Dissertatio medica inauguralis, de animo demisso ...

발행: 1786년

분량: 60페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

51쪽

futura est, si cautius paulo adhibeatur; animus paulatim excitandus est, neque studendum ut hilaritas subito eL

sciatur.

Affectus quidam arthritide atonica aliquandiu inter laetiores versatus colloquii ipse CXPerS, et impos, clam rogarent socii cur tristis esset; atque ad hilaritatem horta rentur, cUm Primiam CXiisset, comitante uno solum, qui

eum placidius alloquebatur, coepit colloqui liberius, hilarisque est effectus. Alienum esse existimo hujusmodi hominibus tri1Etiam suam memorari, aut potestatem iis fieri resciscendi moestitiam eorum ab aliis esse animadversam. IIoc enim si resciverin aud turum est tristitiam, quoniam, si cui dicas tristem eum esse, tristior est evasurus. Pariter ineptum ssit, si studeamus allicere hujusmodi homines ad confabulandum, leviuscula ista me in orando, quae in principiis vulgarium colloquiorum saepe locum habent, ut de coelo, &c. Post leviuscula ejusmodi desiderantur,

quae proxime dicamus, etiam cum maXime viget animus, et cum deficiunt cogitationes, aut aliae aliis satis

celeriter non succedunt, tacem US.

Hac ratione igitur omissa, magis attinebit quaestiones moesto proponere de rebus sibi notissimis, quae longiore egeant responso ; quanto longiorem persecutus

fuerit orationem, tanto meliUS.

Conatus enim recordandi, intentioque animi quae ad persequendum colloquium est necessaria, multo magis eum excitabunt, quam si eadem ab aliis narrari audiat. Omnes enim magis excitantur, si dicant ipsi, quam si eadem

52쪽

dem ab aliis dicantur ; nam suo munere fungi necesse

esse videtur ad singula excitanda humani corporis membra, et postquam aliquandiu in cogitando versati sumus, multo majore ferimur studio ad cogitandum. Continuato paulisper colloquio, et taciturnitas et tristitia abeunt, moestusque tam hilaris sit quam alii. Observatum a quibiusdam est, ejusmodi homines eXcitatos, ad magnam hilaritatem esse proniores. Hoc ZUtem cavendum est. Sydenhamo observatum est, hilaritatem eorum tam videri obesse quam tristitiam. Hoc, uti mihi videtur, a nimia ellus violentia oportet Profectum esse, eosque suspicor, qui nunc laetiore, nunc tris tiore sunt animo, tristitiam sibi afferre alacritati nimium indulgendo. Ubi non est quicum colloquaris, proximum est ut ea legas quae leviter sunt scripta, quaeqUe animiam movent; colloquium autem semper est anteponendum, quia magis eXcitat, motumqtie eodem tempore recipit, qui ipse eo spectat, ut hunc statum animi amoveat.

Ea immutatio rerum externarum quae ambulando

vel equitando effici solet, quatenus animum intendit, ejus statum potest simul immutare; sin aegrotUs autem hujus immutationis ericiendae gratia ambulaverit solus, periculum est ne quae circa sunt omittat negligatque; ideoque eum comitari debet aliquis qui animum ejus possit ad res varias quae sese offerunt dirigere, eumque ad colloquendum de iis rebus incitare.

Quaedam sunt res eXternae, quae animum humanum

longe aliter quam quivis speret assiciunt. Hominis moesti

53쪽

moesti in urbe frequentiore versantis, turba ignotorum circumdati, qui nihil eum alloquuntur, tantum abest ut erigatur animus, ut is ipse contra hac re deprimatur, idque praecipue, si nemo adesto socius quicum colloquatur. Si animus aegrotantis ad res tristes meditandas impetu

quodam ferri pertinaciter consuevit, primum omnium necessarium esse videtur interrumpere ordinem harum meditationum ; quae res ut essiciatur, ibi erit collocandus aegrotus ubi animus ejus necessario intendetur. Eo consilio ille celeberrimus Cullenus equitationem ambulationi anteponendam esse existimat, quia ambulatio exigua tantum intentione animi eget, cum inter equitandum, contra, animus fere semper intenditur.

Ouaecunque actio in iisdem motibus sine ulla variatione repetendis Versatur, brevi Potexit peragi sine ulla fere animi intentione, Vel tam eXigua saltem, ut ne inde interpelletur series cogitationum cujusmodi ars est tibia

lia nectendi). Hujusmodi actio igitur parum prodest,

cum quodvis opificii genus contra, quod tantum intentionis postulat, quantum ad Ordinem cogitationum inter rumpendum est: necessarium, dum eodem tempore ani mus uni tantum rei es intentus, fatis es: per se ad tris titiam afferendam; ideoque a re alienum. Rectio equidum vehimur, Ut quae intentione animi egeat, non autem cogitationem interpellet, quaeque simul corpus exercitet, saluberrima est futura.

