Historia ecclesiastica gentis Anglorum;

발행: 1895년

분량: 330페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

21쪽

I. . et breuissimus transitus est; et nauibus onerariis atque actuaris circiter octoginta praeparatis in Brittaniam transuehitur, ubi acerba primum pugna fatigatus, deinde aduersa tempestate correptus plurimam classis partem et non paruum numerum militum, equitum uero pene omnem

disperdidit. Regressus in Galliam, legiones in hiberna

dimisit ac sescentas naues utriusque commodi fieri im-Ρorauit. Quibus iterum in Brittaniam primo uere transuectus, dum ipse in hostem cum exercitu pergit, naues in anchoris stantes tempestate correpta uel conlisae interas, uel harenis inlisae ac dissolutae sunt ex quibus u draginta perierunt, ceterae cum magna difficultate reparatae sunt. Caesaris equitatus primo congressu a Brittanis uictus ibique Labienus tribunus occisus est. Secundo proelio cum magno suorum discrimine uictos Brittanos

in fugam uertit Indo ad flumen Tamensim profectus. In huius ulteriore ripa Cassobellauno duce immensa hostium multitudo consederat ripamque fluminis ac pone istum sub aqua uadum acutissimis sudibus praestruxerat quarum uestigia sudium ibidem usque hodie uisuntur, et uidetur inspectantibus, quod singulae earum ad modum humani semoris grossae et circumfusae plumbo immobiliter erant in profundum fluminis infixae. Quod ubi a Romanis deprehensum ac uitatum est, barbari legionum impetum non serentes siluis sese abdidere, unde crebris irruptionibus Romanos grauiter ac saepe lacerabant. Ιnterea Trinouantum firmissima ciuitas cum Androgio duce

datis XL obsidibus Caesari os dedit. Quod exemplum

secutae urbes aliae complures in foedus Romanorum uenerunt. isdem demonstrantibus Caesar oppidum Cassobellauni inter duas paludes situm, obtentu insuper siluarum munitum omnibusque rebus consertissimum tandem

graui pugna cepit. Exin Caesar a Brittanis reuersus in Galliam, postquam legiones in hiberna misit, repentinis bellorum tumultibus undique circumuentus et conflicta

tus St.

22쪽

10 I. - . Vt eandem secundus Romanorum claudius adlens, oreadas etiam insuIas Romano adiecerit imperto. Sed et Vespasianus ab eo missus Ueetam quoque insuIam Romanis subdiderit.

Anno autem ab Vrbo condita DCC'XC'V IIIJ' Ti.

Claudius imperator ab Augusto quartus, cupiens utilem reipublicae ostentare principem, bellum ubique et uictoriam undecumque quaesiuit. Itaque expeditionem in Brittaniam mouit, quae excitata in tumultum propter non redhibitos transfugas uidebatur transuectus in insulam est, quam neque ante Iulium Caesarem nequo post eum quisquam adire ausus fuerat, ibique sine ullo proelio ac sanguine intra paucissimos dies plurimam insulae partem in deditionem recepit Orcadas etiam insulas ultra Brittaniam in Oceano positas Romano adiecit imperio ac seXto, quam profectus erat, mense Romam rediit, filioque suo Brittanici nomen imposuit. Hoc autem bellum quarto imperii sui anno compleuit, qui est annus ab incarnatione domini XLVI. quo etiam anno ames grauissima per Syriam facta est, quae in actibus apostolorum per prophetam Agabum praedicta esse memoratur.

Ab odem Claudio Vespasianus, qui post eronem imperauit, in Brittaniam missus etiam Vectam insulam, Brittaniae proximam a meridie, Romanorum dicioni uin- iugauit quae habet ab orient in occasum XXX circiter milia passuum ab Austro in Boream XII, in Orientalibus suis partibus mari V milium, in occidentalibus trium, a meridiano Brittaniae litore distans Succedens autem Claudi in imperium Nero nihil omnino in o militari

ausus est. Unde inter alia Romani regni detrimenta innumera Brittaniam pene amisit; nam duo sub e nobilissima Oppida illic capta atque subuersa Sunt.

t uetus Brittanorum rex missis ad Ieutherum papam Iitteris christianum se ster petierit.

