Conspectus medicinae theoreticae : ad usum academicum

발행: 1788년

분량: 561페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

91쪽

MEDICINAE THEO RETICA s

i os I. Ex terri sUriS, quamvis multae olim pro astringentibus remediis usurpatae fuerint, et a nonnulli haud parum laudatae, tamen adhuc valde dubium est num ullae earum talem vim habeant. Eoli, ut vocari solebant, non sunt astringentes, nisi

forte propter mixturam quandam aliarum

rerum Calx vero aliquid istiusmodi vis possidere videtur, quocunque demum modo explicanda sit; quoniam non modo in vivo corpore effectum aliquem astringentem praestat, veluti in luore albo, in quo morbo aqua calcis prodesse visa est, cujus fortasse rei alia prorsus ratio reddi pose sit), verum etiam ad depfendum et indurandum corium apprime utilis est nisi hoc quoque ad eflectum ejus in cortice querno

totum referre Placeat.

Iosa Ex metalliS, quatuor, cuprum scilicet, plumbum, incum, et ferrum, Pro astringentibus remedii usurpantur; quorum priora duo adeo periculosa et fere venenata existunt, Ut nunquam ab aegris devorari

92쪽

6 CONSPECTUS Cap. XXVI.

devorari debeant, nisi minutissima quantitate, et maxima prudentia et circumspectione Ferrum vero, et copia haud exigua, et cum insigni beneficio, saepe devorari potest, vel in particulas minutas limando tritum, vel ad formam rubiginis per humorem et trituram redactum Zin- cum quoque aliquando satis large assumptum est, sub forma sorum; quorum vires et usus, utcunque laudati fuerint, adhuc

Parum certa videntur.

1 os s. Ex salibus demum, nonnulli magna vi astringente pollent Sales imprimis acidi, puri, ad unum omne talem vim habent, ut ex effectibus eorum manifestis simis, cum in Vivo corpore, tum qUOqUein corio praeparando, satis constat. Non omnes vero sale acidi vim hanc seque fortem habent lacidum vitrioli omnium fortissimum est, quod ad vim astringentem, cum in medicina, tum quoque in alii a tibus. Proximum fortasse huic locum tenet acidum metu aticum; deinde troesm; quae

ambo,

93쪽

MEDICINA THEO RETICA T

ambo, pura saltem, raro usurpantUr Acetum demum, aut succi frugum acidi, aut

vina subacida io T.), similem vim, sed debiliorem adhuc habent. Haec Vero multo magis et multo facilius in nostris corporibus subiguntur et permutantur quam illa, pristina dum fermentantur Syo. 632.), fere deposita, novaque induta natura ita ut brevi neque acida amplius neque forsitan astringentia existant. Fossilia autem cisi, Propriam naturam, ut videtur, diutius servant, et corpori igitur pro astringentibus remediis magis et certiu prosunt. Ios . Ex salibus terreis, alumen longe optimum remedium astringens videtur, et fere solum nunc in usu est validissimum profecto remedium, et simul minime periculosum aut nocens, satis libere adhiberi potest, vel forma sicca et solida, vel in idoneo liquore solutum. Vim suam astringentem alumen habere videtur, maxima saltem ex parte, ab acido vitriolico quod continet.

94쪽

: CONSPECTUS' Cap. XXVI.

Ios s. Ex salibus vero metallicis, ii fere

soli qui ex cupro, aut Zinco, aut PlUmbo, aut demum ferro, formantur, pro astringentibus remediis usurpari solent eorumque igitur facultates ex jam dictis iosa.

facile intelligentur. Ios 5. a Martis, ut vocatur, validissimum, et simul satis tutum et idoneum medicamentum astringens est; sed partim ob saporem suum ingratum, partim ob stimulum quem ventriculo dare solet, interdum ad nauseam usque et Omitum, non tanta copia ac pura rubigo ferri iosa. devorari potestri minore vero Copia si umptus, eos dem salutares effectu in corpore habet. Verisimile quoque est ferrum ipsum forma rubiginis devoratum, Universo corpori tum maxime prodesse, cum ab acido humore in ventriculo et intestinis solutum fuerit, et in salem quendam, sali Martis haud dissimilena, versum; qui per vasta resorbentia Dctra haustus, et in sanguinem dolatuS, cum eo totam corpori compaginem Pervadat.

95쪽

MEDICINA THEO RETICA q

ios . Vitriolum vero album, quod extinc constat, multo validius medicamentum astringens existit, sed ad devorandum minime idoneum, propter vehementem et subitum vomitum, quem statim fere ut in

ventriculum receptus fuerit excitat Partibu autem externis pro astringente admori, cum, Ximium omnino remedium est. IOS8. Saccharum Saturni, aliaqUEAEUOt quot ex plumbo praeparantur medicamenta astringentia, quamvis bona et valida remedia, gravius adhuc incommodum in se habent: nam copia vel minima in corpus recepta, ei fere veneno sunt, et largius sumpta, certissimo exitio. Qua Propter, eretiam cum partibus externi admorumentur, prudentia aliqua in eorum usu non inutilis erit. 1 os s. Quod sales demum ex cu pro parato attinet, princeps ex iis, vitriolum caeruleum, et periculosissimum est, propter naturam suam venenatam, et adhibitu dii ficillimum.

