXXIV.

hi tam et validam suam actionem, in multis exemplis utilissimum, itriolum scilicet

album, quod non adeo acre aut venenatum est quin satis tuto dari posilit, et simul adeo validum est, ut quasi puncto temporis plenissimam vomitionem cieat, et ideo prae omnibus fere hujus generis remediis conveniat, si quid perniciosi aut venealati in ventriculum fuerit ingestum, vel si hunc, Quacunque de causa, subito et Plene exina

I 386. Ex omnibus vero metallis, forsan etiam et ex omnibus aliis rebus, stibium maximis viribus ad ciendum vomitum pollet, multaque medicamenta CX eo Parata in usu quotidiano sunt, quae existimantur, in multis saltem morbis, omnibus aliis vomitoriis facile praestare. De singulis autem medicamentis ex stibio padiratis hic verba facere minime opus est omnibus enim similes facultates, his tantum mitiores, illis validiores, constant.

343쪽

MEDICINA THEO RETICA ga

IJS . Saepe inter II edicos controversia

fuit, hujusmodi is s. 8. medicamenta,

num vi quadam speciali qua in ventriculo pollebant, num stimulo suo generali qui

ventriculo primum admotus hunc maxime assiciebat, vomitum cierent ' Omnia fere, ut ex eorum enumeratione satis ferspi-Euum est, medicamenta vere stimulantia sunt, multaque ex iis alias corporis partes Praeter ventriculum satis essicaciter stimulant; quod de intestinis imprimis verum et notabile est, ita ut omnia validiora medicamenta vomitoria parva quantitate data, i qualis ventriculum ad abnorniem et inversum motum qui ex ejiceret stimulare non posset, si per ostium ventriculi inferius transierint,' et intestini admota fuerint, haec quoque multum stimulent, et haud raro vehementem alvi purgationen essiciant. Sic verbi gratia, multa medicamenta ex stibio aut argento vi Vo Parata, et jecacoanhs, quamvis merit, inter vomitoria recenseantur tamen itari adhiberi possunt, ut nullum vomitum moveant, et

344쪽

sa CONSPECTUM Cap. XXXIV.

hona cathartica fiant. Horum quoque nonnulla, et etiam alia, veluti scilla, si minore adhuc copia sumpta fuerint, quam vel vomitum vel alvi purgationem cieri possit, alias saepe partes stimulant, aliasque

sic exinanitiones, veluti urinae, aut sudoris, aut salivae, essiciunt. Saepe etiam medicamentum Nomitorium nimis validum, et vomitum et alvum ciet et pari fere ratione, catharticum nimis acre vomitionem

una cum alvi purgatione essicit. Quin et omnia fere cathartica, si nimia copia data fuerint vomitum movere solent, ita ut quodam sensu vomitoria dici possent. Hinc facile constabit, vires hujus odi medicamentorum non adeo esse speciales ac quidam medici sibimet persuaserint. Nihil ad rem pertinet quaedam ex vomitoriis in

venas infusa ventriculum plane assicere, vomitumque ciere constat enim per ea; perimenta, haud adeo felicia ut repeti me- TeantUr, multa acria medicamenta, vomitoria pariter atque cathartica, et quidem

multa alias res quae lenissimae viderentur,

345쪽

MEDICINAE THEO RETICA gas

in sanguinem ita infusa, totum Corpus

saepe mirum in modum Convellere, et vomitionem imprimis et alvi fluxum efficere. Non tamen idcirco negandum est ullam specialem convenientiam inter quaedam medicamenta vomitoria et ventriculum intercedere. Perspicuum enim et certum est, ventriculum variis rebus multo magis et multo facilius assici quam intestina et quaedam ex medicamenti quae utraque vehementissime assiciunt, veluti tartarum emeticum, aut peracoanham, alias partes, veluti cutem, aut linguam, aut oculum, quae certe neque sensu neque mobilitate carent, vix aut ne vix quidem stimulare. Neque demum mirum est eadem remedia et ventriculum et intestina multum afficere, et sic vomitoria nunc alvum solvere, cathartica nunc vomitum ciere, cum fabrica iis partibus adeo simili et , ipsaeque arctissimo conjunguntur neXU, non modo viciniae et communis ossicii(ssio.), sed acutissimi sensus et consensus egregii.

346쪽

ggo CONSPECTUS Cap. XXXIV.

