Conspectus medicinae theoreticae : ad usum academicum

발행: 1788년

분량: 561페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

61쪽

MEDICINAE THEO RETICA s

im sic instigante praeserit prava luxus confitetudine, tantum alimenti sumitur et concoquitur a debili et morbido homine, quantum sanissimo et validissimo cuiquam, plurimaque corporis exercitatione utenti, plus quam suffecisset dum ille, propter morbum, atque infirmitatem, tali vitae genere, corporisque imprimi exercitatione, uti nequit, quali sola tantum cibi onus exhalasse potuit, aut constitutionem ab ejus noxa defendisse. In tali igitur statu et vivendi modo, nil mirum si primus morbus ingravescat, aut novi et gra viores morbi

accedant.

Ioo . In multis morbis vetustis, veluti in sanguinis nimia abundantia, aut sanguinis profluviis Phthisi, paralysi, podagra, alvi fluxu, hydrope, seria, Esepsia,

insania, carcinomate, melancholia, pilepsia, strumis, sorbulo, ec curatio vel omnis, vel magna ex parte, diaetae committitur; et innumera, et valde peculiaria, quae medici de ea aegrotantibus dare solent praecepta,

62쪽

ad varias res, tum morbi naturam et originem, tum quoque aegri statum, spectare

oportet.

1oo8. Oportet imprimis cibus natura et copia talis sit, qualis et aptus sit alendo et reficiendo corpori, et simul non nimis nutrimenti praebeat, et concoctu facilis sit, et nulla morbi indicia augeat, nec nova mala inducat, sed morbos se corporis conditioni quantum fieri possit adversetur, et quasi remedio sit. Neque profecto levis momenti est, ut diaeta praescripta aegris ipsis non nimis ingrata sit; sin minus metuendum erit, ne medici de ea praecepta aut prorsu negligantur, aut parum accurate observentur pauci enim tantam vim

atque constantiam animi habent, ut in his rebus quamdiu opus fuerit sibi imperent, morbique sanationem tam dura lege acci piant. Ioos. Quod copiam cibi attinet, vix aut ne vix quidem definiri potest praeterquam enim

63쪽

MEDICINA THEO RETICA

enim quod copia quae necessaria prorsus fuerit variat quam maxime in diversis hominibus, aut in iisdem diversis temporibus, multo dissicilius est in quantitate quam in qualitate esca sibimet temperare. Multi a voluptatibus splendidae mensae, quas nocitura sciunt, lubentes abstinuerint, qui tamen famem quotidie importunam aegrius toleraverint; quapropter, nisi periculum aliquid gravius urgeat et instet, aut ipsi aegri incommodum suae voracitati jam experti sint, vix opus erit quantitatem alimenti praescribere tum quidem diaetasa cissima et tenuissima necessaria esse potest, forsan etiam inedia ipsa per aliquod tempus haud inutilis.

Io Io. Quoniam vero adeo dissicile atque ingratum est quantitatem cibi praescribere, medici saepe conantur qualitatem ejus ita determinare, ut aeger, dum appetitui suo indulget, tantumque cibi assumit quantum huic satisfaciat, neque nimis alimentiaeeipiat, nec quicquam edat quod ventriculus

64쪽

s CONSPECTUS Cap. XXV.

Culus concoquere nequeat et sic neque hunc oneret, neque totum corpuS PlUS aequo impleat. Io II Carne vero, cibique ex iis parati, multo plus nutriunt quam fruges aut lac, et ideo saepe prohibentur, dum haec fere ad libitum permittuntur aegriS HOC PraeceP- tum in plerisque forsitan exemplis sat fuerit ad determinandam nutrimenti copiam, ita saltem ut corpus non nimis impleatUr. Saepe autem cavere oportet, ne victu eX lacte et frugibus, veluti pane communi, Propter quantitatem assumptam nimis lenus fiat. Quod si librae duae boni panis fermentati, cum tribus libris lactis vaccini in die, sat erit ad alendum hominem fanum et validum, et multum se exercentem,

Perspicuum est, dimidiam, vel fortasse tertiam partem istius quantitatis, nimium futuram pro aegro, debili, ignavo, et lecto quasi assixo tamen tantum et amplius saepe assumitur ab aegris, qui credunt se victu tenuissimo uti. IOIE. Mulium

65쪽

MEDICINAE THEO RETICA q

IO ia Multum quoque nocuit Praeceptuin illud commune atque plausibile, quamvis revera ineptum prorsuS, et saepe periculosum, de victu valetudinariorum nempe, xat saepe in die edant, et parum assumant uno quovi tempore prae metu scilicet ne ventriculus nimio onere simul accepto opprimatur. Sed dum ab hoc praecavetur, in aliud vitium curritur; nam multi hoc modo, quamvis aegri et debiles, plus nutrimenti spatio unius diei devorabunt, quam sani sumere solebant; sic etiam ventriculus multum infirmabitur, nunquam fere ut de-het evacuatus; nam nihil magis ad ejus vire conserVandas, aut reficiendas si defecerint, c2nfert, quam tempestiva exinanitio, et interdum etiam inedia aliqua, per

spatium saltem solito longius 62 I. s. .

