Conspectus medicinae theoreticae : ad usum academicum

발행: 1788년

분량: 561페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

311쪽

MEDICINA THEO RETICA ass

tacta eas parte versu unde excretiones vel detractiones humorum fiunt; non modo propter solutas et patefactas in illis parti-hUS vias quas humores legant, sed has quoque egregie simul stimulatas, adque novam et validiorem actionem excitatas, quae majorem sanguinis ad illas partes quantitatem deferri g q. a.), minorem ad alias efficiat plurimae enim exinanitiones ope stimulantium remediorum II 8 o. 8 I.), quaedam Vero OP emollientium et relaxantium iosa.), fiunt; et omne quidem, qua ratione cunque fuerint inceptae,

nequeunt non vasa per quae humores e funduntur laxare et patefacere. Hoc modo

saepe utiles est possunt ad summovendos vel leniendos multo morbo aliarum partium, sive vicinarum, sive remotarum ab illis unde exinanitio fit sic morbos sanguinis ad partes quasdam derivationes, Ut in iis congestiones, aut ps i, forsitan etiam et obstructiones interdum, per idonea exinanitione a partibus remotis solvuntur. Hoc fundamento nititur doctrina

312쪽

uq6 CONSPECTUS Tap. XXXIII.

revulselonis, quae medicis diu in ore fuit, et

sane nondum omnis obsolevit; et vi anti-- spasmodica quoque remediorum Vacuan vlium, magna saltem ex parte, eodem referenda est. IJ T. Porro multae exinanitiones utilisse, simae reperiuntur ad tollendas varias affectione morbosas partium unde ipsae fiunt,

quod imprimis notabile est cum sanguis a partibus inflammatis, sive scalpello, sivescarificatione, sive cucurbitulis cruentiS, detractus fuerit, vel cum v caloritis iis dem fuerit impositum.13 8. Magnopere etiam prosunt varia remedia evacuantia in removendis impedimentis sive ab obstructione sive ario pore natis), quae actioni organi cujusdam secernentis obstent, et secretionem per id nimis parcam reddant. Hoc beneficium fere totum tribuendum est stimulo remedii admoti, qui derivationem sanguinis et

vi nervos eam partem versus adaugeat

313쪽

MEDICINI THEO RETICA asT

( s.); impedimento Vero, quicquid de inum fuerit, sic semel sublato, secretio postea justa et naturali copia perficietur. Eximium hujusmodi exemplum in hydropicis saepe videre est, quibus urina fere

Parca contingit eadem vero idoneis medicamentis semel mota ita ut copiosius fluat, pergit haud raro libere fluere diu post medicamenta omissa.is q. Saepe etiam prosunt variae exinanitiones arte concitatae suppressis nimirum vel 'minutis saltem aliis exinanitionibus morbosis, et prius valde molestis, fortasste etiam vix aliter sistendis Hoc modo, adfirmandam alvum diu et pertinaciter fluentem, copiosia sudor saepe utilis, interdum prorsus neces artu et alvi purgatio, ad reprimendo nimio sudores, vel ingentem salivae fluxum, aliquando bonum remedium.13so Utiles quoque fiunt multae exinanitiones, siquando corpus suppressis aliis

314쪽

aliis-quibusvis solitis, sive naturalibus, sive casu, sive arte effectis, aliquid detrimenti passum est. Saepe etiam, per longam consuetudinem, exinanitiones, vel sua natUra atque origine morbosae, vel saltem praeter naturam primo institutae, velut haemorrhois, aut ulcera Vetusta aut alvi fluxis, aut copiosus sudor, aut frequens sanguini detractio, purgatione potius salut ires quam morbi fiunt, et an dem ad sanitatem adeo necessariae, ut cum maximo hujus discrimine supprimantur. Neque obscura ratio, qua noVae Xinanitiones arte factae, corpori, a veterum sum pressione laboranti, essicacissime opitulentur, non modo obviam eundo nimiae illi humorum abundantiae quae aliter fieret,

vel hanc tollendo si jam facta sit, verum

insuper praecavendo abnorme atqUe perniciosa illas humorum distributiones, forsitan partes versus quae eas male sustinerent), quae in tali statu semper sunt metuendae. Immo non desunt qui putant cor

pus, istiusmodi is s. exinanitionibus diu

315쪽

MEDICINA THEO RETICIE ass

assuetum, per eas multis humoribus noxiis semet purgare, vi quadam haud facili explanatu novisque ideo, illis suppressis, opus esse, quibus hi, alioquin plurimum

nocituri, ut antea EXPUrgentur. Iasi. Multae demum exinanitiones, urinae imprimis magnus fluxus, aut copiosus sudor, aut valida alvi purgatio, fortasse etiam et plena vomitio, mirabiliter saepe prosunt augendo actionem vasorum abso bentium g a. s.), quae humores ubique corporis exhalato vel effuso hauriunt, et in sanguinem iterum deferunt. Hoc interdum efficiunt, aliqua saltem ex arte,

per suum stimulum, qui vasa illa, paritera omnes corpori partes VITO.), ad novam et validiorem actionem cieat saepius vero et magis, detracto vel dissipato plurimo humore tenui qui in venis adfuerat unde brevi necessitas novi talis humoris subsidii, cui necessitati Natura quam optime satisfacit, hauriendo quantum opus fuerit ex illo penu qui maxime in promptu est Bene enim