Hujusmodi ratione, animi demissio aliquantisper potest levari et moveri; summi autem momenti est eum immutari statum corporis quo es obnoxii essicimur, aut, si

54쪽

hoc fieri nequeat, ibi collocari aegrotum ubi aditus ad eum morbo regressiaro quam dissicillime pateat. O a. Quod ad primam hujus rationis partem attinet,

de hoc uno inter medicos convenish videtur, seu morbum ex acida sive acrimonia allaalina pendere existiment, sive ex atra bile in sanguine, sive aiaxia fluidi nervosi, sive irregulari actione viscerum, sive sola remissione nervorum, eXercitationem maximi esse momenti, quam rem confirmare suis quisque argumentis contenderUnt.

Dilucide demonstratum esse videtur, ex ea felicitate qua in hoc vitio curando adhibetur exercitatio, atque etiam ex secunda pauperum labori assuetorum valetudine, exercitationem, si in ea perseveretur, ne is status quo tristitiae essicimur obnoxii adveniat, obstare ; et, post-γam adVenerit, commutare. Stomachus perturbatus hunc statum corporis tam saepe adferre consueVit, Ut Omni in re ad ejus organi conditionem attentissimi esse debeamus; et, dum exercitatio eum Una cUm Caeteris omnibus partibus corroborat, cavendi omnes sunt victus

errores, quibus ei possit noceri. Si forte ingruerit dyspepsia, quam primum summovenda est ; ea enim graist ante, fieri non potest, ut aegrotans sanitatem suam recipiat. Permultum interest quem ad modum adhibeatur eXercitatio. Cum ambulat equitatue aeger, nullo alio nisi

ad id ipsum agendi consilio, plurimae imagines ingratae

55쪽

tae in animum ejus invadunt. Cum eXercitationem remedii loco habet, morbi imago identidem animo ejus

obversatur. Iter facere negotiorum causa, maxime est

profuturum, atque etiam longiusculum perpetuum iter, quatenus id per se animi intendendi sui inservit, exercitationi domesticae anteferendum est. Ut ericiatur commutatio conditionis corporis, ejusmodi exercitationem oportet adhiberi, quae gravis appellari potest, et per complures menseS continuari; quo graVior, modo ne debilitetur aegrotans, eo magis profectura est; ideoque, si animus pariter intentus posset haberi, diuturnum iter pedestre plus valiturum est quam equestre.

Labor victusque idoneus, si satis diu in iis perseveretur, eam magna eX parte corporis habitudinem sublatura esse videntur, in qua morbus hic appareat, deinde ne is redeat summis viribus est enitendum. 9 3. ΕΙac de re observavit vir clarus Cullenus: What ever aversion to application of any kind may appear in hypochondriacs, there is nothing more pernicious tothem, than absolute idienesS or a Vacancy Dom ait qarnest pursuit. It is oming to wealth admitting of indo-lence, and leading to the pursuit os transitory and un- satisfactory amus emenis, or tolliat Ofexhausting pleasuresonly, that the present times exhibit to Us so many instances of hypochondriacista Praeclara haec obse

Vatio Vide First Lines, S

56쪽

vatio scujus veritas nemini in dubium ventura est confirmabitur, si reputemus naturam hominis postulare, ut animus ejus enixe intendatur, mentemqUe humanam, dum in quovis incepto excogitando et perficiendo versatur, et dum impetu quodam ad rem propositam ad exitum perducendam fertur, tum maxime seipsam aperire videri, atque tum maxime se ipsa frui. Etsi nostra omnis felicitas posita esse videtur in iis, quas expetimus, rebus consequendis; paucis tamen minor obvenit, quam iis quibus quaecunque exoptant sine labore obtingunt. Feliciter hominibus, ait vir Cl. Fergussonus, eveniunt incitamenta agendi, seu expetatur voluptas, sive effugiatur dolor. Ρlus profectura est strenuitas ejus celeritasque, quam quas quaerit Voluptates, Plusque obfuturus languor atque desidia, quam quos effugere Vult dolores.

Si conatus quaerendi igitur, et non res quaesita, hominibus etiam sanis est revera utilis ; si ex curarum vacatione tantum abest ut voluptatem, id quod vulgo putatur, percipiamus, ut summum animi dolorem ex ea ipsa sentiamus, hypochondriasi laborantium, qui tantopere sunt ad ejusmodi dolorem proni, animi maXime

