Conspectus medicinae theoreticae : ad usum academicum

발행: 1788년

분량: 561페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

491쪽

MEDICINAE THEO RETICAE s

Sed controversiam fere de lana capri, Da et jam obsoletam, non opus est fusius tractare Scire sat est experientiam ambunde jam demonstrasse, quod et ratio, post verum sanguinis motum deprehensum, viresque quae illum propellerent exploratas, docuisse debuit, omnem sanguinis detractionem tum maxime prodesse, cum a parte

laborante, vel huic quam proxima sit. Moc quidem in magna et generali sanguinis detractione minoris momenti est permagni autem in speciali, per hirudines, aut cucurbitulas ita ut in plurimis inflammationibus, quae nullam, vel levissimam tantum febrem generalem habent, exigua omnino sanguinis detractio a parte inflammata, vel huic quam proXima, morbum vel prorsus solvat, vel insigniter sublevet, cum maximae sanguini detractiones a remotis partibus nihil profuturae essent. Quinet interdum idem modus sanguinem detrahendi et convenit et sussicit ad quasdam inflammationes summovendas quamvis

etiam aliquid generalis febris adstat nimirum

492쪽

CONSPECTUS Cap. XL.

mirum quia irritatio ipsius inflammationis nonnihil febris accendere potest illa autem submota vel sublevata, haec simul, vel paulo post desinit. 16oa. Nonnulli medici sibimet persu

serunt, haud parum in multis morbis praestiturum, sanguinem aec arteriis soliusquam ex veni detrahere nec defuere et nuper et olim qui ausi sint varias arterias hoc consilio incidere. Nondum vero aut ratione aut experientia demonstratum est magis prodesse ex arteriis quam ex venis sanguinem mittere; et interim probe constat, arteriam incidere operosum semper esie, et fortasse periculosum, cum Venam

incidere sit expeditissimum atque facillimum, et quod opus ipsum attinet omni

periculo vacuum. Praeterea, detractio sanguinis per arterias admodum incerta est;

aliquando enim vix satis effluit, interdum nimis, priusquam sanguis cohiberi possit: aegri quoque detractionem sanguinis per

arteria quam Per venas, utpote magi subitami

493쪽

MEDICINAE THEO RETICA

itam, dissicilius fere patiuntur, et citius animo linquuntur, et tardius convalescunt. Ouapropter nulla arteria incidi debet, praeterquam ramu aliqui temporalis, ubi opus neque periculosum neque valde operosum est sed ne haec quidem arteria, nisi res valde urgeat, incidenda est. In graviore autem morbo, et Praesertim capitis, aut oculorum, haud absurdum erit tale auxilium experiri, nimirum quod insignia ter interdum profuisse visum est. 16os Satis verisimile est, egregie esse profuturum, arteriam partis inflammatae, vel ramulos etiam aliquo majore cum ea communicantes atque conjunctos, si facultas esset, incidere. Neque profecto dumbium est, detractionem sanguinis per cucurbitulas cruenta eo magis valere adversus inflammationem parti cujusvis vicinae, quod minutae arteriae, Pariter ac venae, instrumento in eo opere Promiscue secan- 16M Inmmera

494쪽

CONSPECTUS, c. si Cap. XL.

16o . Innumera fere monita atque praecepta de sanguinis detractione a variis auctoribus data sunt, et passim apud vulgus,

et sane mulios medico recepta quorum multa adeo inepta et pene ricticula sunt, ut neque observari neque recenseri merean-tUr alia, quodammodo bona et sana, sed nihilominus negligenda ubicunque gramvior aliqua necessitas urget; et nisi res rurget, rar aut opus est aut prodest sanguinem mittere. Sic, quamvis minime conveniat pleno ventriculo, aut instantibus aut praesentibus mensibus, sanguinem mi tere tamen in vehemente febre, aut vi ceris inflammatione, aut morbo capitiS,

Zec quicquid incommodi aut periculi a tali exinanitione accidere possit audacter subire oportet, scilicet quia gravior multo pernicies ab ipso morbo instat. . lenses vero quod attinet, satis jam compertum

est, eo multo minu et multo rariUSNUani

vulgo creditur per sanguinis detractionem turbari vel sisti.

495쪽

De remediis episasticis.16os Uaecunque remedia vel tenuera L humorem, vel pus, per inflammmationem et suppurationem ex ruptis vasis educunt, Disagica generatim dicuntur: speciatim vero hoc nomen datur vescatoriis, emplastris scilicet ex cantharidibus aliisve acribus aedicamenti factis, quae cuti imposita inflammationem excitant, et Uti culam, multo interposito tenui humore, a subjecta cute separant, et in vesiculas elevant. Sed non modo tenuis et pellucidus istiusmodi humor per recentem inflammationem quam cantharides excitant detrahi Potest, verum etiam pus crassum et album copiose

496쪽

so CONSPECTUS p. XLI.

copiose educi, si idoneum unguentum vel emplastrum acrius parti jam inflammatae diu et frequenter imponitur, quod inflammationem producat, et fere ad libitum perpetuet. Resicatorium autem, ut vocatur, Perpetuum, tantum doloris et molestiae facessere solet, ut communi usui minime aptum sit; et magis fere prodest nova vesicatoria iterum iterumque, vel eidem Ioco, si hic satis firmam et sanam cutem denuo adeptus est, sin minus, partibus vicinis imponere.

