장음표시 사용
21쪽
1nter se diversa cogitare, sed ipsorum inter se conjunc tionem tam ingeniose demonstrare.
Vir fide dignus, qui demisso fuit animo prodiit foras oblectandi sui gratia; et cum in bibliopolae officinam.
venisset, ibi forte emit librum, quem in alterius biblioApolae ossicinam secum asportatum ibi deposuit, ut ii brum alterum inspiceret. Librum suum sublaturi an tequam abiisset animum subiit cogitatio, ne iis quibus curae ossicina effet, Veniret in suspicionem ex ipsorum aliquem libris auferri, tantusque ejus rei incessit mentatem ejus timor, ut libro relicto abierit. Homini sano, si ibi adfuisset, nihil tale in mentem venisset, aut, si venisset, nullos ejusmodi metus concitasset. Discedunt plerumque isti metus una cum caeteris signis ex animo aegrotantis, cum primum is alicui negotio vel colloquio fuerit intentus. Sunt autem, qui eas dissicultates ves. Pere rideant, quibus mane fuerant Perterriti.
22쪽
Conjecturae quaedam de ea animi conditione, unde itiis yusmodi tristitiae Igna proficiscuntur, de eoque modo, quo haec sit a quadam alia animi conditione, dijudicanda, quia cum ea solet aliquando confundi. P Α R s P R i s h. HARUM rerum observatio eos non potest effugere, quotquot inter homines animi demissi versantur. Stua dentibus autem conditionem animi altius investigare, multae proponuntur dissicultates, scilicet,
A. Genus humanum natura fertur ad rerum externarum observationem, non autem ad animum suum ex
plorandum ; etsi conscientia simus praediti, qualis a viro Cl. Culleno explicata est, conditio tamen nostri animi multum potes: immutari, dum ipsi interim eam immutationem usque adeo non sentimus, ut causam ejus inquirere negligamUS. B. Cum hypochondriasi laborantes adeo degravantur, ut conditionem suam Possint persentire, rem nullam possiunt accurate attendere, ideoque suorum statum animorum nequeunt explicare. Hanc rem ut eXemplo illustremus i
23쪽
Illustremus, Cheinius vir clarus, qui doloribus hujusmodi diu fuit affectus, quique, quid ipse in corpore suo
senserit, enarravit, nihil aliud quam eorum dolorum praetermissa explicatione, facit mentionem, atque etiam Whyttius hac de re quam paucissimis absolvit. C. Animi praeterea demissionem toties adferunt motus vel cogitationibus nostris, vel rebus externis excit ii, ut quamlibet hujusmodi nostrorum conditionem animorum his causis tribuamus ; atque ita, meo quidem judicio, rem ipsam saepe invertimus ; quia tantum abest. ut animi demissio ex iis cogitationibus exoriatur, Ut
eas ipsas antecedat ea essiciatque. D. Haec consuetia do status animorum nostrorum ex-
plicandi, adeo est generalis, ut multi, tristitiae suae causam interrogati, ficta respondeant, causasque ejus afferant, quaS nunquam ipsi antea cogitaverant.
9 I. Omnes alias igitur, quae hujus rei reddi possunt
rationes, conjecturales esse oportet, et haud sine summa dissidentia innuere aissim, taciturnitatern eam quae praeter voluntatem sieri solet, Posse forsan ex alia conditione animi explicari, quae huic similis esse videatur, etsi a causa longe alia eXoriatur. Cum animus rei alicui implicitae aliquandiu fuerit intentus, 11 quis inter venerit qui observantia sit prosequendus, fastidium sentati mus colloquendi ; ac, tametsi quod prius non cogita mus, nulla diversi generis subit cogitatio. Si qua de re oraus iit sermo, eam rem persequi nequi-mUsi et . mat*riae colloquendi desiderio, quidquid adest, aspectamuS ,
24쪽
aspectamus; id quod antea cogitabamus ex animis no stris ejicere videmur, eo ipso tempore quo nullam aliam rem postumus cogitare ; adeoque dici vix possumus
Dissicultas cogitandi obstare videtur, quo minus facile, hic colloqui poTurnus, et cum tristium taciturnitas ex ejusdem generis dissicultate colloquendi proficisci videatur, simile omnino veri est, laborare eos dissicultate cogitandi Quam rem ita se habere hoc indicio est, quod taciturnitas raro invadit postquam satis suppetiverit jucundarum cogitationum, aut moderata contigerit animi intentio.
