장음표시 사용
41쪽
ii ille changed, or considerably diminissaed. On the conis, irary, in many cases of mania, the 1Orce of the animal functions depending alWays iapon the brain, is prodigiousty increassed, While the state of the vital funChion in the heari is very litile, or not at ali changed Conitat posse esse differentiam in incitatione cerebri, non solum quod ad diversas attinet functiones, sed etiami ad diversas functionum animalium partes. Cum enim aliquae funistionum animalium imbecillitate sere impedi
Untur, operationes mentis strenire aliquando peragUntUr.
Non desunt exempla phthili languescentium, qui adeo debilitate sunt confesti, ut capita eo ipso tempore non potuerint erigere, quo colloqui priadenter valuerint. Ediderunt alii signa acerrimae atque sanissimae mentis, sublata etiam vi loquendi. Ex innumeris pene h US rei exemplis, id quod a Vertot viro docto allatum est maxime ad rem attinet. Tradit Muleium Moluchum, morbo confectum, praelium in lectica fecisse, et . dum animam in eodem praelio eidaret, digitum labris imposuisse, quod signum suis esset mortis sua celandae. 3 4. Hinc mihi deducenduna esse videtur, cerebri incitationem, quod ad diversas etiam funitionum animalium at linat partes, in diversias possie esse aliquando statibus eodem
dum spectat, pose ipsa vi cogitandi incitar1, et statum cogitandi multis externis perpetuo assici rebus quaa corpus non assiciunt, Vertii mile fortali e poteli videri, Cere mei
42쪽
crepare tempore ab ea eius incitatione, quae ad omnia alia corporis munera pertinet. O ς. Maximum numerum moerore animi laboran tium generalis capit langUOr, et cerebrum communiter cum reliquo corpore assici est credendum. In generali ejus generis debilitate, qua restat firmitudo agilitasque animi, cerebrum fortasse diverso modo incitatum aDanet, qui modUS Vel CX natUra excitante materiae cogitandi proficiscitur, Vel ex aliqua alia causa. Econtrario autem, cum animi tristitia in corporibus validis se ostendit, in quibus omnia alia bene obeuntur munera, animo Potest concipi, statum incitationis diminutae eorum munerum esse Proprium, qUae cum natura cogitandi sunt conjuncta, statumque animi efficere, longe ab eo diversurn qui a generali robore corporis erat ex pectandUS. Cum reputamus fimctionem cum cogitatione conjunctam multo possie cum languore Peragi, atque etiam omnino ut in somno) impediri, postquam corpus Vino multum stimulatum es ; et contra, functiones cum cogitatione conjunctas multum posse excitari, dum caeterae funditones animales nullo modo aUgentur, facile, credo, concedetur, eum statum cerebri qui tristitiam emcere valet, in longe cliversis vel etiam contrariis corporis conditionibus po1ie eXistere
43쪽
uibus modis conferat animus demissus ad alios in aliis hominibus conformandos mITES.
SIΜILE est veri, causas quae eundem aegrum aliUm alias reddunt, eam diversitatem emcere ingenii, quae in diversis hominibus potest conspici; ideoque homines tantum plerumque inter se differunt, quanto plus minusve earum in iis insit animi affectionum de quibus egimus. Cum iis animi affeEtibus aretius connecti plane Videntur mores timidorum, moerentium, et irritabilium, vel a dacium, alacrium, et placidorum , et cum magnam multitudinem qualitatum animi inferiorum reputamus, quae ex his animi affectionibus pendere videntur L haud fortasse absimile veri videbitur, quaedam ex maximis inter mortaleS rebus gestis, humanae naturae seu decora seu turpia, ab iis animi affectionibus de quibus agimus, esse profesta. Si multae esse videantur exceptiones, uti in hominibus quibusdam evenit, e. g. qui irritabiles sunt, et ad timorem procliviores, etsi ab iis quas adfert hypochon-driasis affectionibus sint vacui, recordandum nobis esst, eam proclivitatem pendere posse eX consuetudine rebus
44쪽
externis genita ; quando enim quidam affectus crebro sunt excitati, et fuerunt diuturni, ipsi per se statum corporis ericiunt ad eos angores recipiendos accommodatiam Hoc modo credi potest hominem irritabilem esse atque ad metum propensiorem, licet earum agitationum quae ab eodem statu corporis oriuntur, Omnino sit eX-pers. Ex hoc mutabili statu antimi modo memorato, ista exoritur inconstantia levitas aue ingenii ac morum, quam tam saepe conspicimus, quaeque homines eosdem ullas
imprimis irritabiles alias placidissimos, elementissimosque