138 Praeter vero haec jam recensita, multaque alia similia medicamenta, tantet alia quaedam remedia quae vomitum cim ere possint Sic certi motus, navigatio imprimis, vel gestatio in curru, vel rotatio capitis aut universi corporis, ' quales scilicet j vertiginem' sinas uetis se inducunt a I S.), nauseam et vomitum saepe movent conjunctissimae enim sint istae affectiones, ita ut vertigo nauseam, nausea vertiginem facillime creet, et utraque ideo iisdem causis saepe inducatur a Sunt qui

credunt navigationem, frequente vomitione, et nausea fere perpetua, quam in non

assuetis per longum tempus saepe essicit, in quibusdam morbis regregie prodes Et profecto, si talem medendi rationem experiri convenit, ' non alio modo tutiusquam navigatione diuturna nausea et crebra vomitio excitari potest rarisima enim exempla sunt ubi nausea maritima, quamvis ingratisima et vehemenS, Corpori multum nocuerit nemo vero similem et aeque diuturnam nauseam, per medicamenta

excitatam.

347쪽

MEDICINI THEO RETICA si

excitatam, aut experiri Volet, aut, si voluerit, tolerare Poterit. I 38 q. Irritatio quoque faucium, veluti immisso digito vel penna, propter consensum has partes inter et ventriculum et magnos musculos respirationis qui in vomitu C p. convelluntur, nauseam, et ad vomendum nixum, saepe etiam Plenam vomitionem, efficit hinc saepe utilis ad pro-mOVendam actionem medicamenti in difficulter vomentibusa haud raro etiam nullo assumpto medicamento sussicit ad vomitum ciendum in iis qui facile vomunt, si modo ventriculus vel plenior Is i. fuerit, vel cibis crudis aut corrupti graVatUS, et museabunduS.ISso. Vomitoria medicamenta plurimos salutares effectu praestant, non modo in ventriculo ipso, partibusque viciniS, aut conjunctis, aut conspirantibus, verum et in remotissimis saepe, et quidem in toto

corpore. Horum esse Iuum arulli manifesti

348쪽

ssa CONSPECTUS Cap. XXXIV.

festi, et simplices, et intellectu facillimi sunt; alii sanis obscuri et explanatu dissiciles omne autem scire oportet quamvis ratio qua fiunt vel Prorsus lateat, vel parum accurate intelligatur nimirum quia hoc plane fundamento nititur eorum in

morbis traictandis administratio. 13s I. Imprimis igitur perspicuum est

ea ventriculum essicaciter et subito exinanire. Hinc plane utilia esse debent siquid venenati, vel insalubris saltem in eum receptum fuerit, vel si ventriculus ipse ci-hi corrupti onere gravatu atque Oppressus fuerit, quod saepe accidit, et facile dignos citur, vel ex causis praecedentibus mali, Puta crapula aliqUa, aut cibo minus idoneo, vel ex signis multi et manifestis ventriculi male se habentis, qualia sunt defectus cibi appetitus, multa sitis, frequens ructus, sive acidus sive putridus, nausea aut vomitu naturalis, inflatio et dolor ventriculi anxietas, inquietudo, Vertigo, gravitas vel dolor capitis, lingua sordida, pra-

349쪽

MEDICINAE THEO RETICA aga

via sapor HS praesertim mane, C. Vae omnia in febre pariter multisque alii morbis passim observantur. IS 'a Promovent quoque secretionem vel fluxum humorum ventriculi et intestinorUm, Partiumque vicinarum aut conspirantium, veluti oris, cujus saliva sub vomitionem 6 p. copiosissime fluit, vel jecoris, unde saepe inter vomendum, praesertim si vomitus vehemens et diuturnus est, Pli1-rimum fel elicitur. Hinc igitur utilia in defectu istorum humorum, qualis inmterdum accidisse videtur, unde oris siccitas, tarda et prava cibi concoctio, et alvi duri tia vel in obstructo felle, quod minime rarum vitium est, et morbum regium facit. In musmodi malis prodesse videntur, partim stimulo suo ventriculo admoto, PerqUe consensum cum aliis partibus communicato, partim vehemente agitatione et inverso motu ventriculi et superioris partis intestini, partim demum inmaent prest ara, quae inter vomendUm, septo

350쪽

ss CONSPECTU Cap. XXXIV.

septo transverso musculisque abdominis valide contractis, omnibus quae in abdomine continentur partibus datur. 13sg. Pari fere ratione in aliis obstructionibus viscerum abdominis, praeter illas quae morbum regium faciunt, vomitiones dicuntur interdum utiles fieri, scilicet quae motum sanguinis ibi saepe languidum variis modis haud parum expediunt, partes que affecta probe agitant et excitant. Hinc quoque, aliqua saltem ex Parte Pendere videtur beneficium istud quod multi aegr1 sepsa aut dipochondrias laborantes

ab iis acceperint. De usu vomitionum ad rumpendo abscessit in guttUre, auis pulmone, aut ventriculo, C. vix opus est:

verba facere non quia dubium sit eas id saepe esse effecturas, aut incredibile idem cum felice eventu interdum fuisse effectum, sed quia rarissima sint exempla ubi tali

opus est auxilio, et rariora adhuc, in quibus remedium adeo asperum et periculosum experiri, aut convenit, aut licet nimi

SEARCH

MENU NAVIGATION