Io IS. Non minimum certe commodum

diaetae ex lacte et frugibus comparata in hoc consistit, quod cibi forma Latis sim plice et naturali fere sumuntur, neque condimentis corrupti teque arte Coqui

66쪽

so CONSPECTUS Cap. XXV.

mutati, ut ad ingluviem invitent Pari

ratione carne seque a frUgeS, quum, propter naturam mali aut statum aegri, in longis morbis permittuntur, quam simplicis sim coctae, a te scilicet, vel elixae esse debent cavendumque a condimentiS, Cavendumque a Varietate alimentorum, quae ambo famem quandam aliter non esuri enti conciliant, et sic ad voracitatem invi

1OI . Non tamen sat est cibum aegri vetustis morbis laborantibus concessum eos satis nutrire, neque nimium alimenti prae-here Oportet quoque concoctu facilis sit, neqUe Ventriculum gravet, aut male assiciat; re sane eo majori momenti, quod nonnulli morbi vetusti a morboso ventriculi statu plane oriuntur, multique alii cum ventriculi affectionibus arctissimo nexu conjunguntur, ita Ut maxima eorum sanationis

spes in restitutis ventriculi viribus posita sit Difficillimum vero est praecepta ulla certa aut fixamare de re adeo incerta ut facilitas

67쪽

MEDICINAE THEO RETICA si

facilitas concoctionis alimentorum, quaeque a tot variis rebus pendet, imprimi autem a constitutione aegri, et statu presente ventriculi, et natura morbi, et vi consuetudiniS, et vitae genere quam ille degit, ejus que interdum fastidio et repugnantia, vel cupiditate aut amore, quorundam ciborum. Multi enim et optimi cibi, sua natura neque facile neque dissicile concoctu, dici possunt; sed tantum prout ventriculus se habuerit, aut bene digeruntur in eo

aut corrumpuntur.

1 o IS. Tuto vero dici potest, omnes ci hos, carne Pariter ac frugeS, crudo quam

coctos difficiliores esse concoctu 6 a.).

Io 16 Carne qUoque plurimum assae vel elixae, quam modice tantum aut leviter coctae, duriores sunt concoctu, nisi hae fas tidium moveant, quod concoctionem omnis cibi impedit. Io I . Omnia oleosa, indePS, butyrum,ma Olea.

68쪽

sa CONSPECTU Cap. XXV.

olea, fere semper aegrius concoquuntur quam alii cibi praesertim usta vel frictanquapropter ab aegris semper evitanda sunt, vel saltem parcissime utenda, sive pro cibo, sive pro condimento ad alios ci-hoS, quorum Concoctiqnem, aliter bonam et facilem futuram, aliquando corrumpunt. Haec ratio est cur carnes saepe aegris hac tantum lege Permittantur, ut cum nullo alio condimento quam proprio succo aut jure istas comedant ob eandem quoque causam aegri semper monendi sunt, ne cum frugibus, veluti oleribus aut radicibus esculentis, multum butyrum vel oleum sumant, sicut mos est apud nullas genteS.Ioi 8. Carnes silitae, vel fumo vel romatis conditae, vel siccae, et durae, Et tenam ces, difficillime concoquuntur, et deo semgris fere semper prohibendae sunt, nisi forte siquando vehementi cupiditati obtemperare Porteat, vel Propter infirmitatem ventriculi, cibo praeter solitum acri et gus tui

69쪽

MEDICINAE THEO RETICA s 3

tui grato opus sit, qui eum, sui muneris aliter impotentem, stimulet, et ad justam

actionen incitet. io Io Inter carne terrestrium animalium quae mensis imponi solent, haud inagnum discrimen existit. Carnes juniorum quam adultorum, Carnesque avium quam quadruPedium, contra vulga rem notionem, nonnihil dissiciliores videntur esse concoctu Ferae, qUam cicures, magis salutares et faciliores concoctu habentur, scilicet quae minu quam haec saginantur, et sanius et magis naturali

dam aquatilium, veluti a natUm anserUm, et similium, validiorem et fere graviorem cibum quam carne aliorum alitum praebent. Ioao Majus autem discrimen intercedit inter carnes piscium. Omne sane plurimum nutrimenti suggerunta quidanae

vero, si modo simpliciter cocti fuerint, fa-D 3 cillime

70쪽

s CONSPECTUS Cap. XXV.

cillime digeruntur, alii contra dissicillime omnes vero fricti, aut cum multo oleo vel butyro assumpti, aegerrime Concoquuntur Pisces imprimis maritimi, quorum carne albae sunt, cibum praebent bonum et levem. Idem dici potest de ostreis, canceribus, astacis, caeterisque fere conchyliis Pisces vero quorum carnes subrubrae sunt, cum fluviatiles, tum quoque maritimi, veluti salmo, halec scomber, c. nutrimentum validissimum praebent, sed dissiciles plerumque concoctu existunt, Partim fortasse propter naturam Carnium, Partim quoque propter plurimum oleum quod habent. Ioa I. ac ipsum accinum, quamvis plerumque optimus atque levissimus cibus,

nonnunquam aegre concoquitUr, Ventriculumque multum gravat scilicet postquam semel coactum est (638. , haud facile iterum solvitur, propter duritiem et tenacitatem quam adipiscitur. In hoc statu, lac natura tenuius, veluti asininum, meliui respondem

SEARCH

MENU NAVIGATION