essicere consuevit. Haec animi mobilitas, seu ad actioneS contrarias propensio eosdem homines ad memoriam beneficii accepti retinendam, et ad leviculas irae excitationeS, Omnesque Varias agitationes quae Cum his conjunguntur, pariter ericit idoneos. Ad hunc animi statum referenda mihi este videntur praeclara illa ingenia celemberrimorum virorum Sterne et Rousseau ; inde quoque hoc' Credo quaedam facta viri celcherrimi Ronseau, ab usii communita enissima, hab itidi iii animi csso tribuenda taliud ejus absimili cle tua c- Pimus. Abest tantum ut creciam Volt Ille eum cum viro claro Davide Humio inimicitias suscipere, atque si inulare acerbas stabi videri res quas memorat, ut per ualum se alii h Aheam, acerbissi nas et re vcra complures earum exstitisse, quantumlibet leves aliis este videantur ; et cum seni et, Uti credo, vetiissent ei in mentem ejusmodi suspiciones, multa eum Credid: sic eo consilio e Is: facti. ut ipse lae teretur, quae mcnte Onialirio con istraria esierit sacta. R' , quaedam, quae cum imprimis assicere solet, , t lassicit quai quam lev:us alios quoque spori taneae huic tristitiae opportunoi, christus sve acris scuturum in rctatio, quam rcaei graviter in Dau de Humio
45쪽
nefaria in se nunc admittunt scelera, nunc summae humanitatis atque benevolentiae edunt CXempla. Huc si objiciatur, nimis hinc videri animum pendere ex corpore, animadvertendum est complures res non inficiendas probare, multo magis assici animum a corpore, quam ex supra dictis potest colligi. Praeter exempla appetituum variorum, in quibus ex statu ventriculi aliorumque Organorum, specialia excitantur desideria,LΙydrophobia affecti memorari possunt, qui ex vulneret lim vehementi incitantur cupiditate omneS qui prOXimi sitiat mordendi, ut obnitente licet eniXissime ratione, coerceri ea non possit. Posset ostendi alias animi qualitates ex diversis corpo- iris statibus pariter pendere : Humilitatem imprimis superbiamque; nostrae ipsorum enim dignitatis existimatio non potest manere animo demisso ; neque adsunt, in statu contrario, quae afferant humilitatem meditationes. HaCest conquestus ''. Quandocunque homines duo alter in alterius oculos eodem tempore inspici Mu, mutuo credo eos Permoveri. Hujusmodi homo duas res veras sentit ; persuasum sibi habet, eum qui oculos ejus asphetat, de eo simul cogitare ; novit quoque idem alteri de se ipso esse persua1um ; quae res injucundum omnibus reddit se mutuo aspe stare, nisi cum colloquuntur. ΙΙominem animo dein iisum ibi ilatim incestis timor ne alter eum fastidiose adspiciat vel ut Anglice dicitur with andvit cye,' et Hidmodi suspicio origo mihi fuisse videtur dissidii ejus, quod inter viros claros Humium et Rousseau intercederet. Vide account of the dis nute bet ween Mesissis Hume and Roussea M., Pinge a.
46쪽
Hae res autem, quoniam differtatione medica locum ii bere non pomunt, et quoniam longius jam ab incepto aberravimus, ad rem proposi am jam redeundum atque agendum De Ratione Medendi.
IN levandis medendisve iis animi affect ibus, variarum habenda est ratio causarum ex quibus illae pendent. Quibus corpus solum, animusve curae est, ii utrique pariter errant. Primum omnium expedit omnes removeri veras cau-
fas anxietatis, inter quas adversa aegrotantis valet ido est attendenda. Cum ea quae istiusmodi aegrotantes sentiunt sint periculosa, non solum ex novitate sua, sed etiam dolore atque aegritudine sint reipsa plena, ab humanitate atque ratione alienum sit ea negligere ; conari autem aegrotantibus persuadere falsa esse quae sentiunt
absi1rdum sit. Cavendum autem est, ne metUS aegrotantium nimia cura augeamus. Omnino igitur conveniet, qualis eorum valetudo sit, ipsis explicare ; assentiri dolores eorum maxime esse graves ; contendere aUtem, periculosos eos nequaquam esse, hujusque rei conari iis facere fidem, enumerando quam plurima CXCm- Dia
47쪽
dolores, tandem omnino conValuerint.
Summo usui futurum est, si assuefiat aegrotans habere demissum animum nihil aliud nisi signum insani corporis. Qui enim de demisso suo animo, ut de aliis ipsorum doloribus loquuntur, ei non succumbunt, sed ut hilaritatem recipiant nituntur ; cum alii contra, hujus rei imperiti, tristitiae indulgendo, eandemque pudoris
causa celando, eum ipsum augent morbum, quo velint levari.
RATIO MEDENDI Iribus modis es aemmanda.