Anno ab incarnations domini 'L'VP arcus Antonius Verus decimus quartus ab August regnum cum

23쪽

Ι 6. 11 Aurelio Commodo ratro suscepit quorum temporibus cum Eleutherus uir sanctus pontificatui Romanae occlesiae praeesset, misit ad eum Lucius Brittaniarum rex epistulam, obsecrans, ut per eius mandatum Christianus effi-coretur et mox effectum piae postulationis consecutus est;

susceptamque fidem Brittani usque in tempora Diocletiani principis inuiolatam integramque quieta in pace

seruabant. 5.

Ut Seuerus receptam Brittantae partem uaIIo a etera distinxerit.

Anno ab incarnation domini 'LXXX 'VIIU S6- uerus, genere Aser ripolitanus ab oppido Lepti, decimus

septimus ab Augusto imperium adeptus, decem et septem annis tenuit. Hic natura saeuus, multis semper bellis lacessitus, fortissime quidem rempublicam, sed laboriosissime rexit. Victor ergo ciuilium bellorum, quae ei grauissima occurrerant, in Brittanias desectu pene omnium sociorum trahitur. Vbi magnis grauibusque proeliis saepe gestis receptam partem insulae a ceteris indomitis gentibus, non muro, ut quidam aestimant, sed uallo distinguendam putauit. Murus etenim de lapidibus, uallum uero, quo ad repellendam uim hostium castra muniuntur, fit de cespitibus, quibus circumcisis, e terra uelut murus X- struitur altus supra terram, ita ut in ante sit fossa, de qua leuati sunt cespites, supra quam sudes de lignis fortissimis praefiguntur. Itaque Seuerus magnam fossam firmissimumque uallum, crebris insuper turribus communitum, a mari ad mare duxit. Ibique apud Eboracum oppidum morbo obiit. Reliquit duos filios, Bassianum et Getam quorum Geta hostis publicus iudicatus interiit, Bassianus, Antonini cognomine adsumpto regno potitus est.

B lmperio BloeIellant, et ut christianos perseeutus sit.

Anno incarnationis dominica CC'LXXX'VI Diocletianus tricesimus dertius in, Augustes imperatori ab

24쪽

12 L -7. exercitu electus annis XX fuit, Maximianumque cognomento Herculium socium creauit imperii. Quorum tempore Carausius quidam, genere quidem infimus, sed consilio et manu promptus, cum ad Obseruanda Oceani litora, quae tunc Franci et Saxones insestabant, positus plus in perniciem quam in prouectum reipublicae ageret, ereptam praedonibus praedam nulla ex parte restituendo dominis, sod sibi soli uindicando accendens suspicionem, quiRipsos quoque hostes ad incurgandos fines artifici noψω gentia permitteret quam ob rem a aximiano iussus occidi purpuram sumsit ac Brittanias occupauit quibus sibi or VII annos fortissime uindicatis ac retentis, tandem fraude Allecti socii sui intersectus est. Allectua postea ereptam Carausi insulam per triennium tenuit: quem Asclepiodotus praesectus praetorio oppressit Brittaniamque post X annos recepit. Interea Diocletianus in Oriente, aximianus Herculius in Occidente uastari ecclesias, affligi interficique Christianos decim post eronem loco praeceperunt quae persecuti omnibus sere ante actis diuturnior atque immanior fuit; nam per X annos incendiis ecclesiarum, proscriptionibus innocentum, caedibus martyrum incessabiliter acta est. Denique etiam Brittaniam tum plurima consessionis deo deuotae gloria sublimauit.

Passio sanet 1Ibant et foetorum eius, ut eodem tempore pro domin sanguinem fuderunt.

