장음표시 사용
11쪽
13쪽
Historiam gentis Anglorum ecclesiasticam, quam nups edideram, libentissime tibi desideranti, rex, et prius
ad legondum ac probandum transmisi et nunc ad transscribondum ac plenius ex tempore meditandum retransmitto satisque studium tuae sinceritatis amplector, quo non solum audiendis scripturae sanctae uerbis aurem sedulus accommodas, uerum etiam noscendis priorum gestis siue dictis et maxime nostrae gentis uirorum
illustrium curam uigilanter impendis. Sive enim historia de bonis bona referat, ad imitandum bonum auditor sollicitus instigatur seu mala commemoret de prauis, nihilominus religiosus ac pius auditor siue lector deuitando, quod noxium est ac peruersum, ipge sollertius ad exsequenda ea, quae bona ac de digna esse cognouerit, accenditur. Quod ipsum tu quoque uigilantissime deprehendens, historiam memoratam in notitiam tibi simulque eis, quibus te regendis diuina praefecit auctoritas, ob generalis curam salutis latius propalari desideras. Vt autem in his, quae scripsi, uel tibi uel ceteris auditoribus siue octoribus huius historiae occasionem dubitandi subtraham, quibus haec maxime auctoribus didicerim, breuiter intimare curabo. Auctor ante omnes atque adiutor pusculi huius Albinus abba reuerentissimus uir per omnia doctissimus extitit; qui in ecclesia Cantuariorum a beatae memoriae Theodoro archiepiscopo et Hadriano abbate uiris uenerabilibus atquo eruditissimis institutus, diligenter omnia, quae in ipsa Cantuariorum prouincia uel etiam in contiguis eidem regionibus a discipulis beati papa Gregorii
14쪽
gesta fuere, uel monimentis litterarum uel seniorum traditione cognouerat et ea mihi de his, quae memoria digna uidebantur, per religiosum Lundoniensis ecclesiaΘpresbyterum Nothelmum, siue litteris mandata siue ipsius Nothelini uiua uoce referenda, transmisit. Qui uidelicet Nothelmus postea Romam ueniens nonnullas ibi beati Gregorii papae simul et aliorum pontificum epistulas,
perscrutato eiusdem sanctae ecclesiae Romanae scrinio
permissu eius, qui nunc ipsi ecclesiae praeest Gregori1 pontificis, inuenit, reuersusque nobis nostrae historiae inserendas cum consili praefati Albini reuerentissimi patris
adtulit. A principi itaque uoluminis huius usque ad tempus, quo gens Anglorum fidem Christi percepit, ex
priorum maxime scriptis hinc indo collectis ea, quae promeremus, didicimus. Exinde autem usque ad tempora praesentia, quae in ecclesia Cantuariorum per discipulos beati papae Gregorii siue successores eorum uel sub qὐ-bus regibus gesta sint, memorati abbatis Albini industria Nothelmo, ut diximus, perferente cognouimus. Qui etiam prouincia Orientalium simul et Occidentalium Saxonum nec non et Orientalium Anglorum atque Nordanhymbrorum, a quibus praesulibus uel quorum tempore regum gratiam euangelii perceperint, nonnulla mihi ex parto prodiderunt. Denique hortatu praecipue ipsius Albini, ut hoc opus aggredi auderem, prouocatus sum. Sed et Danihel reuerentissimus occidentalium Saxonum episcopus, qui nunc usque superest, nonnulla mihi de historia ecclesiastica prouinciae ipsius simul et proxima illi Australium Saxonum nec non et Uectae insulae litteris mamdata declarauit. Qualiter uero per ministerium Ceddi et Ceadda religiosorum Christi sacerdotum uel prouincia Μoroiorum ad fidem Christi, quam non nouerat, peruenerit, uot prouincia Orientalium Saxonum fidem, quam olim exsufflauerat, recuperauerit, qualis etiam ipsorum patrum uita uot obitus extiterit, diligenter a fratribus Onaaterii, quod ab ipsis conditum Laestingaeu cognominatur, agnouimus. Porro in prouincia Orientalium Anglorum, quae fuerint gesta ecclesiastica, partim ex scriptis uel traditiono priorum, partim reuerentissimi abbatis Esi relatione comperimus At uero in prouincia Lindissi, quae sint gesta
15쪽
erga fidem Christ quaeue successio sacerdotalis extiterit, uel litteris reuerontissimi antistitis Cynibercti uel aliorum fidelium uirorum uiua uoce didicimus. Quae autem in Nordanhymbrorum prouincia, ex quo tempore fidem Christi
Perceperunt, usque ad praesens per diuersas regiones in ecclesia sint acta, non uno quolibet auctore, sed fideli innumerorum testium, qui haec scire uel meminisse ο- terant, adsertione cognoui, exceptis his, quae per meipsum nosse poteram. Inter quae notandum, qu0 ea,
quae de sanctissimo patre et antistito Cudbercto uel in hoc uolumine uel in libello gestorum ipsius conscripsi, Partim ex eis, quae de illo prius a Datribus ecclesiae Lindisfarnensis scripta repperi, assumsi simpliciter fidem
historiae, quam legebam, accommodans, partim uero e quae certissima fidelium uirorum adtestatione per me ipse cognoscere potui, sollerter adicere curaui. Lectoremque suppliciter obsecro, ut, siqua in his, quae scripsimus, aliter quam se ueritas habet, posita reppererit, non hoc nobis imputet, qui, quod uera ex historiae est, simpliciter ea, quae fama uulgante collegimus, ad instructionem posteritatis litteris mandare studuimus. Praeterea omnes, ad quos haec eadem historia e uenire poterit nostrae nationis legentes siue audientes, suppliciter precor, ut pro meis infirmitatibus et mentis et corporis apud supernam clementiam saepius interuenire meminerint; et in suis quique prouinciis hanc mihi suae remunerationis uicem rependant, ut, qui de singulis prο- uinciis siue locis sublimioribus, quae memoratu digna atque incolis grata credideram, diligenter adnotare curaui, apud Omnes fructum piae intercessionis inueniam.