I. Quantum attinet ad tractationem aegrotantis, cum is demisso animo est. a. Quantum spectat ad eum statum corporis immutandum, quo aegrotans ipse ejusmodi dolori obnoxius essicitur.3. Quantum ad id spectat, quo possit caveri ne animi demissio semel levata denuo ingravescat. 9 1. Quod ad tractandos homines attine' qui sunt demisso animo, haud inusitata res est breviter miseros ejusmodi commonefacere ut animo sint laeto , hoc autem nihil magis prodest quam hortari ut valeant. Hoc sibi usque adeo persuasum habuit Sydenhamius ut scribat, Et hic quidem miserorum quos depinximus animoque fractorum status est. Cui malo non citraus re- mea um
48쪽
medium adferet pertinax aliquod vel insolentisiimi Sto-Ici decretum, quam οδον ταλνιαν PraecaVerit is, qui firmiter stati ierit, se nullo modo permisiturum, ut dentes dolore pertententur .
Altius igitur indaganda est ratio qua status hic animi possit immutari. Ea animi demissio, quae ex dolore proficiscitur, lacrymis removetur, quae animiam Paulisper relevare videntur, donec iterum is eXcitetur, redeunte eadem causa, qua prius erat eXcitatus. Opium vinumque, uti jam antea demonstratum est, hoc emcere consueverUnt ; ut et rerum Variarum successio ; iocorum amoenorum oblectatio; celeris succciiio cogitationum quibtiscunque modis excitentur , et, supra omnia, hilarium familiariumque colloquiorum condi.
Quod ad primam earum rationum attinet, scilicet, lac mas, Dialium DOVimus modum quo possint moveri, nisi si sponte prosimiant. Vi m atque optum, etsi potentia. cautius tamen sunt adhibenda ; Vim enim eorUm, ut et omni Um Bliorum ejusmodi quae vi insueta excitantur, excipit remissio quaedam, qua aeger aegrior quam antea essicitur. Ubi animus maxime est demissus, ea possunt adhiberi, ut inde aegrotanti satis Virium accedat ad alios modos aggrediendos animi sui excitandi , summopere tamen cainveudum, ne quod amplius uno tem p re adhibeatur,
49쪽
quam quod ad eam rem efficiendam omnino sit neces.sarium ; ne ex insequente atonia quae eo magis ingravescet, quo major fuit vis prioris medicamenti) aeger aegrior evadat. Quoniam autem vini usu animus minus relanguescit quam opii, et ejusmodi languores facilius auferuntur; ideo vinum est anteferendum. Semper
tamen metuendUm est, ne harum rerum usus aegrotanti
in consuetudinem abeat, eique inde oboriatur desiderium; nam, nisi ad corporis exercitationem, aut aliquam intentionem animi decurratur, priusquam vis stimulans remiserit, tum magis necessario reiterandum erit medi camentum, quam Prius fuit adhibendum, et haec neces sitas eo magis augebitur, quo crebrius reiterabitur medi
Celeris successio imaginum et intentio virium animi, ad hunc excitandum et conditionem tristitiae immu tandam, a natura comparata esse videntur. Colloquia adferunt celerem imaginum successionem, atque plerumque quadam egent intentione animi; ideoque languorem ac dolorem, quae tristitiam comitantur, sublatura esse videntur; ut observatum sit Querelas aegri non tam certum esse Veri doloris signum, quam obtutum languentium ; hominesque moestitiae obnox- ios, quibus cordi est immorari malis vitae humanae, tum facillime ex miseriis suis elabi, cum sunt maxime argumento suo intenti, et tum quodam modo oblecta ri, cum in eo sunt occupati, ut homines esse infelices demonstrent.
50쪽
Ut alliciantur tristes ad sermonem eommittendum, plus adhibendum est operae quam quod primo videtur esse necessarium. Jam antea observatum est, si quo animus peculiari quodam impetu incitatus fertur, eodem omnes cogitationes niti, praesenti animi conditioni accommodatas ; eumque ipsum fatis constat ab omnibus cogitationibus alio spectantibus abhorrere. Canit Horatius, s Odi se tristes hilarem.' Hoc autem a claro viro Davide Humio in dubium devocatum est; quaedam tamen ad moestitiam attinentia eam rem confirmare videntur. Si quis moestus enim, tum, CUm animo maxime est demisib, in coetum laetissimorum subito fuerit introductus, deInissio animi augetur, minusque quam antea ferenda esie videtur: Propterea quod, uti credo, cum alios tanto laetiores videt, tristitiam suam eo magis sentit, eoque ita ore, ob id ipsum, assicitur dolore. Cujus rei utrum haeccine sit vera causa, haud pro certo affirmaverim ; res tamen ipsa haudquaqtiam est inficianda. Saepius videre est praesertim adolescentes cum adversa valetudine colluctantes, postquam soli aliquandiu sederint, si forte intervenerint complures laetiores, paulo post in lacrymas effundi. Haud absimile veri est, cum quis taciturnitate haud voluntaria, non etiam demissione animi asscitur, oblectari eum posse consuetudine liliariter colloquentium, licet ipse colloquii sit expers, et hoc forsitan modo, diversae poetae et philosophi sententiae possint inter se reconciliari. Etii consuetudo laetiorum id quod supra dictum est aliquando possit efiicere, si immo tamen usui