16o6. Quod si necessarium videtur non

tenuem tantum humorem, sed verum pus elicere, hoc non dissiculter, sed tardius aliquantum flici potest, ulceribus in locis idoneis arte factis, quae variis artificiis ad libitum aperta, et inflammata, et purulenta servari possint. Talia vero ulcera fiunt vel urendo, vel secando, Vel perforando: uritur autem pars quaelibet vel ferro candente, (quod, propter causa satis manifestas, raro tentatur) vel medicamento caustico;

497쪽

MEDICINA THEO RETICA Bi

caustico secatur scalpello; et vulnere vel ulcere sic facto pisum, vel globulus ligneus, vel aliquid durius, et, si opus fuerit, acri medicamento tinctum, conditur, quod id irritet, ejusque sanationem impediat; et

ulcus hoc modo factum, et apertum servatum Fonticulus vocatura perforatur Vero et quasi transuitur cutis duobus loci, non nimis distantibus ac lata grandiore apta fistula sive vagina tota praeter mucronem inclusa, et filum crassum et molle ex os sipio factum ducent: protrusia primo RCU,

deinde subducta fistula, filum in cute relinquitur, ejusque capita inter se deligantur, ipsumque subinde per foramina trahitur atque movetur, ut ulcus purulentum fiat, et facilis puri exitus detur hujus modi remedium staceum Vocatur. I 6o . Inter vesicatoria autem, et fonticumlos vel stacea, halud Paetum interest, quod ad varios quos in corpore humano praestent

effectus illa enim satis subito, haec tarde omnino humores eliciunt; illa igitur in

498쪽

8 CONSPECTUS Cap. XLI

acutis et urgentibus, laec in vetustis et lentis morbis magis conveniunt illa parvam fere exinanitionem essiciunt, nisi in quibusdam et quidem rarissimis exempliS, ubi Propter singularem corporis conditionem, incredibilis vis humoris tenuis emfluit, qualis corpus insigniter exhaurire et infirmare nonnunquam visa est haec, ut-POte quae pia detrahunt, quod e crassiore, et gliatinoso et maxime nutriente Parte sanguinis fieri videtur, corpuS multo magi quam pro mole humoris qui eliciture: tauriunt: illa igitur pro vacuantibus remedii parum prodesse possunt haec autem, et natura et diuturnitate exinanitioni quam essiciunt, utilissima saepe fiunt: illa demum magnum et subitum stimulum, nunc saluberrimum, nunc perniocisis imum, Parte cui imponuntur, partibusque vicinis, et quodammodo toti corpori impertiunt; haec vero stimul 1m fere exiguum et brevi desiturum dant, qualis neque prodesie mul

partim stimulo it o. suo, partim eXina, nitione

499쪽

nitione 13 6. ipsa sanguinis cursum et

distributionem aliquantum mutant, nimirum qui ab aliis partibus, praesertim vici niS, avertitur, adque illam unde exinanitio sit, vel cui scatorium imponitur, COPiOsius derivatur ' Hoc modo nimiam et ab normem arteriarum artis cujusvis actio nem saepe temperant et cohibent, et sinmum solvunt, non modo arteriarum, sed et aliarum partium. Quin et experientiarum

plissim et felicissima satis jam demonstra-vito epispasica remedia rite et tempestive adhibita, non modo cutem partesqU Pro xime sub illa acentes, sed partes et vis cera quae in intimis corporis penetralibus conduntur: insigniter assicere, i diversisque morbis laborantibus variis modi repem

ferre.

16o8. Per hos varios effectus iso . O pa tica remedia haud parum prosunt in

praecavendis vel submovendis nimia humorum abundantia, aut derivatione aut congestione abnormi, variisque morbis, H h a cuna.

500쪽

CONSPECTUS Cap. XLI.

Cum vetUstis, tum acutis, qui a talibus vitiis suam originem ducunt, vel cum iis conjunguntur; veluti sanguinis quibusdam profluviis, et phthisi, et poplexio, et Paralysi, sive generali, sive partis cujusvis singularis, et morbo comitiali, et dolore capitis, et vertigine, et lippitudine, et caecitate, et hydrope varii generis, praesertim capitis, vel pectoriS, vel testiculi, et in

multiplice spirandi difficultate, et in gravedine, et tussi Vehemente, et excreatione

dissicili, et in variis irritationibus, vel basemis fortasse, viscerum abdominis, doloribus colicis, singultu, vomicu, c. et prae omnibus, in variis inflammationibus, quarum fere omnibu vescatoria partibus amfectis quam proxime imposita insigniter opitulantur; quod profecto inter certistiam et utilis ima hujus seculi reperta non immerito recenseri potest quamvis enim quaedam remedia epi Pastica ab antiquissimis fere temporibu cognita fuerint, et a nonnullis medicis, in quibusdam inflammationibus, veluti lateris dolore, adhibita atque

SEARCH

MENU NAVIGATION