omnium

57쪽

hmnium sunt intendendi. Raro alias plus aegrotanti prodest medicus. Mors, quae communis mortalium sors est, omnibus est perferenda; si quis autem incuria medici morbo quo potuisiet levari interierit, is id tantum praecepisse existimandus est, quod non potuerit vitare. Tristitia animi non necessario vitae hominum est addita, eoque magis morte est pertimescenda; ut interroget Solomon, aegrum animum quis pati possit 8Tueri atque conservare vitam, est certe laudandum , quicunque autem felicem ex infelici, atque ex miseriis intolerandis cooperto, beatum effecerit, is quidem sum mis videtur laudibus esse efferendus. Atque hoc hypochondriasi laborantibus praestare potest medicus, si rectam medendi rationem insistat. Definitione felicitatis omissa, potest dici eam conditionem animi, quae alienissima est a dolore, quippe quam comitentur et Voluptates et alacritates, ita a natura dispertitam esse videri, ut subsidio sit inaequali caeterarum rerum distributioni quas expetit genus humanum ; tantumque abesse, ut iis propria sit cyti viribus ingenii artibusve ad comparandas

opes accommodatis eluceant, Ut multo crebrius ea possit in iis reperiri, qui neutra earUm rerum emineant.

Quicunque viribus corporis ad quotidianum viciatum comparandum niti cogitur, eam labore atque in tentione animi acquirit retinetque habitudinem corporis quae alacritatem animi afferre soleat, et lenibus sed perpetuis occupationibus eam arcet animi aegritudinem, quae minime humanarum omnium miseriarum Solomoni perferenda esse videretur.

58쪽

DE ANIMO DEMISSO.

Ιbi aegrotantem collocare, ubi invidendi sunt pauperes labori assueti, medici est. AEgro praecipere ut hilaris sit, nihilo magis attinet quam praecipere ut Valeat.

Si praecipiatur ut ambulet equitetve certiam nUmerVmmillium passitum singulis diebus, imperfectum id ipsum

futurum est remedium. Intendendus animus aeque ac

corpus, et nisi proponatur aliquid incepti, quod oporteat perfici, intentionem subsequetur taedium. Debebit medicus genus vitae aegrotantis considerare, et ad quodvis studium, quo possint simul exerceri cum animus ejus tum corpus, incitare. Si quando hic morbus eos invadit, qui quotidiano labore famem tolerare coguntur, id tum solum accidere potest, cum industriae asilaesieri desierint, aliisque morbis fuerint depositi: id solum igitur erit necessarium, incitari eos ut ad studia sua priora sese quam primiam referant. IiS autem qUibus, cum summa sua inis felicitate, nullum rationi consentaneum certum est institutum agendi, cum nulla eos urgeat necessitas quotidiano labore victus sui quaeritandi, haudquaquam in Promptu erit rem aliquam idoneam in quam animum intendant demonstrare. Conquiescere tamen prius non debet medicus, quam intentum este aegrotantis animum in aliquam occupationiam earUm qilas affert praesens rerum status, industria et scientia praecellens, certo comperiat, et innascatur cUPiditas agendi; quae res, una cum crebris hominum prudentiorUm colloquiis, Ut ar-

eatur proclivitas illa, de qua egimus, forsitan efficiet.

59쪽

Hoc necto, ossicium suum aegrotanti videtur praestitisse medicus. Si hujusmodi diligentia effet generalis, vultus plurimorum, qui quotidie nebulis moestitiaque ob-

dueti conspiciuntur, tunc exsplendescerent. QuorUm species ac miseriae omnibus inter quos versantur sunt dolori, ii adeo mutarentur, ut felicitatem aliis possient impertire, multique mortales Permultum cum voluptatis tunc perciperent tum utilitatis iis ex opibus, quae

dominos jam suos, propter desidiam fastidiumque agendi, quam maxime essiciunt miserabiles. Perductis jam ad finem quae de natura et curatione animi demissi fuerant dicenda, enixe sunt ii orandi,

quos haec perlegere non piguerit, Ut MaecUΠqUe animadVerterint sive errata seu praetermissa, haec imperitiae nostrae atque difficultati rei propositae tribuant, et labores hos qualescunque nunc primum scribentis candore et indulgentia prosequantur. Perlibenter autem

occasione

60쪽

occasione utimur, per consuetu'dinem nobis oblata, quam maXimas eX animo agendi gratias praeclaris illis viris quorum ex praeceptis quicquid habemus scientiae medicae, quantulumcunque hoc sit, hausimus , claris eruditisque Profeshribus in academiis Pennsylvaniensi Edinensique ; viro admodum colendo Joanni Redman, M. D. Philadelphiensi, qui primus elementa rei medicae nobis tradidit ; viro celeberrimo Joanni Jones, M. D. qui rem chirurgicam in collegio Novi Eboraci nuper est prosessus, cujus ex institutionibus saluberrimis, exemploque solerti uberrimum fructum utilitatemque

perceptam perpetua retinebimus memoria; postremo, erudito meo jucundissimoque amico, viro claro Carolo Stuari, Μ. D. Edinensi, propter magna quae eX consuetudine colloquiisque ejus percepimus commoda, quamdiu apud eum habitaVimus, quorum maxima cum Voluptate, gratissimoque animo ad eXtremam usque aeta tecta fovebimus memoriam

FINIS. ERRATA.

SEARCH

MENU NAVIGATION