Siquidem in ea passus est sanctus Α anus, de quo presbyter Fortunatus in Laude uirginum, cum beatorum martyrum, qui de tot orbe ad dominum uenirent, mentionem saceret, ait Carm. VIII 3, 155):

Albanum egregium fecunda Britania profert. Qui uidolicet Albanus paganus adhuc, cum perfidorum principum mandata aduersum Christianos saeuirent, clericum quendam persecutores fugientem hospitio recepit quem dum rationibus continuis ac uigiliis disnoctuque studere conspiceret, subito diuina gratia respectus exemplum fidei ac pietatis illius coepit aemulari, ac salu-

25쪽

I. 7. 13taribus eius exhortationibus paulatim edoctus, relictis idolatriae tenebris Christianus integro e corde factus est Cumque praefatus clericus aliquot diebus apud eum hospitaretur, peruenit ad aures nefandi principis consessorem Christi, cui necdum fuerat locus martyrii deputatus, penes Albanum latero. Vnde statim iussit milites eum diligentius inquirere. Qui cum ad tugurium martyris peruenissent, mox se sanctus Albanus pro hospite ac magistro suo, ipsius habitu, id est caracalla, qua uestiebatur, indutus, militibus exhibuit atque ad iudicem uinctus perductus est.

Contigit autem iudicem ea hora, qua ad eum Albanus adducebatur, aris adsistere ac daemonibus hostias Offerre. Cumque uidisset Albanum, mox ira succensus: nimia, quod scillo ultro pro hospite, quem susceperat, militibus offorro ac discrimini dare praesumsisset, adsimulacra daemonum, quibus adsistebat, eum iussit pertrahi: Quia robollem' inquiens ac sacrilegum celaro quam militibus reddere maluisti, ut contemtor diuum meritam blasphemiae suae poenam lueret, quaecumquΘilli debebantur supplicia, tu soluere habes, si a cultu nostrae religionis discedere tentas. At sanctus Albanus, qui se ultro persecutoribus fidei Christianum esse prodiderat, nequaquam minas principis metuit; sed accinctus

armis militiae spiritalis, palam iussis illius parer nolle pronuntiabat. Tum iudex: Cuius inquit familia uolgoneris os 2 Albanus respondit: Quid ad te pertinet, qua sim stirpe genitus sed si ueritatem religionis audiro desideras, Christianum iam me esse Christianisque officiis uacare cognosce. Ait iudex: Nomen tuum quaero, quod sine mora mihi insinua. Et ille: Albanus inquit a

parentibus uocor, et deum uerum ac uiuum, qui uniuersa creauit, adoro semper et colo. Tum iudex opletus iracundia dixit: Si uis poronnis uitae felicitato persevi, diis

magnis sacrificare ne differas Albanus respondit: Sacrificia haec, quae a uobis redduntur daemonibus, nec auxiliari subiectis possunt nec supplicantium sibi desideria uel uota complere. Quin immo, quicumque his sacrificia

simulacris obtulerit, aeternas insem poenas pro mercede recipiet. '

26쪽

14 I. His auditis iudex nimio furore commotus caedi sanctum dei consessorem a tortoribus praecepit autumans se uerberibus, quam uerbis non poterat, cordis eius emollire constantiam. Qui cum tormentis afficeretur acerrimis,

patienter haec pro domino, immo gaudenter ferebat. At ubi iudex tormentis illum superari uel a cultu Christianae religionis reuocari non posse persensit, capite eum

plecti iussit. Cumque ad mortem duceretur, peruenit ad flumen, quod muro et harena, ubi seriendus erat, meatu rapidissimo diuidebatur uiditque ibi non paruam hominum multitudinem utriusque sexus, condicionis diuersae et aetatis, quae sine dubio diuinitatis instinctu ad obsequium

beatissimi confessoris ac martyris uocabatur et ita fluminis ipsius occupabat pontem, ut intra uesperam transire uix posset. Denique cunctis pene egressis, iudex sine obsequio in ciuitate substiterat. Igitur sanctus Albanus, cui ardens inora deuotio mentis ad martyrium ocius peruenire, accessit ad torrentem et dirigens ad caelum oculos, illico siccat alueo, uidit undam suis cessisse ac uiam dedisse uestigiis. Quod cum inter alios etiam ipse carnifex, qui eum percussurus erat, uidisset, festinauit ei, ubi ad locum destinatum morti uenerat, occurrere diuino nimirum admonitus instinctu, proiectoque ense, quem strictum tenuerat, pedibus eius aduoluitur, multum desiderans, ut cum martyre uel pro martyre, quem percutere iubebatur, ipse potius mereretur percuti. Dum ergo is ex persecutore factus esset collegaueritatis ot fidoi, ac iacente ferro esset inter carnifices iusta cunctatio, montem cum turbis reuerentissimus dei confessor ascendit: qui oportune laetus, gratia decentissima, quingentis fere passibus ab harena situs est, uariis

