장음표시 사용
481쪽
et demum veram h Ieriam, magna aut repetita sanguinis detractione induci. Is8 . Quin et in multis morbis ubi nimius sanguinis impetus et corporis calora nimis vehemente cordi et arteriarum actione fiunt, non semper convenit sanguinem mittere nimirum quia status iste saepe cum magna infirmitate conjungitur, vel in hanc saltem brevi desinit, veluti in febribus varii generis, cum intermittentibus, tum continuisa interdum etiam idem status ad putredinem vergit, veluti in febribus quibusdam, aut variola con uente, aut angina maligna in his igitur et similibus casibus, utcunque urgente videantur, sanguis vel cautissime detrahendus est, vel omnino non mittendus, quoniam talis exinanitio, quae primis morbi diebus minu cauto medico prorsus neces arta videretur, postea, per suos effectus infirmantes, non modo inutilis, sed nocentissima plerumque foret.
482쪽
Is 88. Quapropter, cum sanguinis detractio adeo anceps auxilium est, in iis
etiam morbis qui primo aspectu eam maxime requirere videntur, oportet, in casi-hus praesertim dubiis, multa alias, et quidem minutissima interdum res, Praeter signa manifestiora morbi, diligenter considerare atque perpendere, quae Commonere possint hanc exinanitionem vel necessariam, vel utilem, vel tutam saltem futuram, vel plane inutilem et perniciosam,138s. Huc pertinent imprimis variae corporis ipsius conditioneS, aetaS, sexus, constitutio, vires, consuetudo et multae etiam re externae, coelum, anni temPUS, victus, et vitae genus et demum morbi ipsius natura, atque origo, et temPUS, et remedia jam adhibita, et molimina virtuna naturae conservatricium et salutarium, c. Isso. Sic juvenes, et homines constantis aetatis, quam infante aut senes, viri, quam
foeminae, firmi, quam molles et accidi,
483쪽
graciles fere, quam obesi robusti, quam infirmi et delicati, assueti, quam inassueti,aetuosi, quam ignavi et desides, copioso et
valido, quam parco et tenui victu vescentes, frigidarum, quam calidarum regionum incolae, hanc exinanitionem frequentius requirunt et melius tolerant. Eadem hyeme et vere, quam aestate atqUe Utvmno, in plerisque morbis magis necessaria est in plurimis morbis, veluti febribus, et inflammationibus, qui a frigore proveniunt, tuta, et plerumque utilisa in multis qui a contagione fiunt, inutilis et perniciosa in recente casu, sive febre, sive inflammatione, saepe utilis vel necessaria in vetusto, quamvis ejusdem generiS, Plerumque nocens et periculosa post alias, et praesertim magnas exinanitiones, minus fere tolerabilis et ubicunque salUtare excremtiones sponte acciderint, plerumque haud
IsqI. Oportet prae omnibus, in sanguine detrahendo, sulsus rationem habere,
484쪽
scilicet quo nullum fere existit certius indicium, unde medicus judicare possit talem exinanitionem vel utilem vel tutam dunmtaxat fore. Sic plenus et validus pulsus sanguinis detractionem si haec vel a nam tura et causa, vel aliis signis morbi nece saria visa fuerit plerumque bene tolerat; durus vero, et simul frequens pulsus, talem exinanitionem non modo bene tolerat, sed in plerisque morbis qui febrem habent, plane requirit. Pulsus vero debilis, a TuS, intermittens, Utcunque freqUenS, Asanguinis detractione plerumque alienis mus est; et profecto, mera pulsus frequentia gS . s. hanc exinanivionem rarissime postulat. ISO 2. Haec vero non adeo sunt firma aut perpetua, quin interdum sanguinem etiam largius et saepius mittere oporteat, quamvis pulsus parvus, et debilis, et ab- normis sit veluti in quibusdam inflammationibus, praesertim viscerum abdominis, e nonnunquam pulmonis. Et in morbi
485쪽
quibusdam capitis, veluti poplexia, aut fracturis calvariae, quamvis pulsus mollissi mus fuerit, et minime frequens, vel fortasse etiam solito tardior sanguis nihilominus audacter et large detrahendus est. In hujusmodi dilicet casibus, a natura morbiparti ad vitam necessariae incumbentis, et ad exitum influctum properantiS, Perspicuum est gravius et praesentius periculum ab eo instare, quam a magna sanguinis jactura, et a debilitate, aliisque mali quae inde provenire solent.
is qg. Medici porro saepe solent judicare
de sanguinis detractione repetenda, a Conditione sanguinis jam misi, et ab essectibus prioris detractionis. Isqq. Sic eum sangui ruberrimus et crassus est, et magis adhuc si tunica alba et tenace tegitur SI a.), aeger alteram detractionem sanguinis tolerare poterit, in omni fere morbo ubi alia signa monent.
tali opus esste remedio. Multi profecto in s morbi.