Post solitudinem taediumve, vel studia inepta, haec animi conditio ingruit. Multi in coetu tacentium aliquamdiu versati, dum quo minus in absentiam animi incidant, seriem cogitationum perpetu ri non sinunt, impotes fere omnino colloquendi tandem evadunt. Plerique, postquam animus in aliquid exile intuendum ali quamdiu fuit intentus, idque tam acriter ut series cogitationum nequeat Procedere, hebetes fiunt, quibusque possint exhilarari indigent. Una ex re diu meditanda eadem animi conditio sequitur. Judex quidam ejusmodi taciturnitati quae praeter voluntatem fieri solet Opportunior, cum judiciis aliquot usitatis, quaeque minus acri animi intentione indigerent, praefuisset, vesperam laetius agere animadversus es: ; postquam aiatem res quaedam controversae
legitimae arbitrio ejus essent permissae, nequiit collo
25쪽
hui reliquamque Vesperam moesto transegit silentio, etsi interessent laetiores complures juris periti. In tribus exemplis proxime allatis factus est conatus, animi intendendi causa, consuetam cogitationum successionem impedire, qui continuatus eam animi condi tionem esiicere videtur in qua dissicilis cogitationum successio est, ideoque dissicultas colloquendi. Ubi taciturnitas sua sponte advenit, vel sine ulla quae potest adferri causa, omnino similis est ei taciturnitati, quae ratione modo memorata ingruerit, ideoque eX eadem impedita cogitationum successione pendere est existi.
Aliquando ab alio ad alium transferri videtur. Nemo non novit hoc modo tristem, si laetioribus intervenerit, universum coetum fui similem efficere. Haec res mirabilis, etsi statum animi non illustret, alicui erit usui, cum ad eas investigandas causaS ex quibus haec animi conditio pendeat, fuerit Perventum.
f et . Ubi aegrotantes animo doloris miseriaeque edunt signa, hoc modo assed hi CX iis quas antea eXCogitaverant rebus esse existimatitur. Dicitur nullam animi agitationem posse sine causa fieri ; pariter aiatem Verum est, ejus inodi aegros imissitim percipere do oris, cujus nullam possint rationem afferre. Lacrymantem vi di in Valetudinario Edinensi foeminam, quae constanter asseveravit ignorare se quare fleret, neque omnino postein memoriam revocare, qua de re priusquam flere coeperit cogitasset. Foemina quaedam in Valetudinario
26쪽
Pennsylvaniensi aegrotans, pari modo assedia, milii dixit causam doloris sui ex eo esse profectum, quod Vereretur ne filius suus qui modo exisset non rediret; rediit autem cum adhuc loqueretur ; nihilominus tamen in lacrymis perstitit: et, cum iterum causam fletus rogassem, tandem non sine multa haesitantia et perturbatione respondit, deplorare se quod jam exarserat bellum. Ut id exponam quod mihi in mentem venit de habitudine animi dum is hoc dolore, qui sua sponte oriri
videtur, laborat, liceat mihi praemonere, aegritudiuem animi, quotiescunque ex solitis doloris causis ea proficiscitur, in hominibus sanis restare, sublatis causiS, Unde profecta sit. Si quem agitaverit mors fratris Vel cari alicujus amici, permanet animus affectus, moresque aliquandiu dolorem exhibent, etiamsi aliquid aliud attendere oporteat. PIaec habitudo animi, quod ad diuturnitatem attinet, alia est in aliis, atque in iis qui perpetua eXperti sunt mala perpetua evadit; ut istiusmodi homines infradio este animo dici possint. Hanc semper comitatur summa ad dolorem proclivitas ex levistimis causis. Discrepat hic animi status ab agitatione, quamvis agitatio eum ipsum attulit . Eum credo sese in hominibus qui demisti, sunt animo ostendere; etiamsi neque aegritUdo Ulla, Deque agitatio antecessisse positi existimari, idque ob insequenteS Causas.fjusmodi homines, post solitudinem animique remisiasionera suspirare occipiunt, et usitata signa edere doloris et vi ilia et moribus, et ex levissimis causis fiunt agitabiles, etsi nihil accidit, quod dolore eos potuit assicere, neque
27쪽
que sibi sunt conscii aliquid se triste cogitasse. Homi
neS tales, atque multi praeterea pueri, opportunissimi esse moestitiae vel asperitati ob levissimas res animadvertuntur statim e somno experrecti. In priori autem horum eXemplorum concedendum esse existimo, tristem animi habitudinem advenire sine Ulla praecedente agitatione vel aegritudine ; quia fieri nequit, ut ultralibet harum causarum in animi cujusvis fini esse potuerit, sine sua ipsius conscientia. Quod ad exemplum posterius attinet, dici potest, cum summa sit ad dolorem proclivitas, esse etiam tristem animi habitudinem haec enim proclivitas semper vel minor, Vel major est, pro
tristi animi habitu) et cum, statim pos somnum, is dolor invadat, nemo certe affirmabit, eXortum eum esse