316쪽

go CONSPECTUS Cap. XXXIII

enim notum est, in alii etiam, neque morbosis, exemplis, quo major fuerit necessitas subsidii humoris tenuis ad diluen- dum sanguinem, eo plus talis humori aventriculo per vasa absorbentia lactea hauriri, et in vena recipi, veluti in iis qui a

calore, aut alida Corpori exercitatione, multum et diu sudaverint homine vero,

in hoc statu, importunissimae siti, quae fere

oritur, Parentes, incredibilem aliquando vim aquae, aliusve potu tenuis, brevissimo tempore hauriunt, neque ab ea graVantur,

aut stomachum distentum sentiunt, propterea quod adeo subito inde absorbetur, ut vix sentiri queat quam longe autem aliter res se habeat in non sudantibus aut non sitientibus, unusquisque fere, siquando forte nimis biberit, in proprio Orpore plus satis expertus est. Hinc facile intelligetur administratio et usu multorum remediorum evacuantium in sanandis variis

morbis hydropicis, in quibus, ut bene notum est, plerumque insigniter prosunt. IJSa. Nonnullae

317쪽

MEDICINAE THEO RETICA sor

issa. Nonnullae denique exmanitiones, ratione valde obscura vel prorsu ignota, in quibusdam morbis uiles fiunt; quost

Profecto eo minus mirum est, quod naturae et causae, proximae multorum morborum nondum exploratae sint Sic verbi gratia, multae febres, cum intermittenteS, tum continuae, variis exinanitionibus, sive natura accidentibus, sive arte factis, quam optime solvuntur, et interdum adeo subito ut vix credibile videretur, nisi frequens et manifestum esset Hanc rem diversi auctores diversis modis, Magna industriae torquere solent, ut ad varia de natura febrium opiniones quadret quas ipsi tuentur Praestat vero argumentum adeo h-scurum atque incertum in medio relinquere, suam ullam opinionem omplecti nondum penitus exploratam et stabilitam. Verisimile quidem resti corpus febricitans per tale exinanitiones variis modis sublevari, viresque ejus conservatrices et salutare multum juvari, detracto quod nimium esset humorum, expulso fortasse quod plurimum

318쪽

so, CONSPECTUS Tap. XXXIII

plurimum noceret, multisque functionibus, priu languentibus, et pene obstructis, denuo expeditis, et rite in posterum procedentibus. Male vero expulsae cuivis materiae morbosae, qualem tot in omni aevo medici pro causa febrium habuerunt, triabuitur beneficium istud insigne quod ab illis exinanitionibus obtineri solet scilicet

quia materia eXcreta plerumqUe neque morbosa apparet, nec quicquam morbosi continere videtur, cum maximo auxilio est; et saepe contra, cum valde morbos est, ne minimum quidem prodest, et potius nocere videtur. Utcunque vero haec

se res habuerit, sapientis et solertis est in dici, experientia freti, hujusmodi auxilia, quamvis parum intellecta, experiri in iis morbis in quibus toties et tam manifeste profuerUnt. Issa. Observandum est plurima medicamenta evacuantia, non modo per exinanitiones quas essiciunt, sed per alias etiam quibus Pollent vires, corpuS multum

319쪽

MEDICINA THEO RETICAE. Ios

tum assicere, inque variis igitur morbis prodesse. Sic multa eorum stimulantia sunt, et quidem validissima istius generis

remedia alia vero emollientia, aut sedantia, aut refrigerantia, aut demulcentia. Hinc facile constabit, non omnia medicamenta quae ad idem genus evacuantium, veluti vomitoria, aut purgantia, aut urinam vel sudorem moventia, referuntur, in omni

morbo ubi talibus exinanitionibus opus est, Pariter convenire; et idoneam igitur eorum selectionem esse semper utilem, et aliquando prorsias necessariam saepe enim eidem aegro, ex duobus medicamentis Purgantibus, alterum insigni auxilio, alterum fere exitio foret.13S . Ipsa vero exinanitiones quod a

tinet, quas varia medicamenta evacuantia faciunt, de omnibus, et praesertim de uiagnis aut diuturnis, certissimum est, ea vires vitale minuere, corpusque Plurimum infirmare, eo magis et certius quo ipsae

copiosiores fuerint. Quod si contrarium aliquando

320쪽

so CONSPECTU Cap. XXXIII

aliquando effectum habere videantur, id sine dubio tribuendum est aliis earum viribus, quibus variis morbis, aliisque de

bilitatis causas, obviam eant nam Omnes fere morbi, utcunque caetera diversi, hoc

commune habent s8 .), quod debilitatem aliquam efficiant cujusmodi eximium exemplum esse potest nimia sanguinis abui dantia si 8. . Nil mirum igitur, remedia

quae illam adeo essicaciter minuant, alios que morbos sublevent vel summoveant, debilitati cujus non alia esset origo, optime occUrrere, quam vi corpus alioquin multum infirmat UTA.IJSS. Hinc porro sequitur exinanitiones, propter effectus suos debilitantes, forsan etiam et alios vix minoris momenti qui ab iis pendeant, nisi necessariae fuerint, fere semper perniciosa fore, ita ut quod olim de uno genere earum Celsus optime monuit, de omnibus verissime praedicari possit, Non semper aegris prodesse, semper sanis nocere. Memoria igitur semper tenere oportet, e .

mediis

SEARCH

MENU NAVIGATION