486쪽
morbi, in quibus tunica ista apparet, omnino requirunt ut sanguis largius mittatur minime vero soli huic signo semper sidendum est, aut conandum sanguinem iterum iterumque mittere, donec illo tegmine penitus careat scilicet quod saepe admodum periculosum esset, et haud raro
prorsus impossibile. Isos. Ubicunque vero sanguis tenuis
et pallidus est, et male cogitur, et jam coactus lividus aut viridis apparet, et facile et brevi dilabitur, et foetet, et putrescit, dem tractio ejus minime convenit. iss6 Cum sanguine semel, vel aliquoties fortasse, detracto, aeger istam exinanitionem bene tolerat, pulsusque vel plenior et validior quam antea sit, vel saltem parum infirmatur, morbusque aut non sublevatur, aut postquam mitior factus vel pene sublatus fuerit, denuo recrudes cit, tum fere auda ster ad idem remedium iterum confugere licebit.
487쪽
rso . Si vero, post sanguinem semel vel saepius jam detractum, vire aegri subito et multum deficiunt, pulsusque debiliores et frequentiores, vel forsan abnormes fiunt, suspicandum erit nimium sanguinis per venas jam esse detractum. Quod si morbus adhuc urget, et tale auxilium desiderat, sanguis a parte laborante per hirudines vel cucurbitulas tuto saepe detrahi potest is quamvis corpius largiorem et magis subitam finguinis detractionem minime pati potuisset.-Haec vero non ita intelligenda sunt, quasi ab altera sanguinis detractione semper abstinendum ess set, si aeger priorem male tolerasset multi enim qui prima, et fortasse exigua sanguinis detractione, animo linquuntur, plures postea, et multo largiores, et desiderabunt et optime patientiar.iss8. In casibus dubiis, Atiales satis
frequenter occurrunt, sanguis caute semper et Parce mittendus est; neque profecto
absurdum est exiguam ejus detractionem interdum
488쪽
interdum experiri, quo clarius constet quaenam sit morbi natura, aut quidnam auxim Iii ab hac exinanitione expectandum In talibus enim casibus, vix credibile est jacturam paucarum unciarum singuinis quicquam esse nocituram, et ex ejus effectibus,
qui saepe manifestissimi sunt, et a statu ipsius sanguinis, medicus scire poterit quid largiore exinanitione aut sperandum sit
Isso. Ipsa animi defeetio quae sanguinis jactura saepe inducitur, in varii morbis, veluti febribus, inflammationibus, sanguinis profluviis, doloribus, irritationibus, pomis, insania, c. nonnunqUam prodesse videtur; nec defuerunt medici, Praesertim apud veteres, qui ausi sint sanguinem in quibusdam casibus eo usque detrahere, donec aeger animo linqueretur.
Hoc autem quamvis insigniter aliquando prodeste potuerit rarissime tentandum est; salutares enim effectus talis animi defectionis minime certi aut perpetui sunt; ipsaque
489쪽
saque suo incommodo, et sane periculo
interdum non caret; et Praeterea nunquam scire possumus quantum sanguinis sit detrahendum, cum disserentia tam insignis hac de re inter varios hominesiis 8. existit. Alii enim prius animo linquentur quam sat sanguinis amiserint ad morbos quosdam summovendos alii vix, et ne vix quidem animo linquentur, donec tanta sanguinis jactura fuerit, quanta maximam et periculosissimam infirmitatem inferat, vel in quibusdam morbis brevi lethalis fiat. Animi defectio inter sanguinem mittendum minore fere hujus jactura induci
potest, si ex majore vulnere, et aegro stante, detrahitur. Itioo. Saepius vero talem animi defectionem inter sanguinem mittendum, utpote inutilem et perniciosam, diligenter praecam vere oportet, in iis praesertim qui animo
facile linqui solent. His si omnino sanguis mittendus est decumbere expedit;
vulnus quoque parvum esse debet, et vertigine
490쪽
tigine vel nausea accedente, sanguinis fluxus paulisper sini potest, viresque, domneis adhibitis medicamentis, aliquantum retici.
16oi. Diu atque acerrime inter medicos disputatum est, unde in v triis morbis singularum partium, sanguis detrahendus esse set utrum scilicet a parte laborante, vel huic quam proxima, an a parte remotis ma. Multis enim medicis sanctissime persuasum erat, insignem sanguini eam partem versus ubi vena solvitur derivatio
nem, et parem ideo ejus a re Doti, et imprimis ab oppositis partibus revulsionem fieri. Hujusmodi autem derivationem,
siqua revera sit, neque tantam neque tam perpetuam esse ac quidam auctores
sibimet persuaserant, vel ex hoc hiculenter constare potest, quod vena soluta, sanguis primo magno impetu prosiliens, saepe vel languide effluit, vel omnino subsistit, priusquam aut multum ejus effluxerit, aut aegri vires manifeste defecerint.