96쪽

so CONSPECTUS Tap. XXVI

sicillimum, proper insignem qua pollet acrimoniam, ita ut ne quidem partibus externis facile admoveri, multo minus in ventriculum tuto recipi, pro remedio astringente queat. Cuprum quidem ammoniacum ex hoc praeparatum multo mitius remedium est, sed non adeo ut large devorari possit, propter nauseam et vomitum qUem solet excitare; et parca copia assumPtum parum essicax videtur. Ioso. Ex iisdem porro metallis tincturae quaedam parantur, ecferro imprimis, opeacidi salis communis, et ex plumbo, ope spiritus vini et aceti quarum pleraeque ea dem vires eademque incommoda habent ac metalla ipsa, aut sales metallici Iosa et seqq.), unde parantur. Tine iura Martis sane, et satis essicax remedium est, et ventriculo gratius aut tolerabilius quam aut ipsum ferrum aut sal ejus fortasse etiam magis idoneum ut in sanguinem recipiatur, per totum corpus deferendum Tine Iura Saturnina raro et Parce sorbenda datur, prOP-

97쪽

ter venenatam plumbi naturam io 38. : partibus vero externis libere et feliciter saepe admovetur. In hujusmodi influris, et medicamentum quod solvitur, et liquor

ipse qui id solvit, prodesse possunt.

IOCI. Praeter vero omnia medicamenta, aut in corpus recipienda, aut eidem CX-trinsecus admovenda sunt et alia remedia(sS6. quae saepe pro astringentibus cum

insigni heneficio praescribuntur, Interdum etiam medicamentis jam recensitis multuna Praestant ut ex causi vite corpora nostra laxant 86. et seqq.), et nimis flaccida reddunt, bene intelleectis, fati perspicuum erit. Sic, ut cibus tenui et aquosuS, potUS nimis largus, vitae genu ignavum et sedentarium, et nimius aut nimi constans calor corpori admotus, variis modi omneS solidas ejus partes solvunt et laxant, facile constabit, contrarium Vitae et Victu genUS, et plurimam corporis exercitationem, et cibum siccum et nutrientem, et OtUm parcum, et frigus demum cum prudentia

98쪽

8 CONSPECTUS Cap. XXVI.

admotum, ista mala correctura esie, et justam et naturalem firmitatem aegrotantium corporibus efficacissime conciliatura. NeqUe rei quam ratio adeo plane docuit adversatur experientia, sed eandem sine dubio comprobat atque confirmat. De hujus nodi vero remediis fusius postea dicendum erit, quum de roborantibus sermo erit; quoniam non modo partes nostrorum CorporUm, Use distinctionis causa, mortuae vocanturri 6. et seqq.), assiciunt, verum etiam in solidis vivis II S. et seqq.), magna vi pollent, eorumqUe vigorem, simul cum firmitate aliarum partium, plurimum aUgent.

Iosa Effectus primus et simplicissimus

remediorum astringentium est, Parte solidas nostrorum corporum firmare, densare, indurarea idque satis certe et efiicaciter in iis partibus quibus proxime admoventur, sed multo minus efficaciter in aliis et remotis partibus, aut demum in universo corpore, siquando hoc praeter naturam

99쪽

MEDICINAE THEO RETICE s

turam totuni solutum fuerit quamvis admodum verisimile sit, multa eorum in sanguinem Parum mutata, pristinisque viribus adhuc pollentia recipi, et ideo totum cor pus pervadere; et effectum in eo quain maxime generalem luabere.

ioba Neque sane aut solae fibrae simplicissimae, aut minuta tantum solidarum par tium elementa, qualiacunque haec fuerint(ss.), sed tela quoque reticulata, et organa omnia ex iis formata, ab astringentibus remediis assiciuntur. Vasia imprimis quae

sanguinem vehunt, cum arteriae tum quoque ense, vires eorum probe experiuntur,

et multum, et saepe subito, constringuntum quin et solida vivari II 3. pariter ab iis afficiuntur, et propter nexum insignem qui inter dotes eorum proprias, sensunt scilicet et mobilitatem), et dote mechanicas quas cum aliis solidis partibus communes habent a T. 3.3, intercedit, dum hae mutantur, et major firmitas atque rigiditas omnibus corporis partibus accedit, sensus et atque

100쪽

8 CONSPECTU; cap. XXVI

atque mobilitas pro rata fere parte ininuuntur, et torpor quidam inducitur.

ioti . Hinc facillime intelligetur remediorum asci ingentium usus in omnibuS fere morbis in quibus praescribi solent; et simul perspicuum erit, ea in multi egregie esse profutUra. ao6s Imprimis igitur, in laxitate partium solidarum, sive universae corporis compaginis, sive in loco tantum singulari, necessaria fiunt, aut parti maxime affectae proxime admota, velut oculis post inflammationem, aut faucibus et gutturi post

anginam aut in ventriculum recePta, Ut

toti corpori admota, veluti in hydropicis,

vel jam ex hoc aut aliis morbis convales centibus, vel in ii quorum corpora malum vitae genu aliaeque causae nimis laxarunt atque solverunt.

Io 66. Praeterea, ex effectibus quos invasi sanguinem vehentibus io63. habent, plurimum

SEARCH

MENU NAVIGATION