ex aliqua re incommoda Vel meditatione tristi. In his igitur, quae allata sunt exemplis, demissam habitudinem animi ex aliqua alia causa eXOriri arbitramur ; et cum talis animi demissio, qualis agitationes doloris insequiutur, eX ea habitudine corporis, quam hujusmodi attule rint agitationes, pendere Videatur, ita animo concipi potest eam quae ultro fit animi demissionem ex habitudine corporis oriri, quae sine ulla praecedente doloris agitatione, Vel aegritUdine animi advenerit, quaeqUC CO-rum propria sit, qui huic animi deritissioni sunt opportuni. In insequente hujus opusculi parte demonstraro conabimur, habitum animi ab iis causis pariter effici quae eo solum spectant, ut habitum corporis immutent. Ex hoc animi habitu ita effecto, atque eX taciturni
late supra memorata, maXima pars rerum singularium quae
28쪽
quae in ingeniis aegro animo laborantium conspiciun tiar, mihi proficisci videtur. Pro varia constitutione
habituque corpo is varius est. In temperatura melancholica, multo diutius manet et difficilius removetur. Ex aliis temperaturis non selum facile amovetur, sed eum saepe insequitur status ei contrarius '. TemperatUrae Variae eodem modo, quod ad hanc quae sua sponte advenit demissionem animi attinet, discrepare videntur, quo in ea aegritudine animi quae ex rertim tristium et incommodarum maeditatione proficiscitur. In hoc enim exemplo posteriore variat spatium aegri tudinis ut in priore. Diuturnitas ejus in temperatUramelancholica iis potest tribui causis, ex quibus animi constantia generalis proficiscitur. θ 3. Si cluando facile amovetur hic status, sequiturinque alius ei contrarius, id in iis fere fieri solet quorum animi sunt maxime irritabiles, qui plerumque sunt laetiores, quos erigunt laudes amicorum, quos autem fran-gUnt vituperia. irritabili hu1c animi conditioni tribuenda est i sta morum asperitas quae in aegritu line Z-nimi laborantibus conspicitur, et provideri qui zm id potest quod vere accidit, eos Q ii cum valereur PlacidIS essent moribus, hac irritatione affectos asperiorCS est eo Vasuros, Quo proclivior enim animus est ad jucundas agita
29쪽
agitationes ex levibus causis cum viget, eo magis degravabitur injucundis cum languet.
f 4. Ex hac demit Ta mentis habitudine fieri solet, ut
hypochondriasi laborantes fere semper res tristes meditentur. A viris enim cl. Culleno Homioque ' observatum est, M Non voluntatem Unicam, quo minus series cogitationum per infinitos fere nexus continuetur obstare : Multum ex praesenti habitudine pendet animi ; omnis enim perplacet materia cogitandi huic nabitudini accommodata. In alacriore si alia animi jucunda materia colloquendi, vel ex minima sese connexione infert, nec minus in tristiore injucunda. In ejusmodi hominibus similitudo cogitationum videtur earum consociationis es h principium, resque tristes alias suppeditat ex aliis, quantumvis, quod ad alia spectat, dis Actatas, dum connexio temporis atque loci, causae atque essedius, in animum non potest invehere argumentum diversi generis I Praeclarum illud quod a Priesileio ' memoratum esst ad demonstrandum quibus modis connectantur inter se res diversae, indicio est, animum, quando dolore assicitur, non solum a re Una aerumnosa ad aliam penitus diversam transire, sed ab omni imagine a dolore aliena abhorrere. Nam
' A viro eruditissimo Henrico Homio uno ex xv. viris iuridicundo apud Scotos praepositis.
30쪽
Nam cum Unus eorum qui rebus Caroli Primi Re
gis Britannorum favebant, in coetu moerentium amicorum, qUantiam Valeret denarius Romanus rogasset, perculsi1 manifeste sunt qui aderant, ideo quod abhorreret animus eorum in tali dolore ab omni re quae ab eo esset se jundia; dum similitudo quaedam inter se rerum
tristium animum ejus a rege ad beatum Servatorem
9 Attentissimi est e animadvertuntur aegro animo laborantes, ad suae statum Valetudinis, Omniaque quae ad eam pertinere videntur. Etsi tarda imaginum suarum successione homines temperaturae melancholicae procliviores ad quaecunque sentiunt attendenda efficiantur, quam sunt alii ; tamen, nulla ejus naodi causa allata, tales homines in ea quae ipsi sentiunt esse intentiores, res est expectanda. Is enim habitus corporis qui animum demissam comitari solet, aegrum procliviorem reddit ad quaedam inusitata sentienda; eaque intentum habent animum, et saepe metum, Vigente etiam animo, injiciunt. Vir clarus Whyttius mira quaedam de ventriculo suo expertus recenset, de pulsationibus abdominis, vesicae calore, repentinis ex calore suffusionibus subitisque frigoris accessionibus, per VariaS ParteSCorporis, Vertigine, clavo hysterico, caligine, &c. Haec signa, quanquam minus diuturna, possimi tamen animum aegrotantis ad suum ips1us corpus convertere.