16쪽
Desiderantissim et reuerentissim patri Albin Beda Christi famulus salutem. Gratantissime suscepi munuscula tuae dilectionis, quae p0r uenerabilem fratrem nostrum Nothelmum presbyterum mittere dignatus es, et maxime litteras, quibus me iam secunda uice in ecclesiastica gentis nostrae historia, ad quam me scribendam iamdudum instigaueras, creber adiuuare atque instituero curasti. ropter quod et ipse tibi rectissime andem historiam, mox ut consummare potui, ad transscribendum remisi. Sed et aliud, quod te partim desiderare comperi, uolumen tibi uice remunerationis aeque ad transscribendum destinaui, uidelicet illud, quod de structura templi Salomonis atque allegorica eius interpretatione nuper edidi. eque, amantissime pater, supplex obsecro, ut pro mea fragilitato cum his, qui tecum sunt, famulis Christi apud pium iudicomsedulus intercedere memineris; sed et eos, ad quos eadem nostra opuscula peruenire seceris, hoc idem facere monueris. Bene uale, semper amantissimo in Christo pater optime.
17쪽
De situ Brittantae ne Hiberatae et priscis earum ineοIls.
Brittania coan insula, cui quondam Albion nomen fuit, inter septentrionem et occidentem locata est, Germaniae, Galliae, Hispaniae, maximis Europae partibus, multo interuallo aduersa. Quae per milia passuum DCCC in Boream longa, latitudinis habet milia CC, exceptis duntaxat prolixioribus diuersorum promuntoriorum tractibus, quibus efficitur, ut circuitus eius quadragies octies septuaginta quinque milia compleat. Habo a moridie Galliam Belgicam, cuius proximum litus transmeantibus aperit ciuitas, quae dicitur Rutubi portus, a gente Anglorum nunc corrupte Reptacaestir uocata, interposito mari a Gessoriaco orinorum gentis litore proximo, traiectu milium quinquaginta, siue, ut quidam scripsere, stadiorum quadringentorum quinquaginta. A tergo autem, undo osano infinit patet, Orcadas insulas habet. Opima frugibus atque arboribus insula, et alendis apta pecoribus ac iumentis uineas etiam quibusdam in locis germinans sed et auium serax terra marique generis
18쪽
6 I. I. diuersi. Fluviis quoque multum piscosis ac sontibus praeclara copiosis, et quidem praecipue issici abundat et anguilla Capiuntur autem saepissimo et uituli marini et delphines, nec non et balaenae exceptis uariorum generibus conchyliorum in quibus sunt et musculae, quibus inclusam saepe margaritam omnis quidem coloris optimam
inueniunt, id est et rubicundi et purpurei et iacintini et
prasini, sed maxime candidi. Sunt et cochleae satis superque abundantes, quibus tinctura coccinei coloris conficitur, cuius rubor pulchorrimus nullo umquam solis ardore, nulla ualet pluuiarum iniuria pallescere; sed quo uetustior est, eo solet esse uenustior. Habet sontes salinarum, habet et sontes calidos, et ex eis fluuios balinearum calidarumonini astati et sexui per distincta loca iuxta suum cuique modum accommodos. qua enim, ut sanctus Basilius
in heae meron homil. 4 dicit, seruidam qualitatem recipit,
cum per certa quaedam metalla transcurrit, et fit non solum calida, sed et ardens. Quae etiam uenis metallorum, aeris, ferri et plumbi et argenti, secunda gignitet lapidem gagatem plurimum optimumque est autem nigrogemmeus et ardens igni admotus, incensus serpentes fugat, adtritu calefactus applicita detinet aequo ut sucinum. Erat et ciuitatibus quondam uiginti et octo nobilissimis insignita praeter castella innumera, quae et ipsa muris, turribus, portis ac seris erant instructa firmissimis. Et quia propo sub ipso septentrionali uertice mundi iacet, lucidas aestate noctes habet ita ut medio saepe
tempore noctis in quaestionem ueniat intuentibus, utrum crepusculum adhuc permaneat uespertinum, an iam aduenerit matutinum, utpote nocturno sole non longe sub terris ad orientem Boreales per plagas redeunto unde
etiam plurima longitudinis habet dies aestate, sicut et noctes contra in bruma, solo nimirum tunc Libycas in partes secedente, id est horarum decem et VIII plurimas item breuitatis noctes aestato et dies habet in bruma, hoc ost V solummodo aequinoctialium horarum; cum in Armonia, acedonia, Italia ceterisque eiusdem lineae
regionibus longissima dies tuo nox XV, breuissima VIIII
19쪽
Haec in praesenti, iuXta numerum librorum, quibus lex diuina scripta est, quinque gentium linguis, unam eandemque summae ueritatis et uera subdimitatis scientiam scrutatur et confitetur, Anglorum uidelicet, Brettonum, Scottorum, Pictorum et Latinorum, quae meditatione scripturarum ceteris omnibus est facta communis. In primis autem haec insula Brettones solum, a quibus nomen accepit, incolas habuit; qui de tractu Armoricano, ut fertur, Brittaniam aduecti, Australes sibi partas illius uindicarunt. Et cum plurimam insulae partem, incipientes ab Austro, possedissent, contigit gentem Pictorum de Scythia, ut perhibent, longis nauibus non multis Oceanum ingressam, circumagente flatu uentorum, extra fines omnes Brittaniae Hiborniam peruenisse, eiusque septentrionales oras intrasse, atque inuenta ibi gente Scottorum, sibi quoque in partibus illius sedes petisse, nec inpetrare potuisse. st autem Hibernia insula omnium post Brittaniam maxima, ad occidentem quidem Brittania sita; sed sicut contra Aquilonem a breuior, ita in meridiems trans illius fines plurimum protendens, usque contra Hispaniae optentrionalia, quamuis magno aequore interiacente peruenit. Ad hanc ergo usquis peruenientes nauigio icti, ut diximus, petierunt in ea sibi quoque sedeso habitationem donari. Respondebant Scotti, quia non ambos eos caperet insula, sed possumus' inquiunt salubre uobis dare consilium, quid agere ualeatis. ouimus insulam aliam esse non procul a nostra contra ortum solis, quam saepe lucidioribus diebus de longe aspicere solemus. Hanc adire si uultis, habitabilem uobis facere ualetis uel siqui restiterit, nobis auxiliariis utimini.'Itaque petentes Brittaniam Picti, habitare per septentrionales insulae partes coeperunt, nam Austrina Brettones occupauerant. Cumque uxores Picti non habontes peterent a Scottis, ea solum condicione dare consenserint, ut ubi ros perueniret in dubium, magis de feminea regum prosapia quam de masculina regem sibi eligerent quod usque hodio apud totos constat esse seruatum. Ρrocodonte autem tempor Brittania post Brettones et Ρictos tertiam Scottorum nationem in ictorum parte
20쪽
recepit; qui duce Reuda de Hibernia progressi, uel amicitia uel sorro sibimet inter eos sodes, quas hactenus habent, uindicarunt: a quo uidelico duce usque hodie Dalreudini uocantur, nam lingua eorum daal partem significat. ibornia autem et latitudine sui status et salubritate ac serenitate aerum multum Brittaniae praestat, ita ut raro ibi nix plus quam triduana remaneat nemo propter hiemem aut fena secet aestate aut stabula fabricet iumentis nullum ibi reptile uideri soleat, nullus uiuere serpens ualeat nam saepe illo de Brittania adlati serpentes, o ut, proximante terris nauigio, odore aeria illius adtacti fuerint, intereunt quin potius omnia pene, quae de eadem insula sunt, contra uenenum ualent. Denique uidimus, quibusdam a serpento percussis, rasa folia codicum, qui de Hibernia fuerant, et ipsam rasuram aquae immissam ac potui datam, talibus protinus totam uim
ueneni grassantis, totum inflati corporis absumsisse ae sedasso tumorem. Diues lactis ac mellis insula nec uinearum expers, piscium uolucrumquΘ, sed et ceruorum caprearumque uenatu insignis. Haec autem proprie patria
Scottorum est ab hac egressi, ut diximus, tertiam in Brittania Brettonibus es ictis ontom addiderunt. Est autem sinus maris permaximus, qui antiquitus gentem Brettonum a ictis secernebat, qui ab occidente in terras longo spati erumpit, ubi est ciuitas Brettonum munitissima usque hodie, quae uocatur Alcluith ad cuius uidρ- licet sinus partem septentrionalem Scotti, quos diximus, aduenientes sibi locum patriae fecerunt.
Vt Brittaniam primus Romanorem salus IuIlus adlerit.
Verum eadem Brittania Romanis usque ad Gaium Iulium Caesarem inaccessa atque incognita fuit qui anno orbo condita DCXCIII. ante uero incarnationis dominicae tempus anno LX. functus gradu consulatus cum Luci Bibulo, dum contra Germanorum Gallorumque gentes, qui Rheno tantum flumine dirimebantur, bellum gereret, uenit ad orinos, unde in Brittaniam proximus