herbarum floribus depictus, immo usque quaque uestitus; in quo nihil repente arduum, nihil praeceps, nihil abruptum, quem lateribus longe lateque deductum in modum aequoris natura complanat, dignum uidelicet eum, pro insita sibi specie uenustatis, iam olim reddens, qui beati

martyris cruore dicaretur. In huius ergo uertice sanctus

Albanus dari sibi a deo aquam rogauit, statimque incluso

meatu, ante pedes eius fons perennis exortus est ut

27쪽

I. 7-8. 15 omne agnoscΘrent etiam torrentem martyri obsequium detulisse neque enim fieri poterat, ut in arduo montis cacumine martyr aquam, quam in fluuio non reliquerat, peteret, si hoc oportunum esse non uideret. Qui uidelicolfluuius ministerio persoluto, deuotione completa officii testimonium relinquens, reuersus eat ad naturam. Decollatus itaque martyr fortissimus ibidem accepit coronam uitae, quam repromisit deus diligentibus se Sod illo, qui piis ceruicibus impias intulit manus, gaudere super mortuum non est permissus namque oculi eius in terram una cum beati martyris capite deciderunt. Docollatus est ibi tum etiati milos illo, qui antea

superno nutu correptus sanctum dei confessorem feriro recusauit de quo nimirum constat, quia, etsi fonte baptismatis non est ablutus, sui tamen est sanguinis lauacro mundatus ac regni caelestis dignus actus est ingressu. Tum iudex tanta miraculorum caelestium nouitate pediculsus, cessari mox a persecutione praecepit, honorem reforro incipiens caedi sanctorum, per quam eo opinabatur prius a Christianae fidei posse deuotione cessare. Passus est autem beatus Albanus die decimo Kalendarum Iuliarum iuxta ciuitatem Verolamium, quae nunc a gente Anglorum Verlamacaestir siue Uaetlingacaestir appellatur, ubi postea, redeunte temporum Christianorum serenitate, ecclesia est mirandi operis atque eius martyrio condigna struca a. In quo uidelicet loco usque ad hanc diem curatio infirmorum et frequentium operatio uirtutum celebrari non desinit. Passi sunt ea tempostate Aaron et Iulius Logionum urbis ciues aliique utriusque sexus diuersis in locis perplures, qui diuersis cruciatibus torti et inaudita membrorum discerption lacorati animas ad supernae ciuitatis gaudia perfecto agone miserunt.

ri, hae eessante perseeutione, eeIesia in Brittantis aIlquantuIam usque ad tempora Arrianae uesaniae pacem habuerit.

M ubi turbo persecutionis quieuit, progressi in mblicum fideles Christi qui se tempor discriminis siluis

28쪽

16 I. 8-9 ac desertis abditisue speluncis occulerant, renouant ecclesias ad solum usque destructas, basilicas sanctorum martyrum fundant, construunt, perficiunt ac ueluti uictricia signa passim propalant, dies sestos celebrant, sacra mundo corde atque ore conficiunt. ansitque haec in ecclesiis Christi, quae orant in Brittania, pax usque ad tempora Arrianae uesaniae, quae corrupto orbe toto hanc etiam insulam extra orbem tam longe remotam uenen sui in- secit erroris et hac quasi uia pestilentiae trans Oceanum patefacta, non mora, omnis se lues haereseos cuiusque,

insulae noui semper aliquid audire gaudenti et nihil corti firmiter obtinenti infudit. His temporibus Constantius, qui uiuente Diocletiano Galliam Hispaniamque regebat, uir summa mansuΘ tudinis et ciuilitatis in Brittania mortem obiit. io Constantinum filium ex concubina Helena creatum imperatorem Galliarum reliquit. Scribit autem utropius, quod Constantinus in Brittania creatus imperator patri in

regnum successerit: cuius temporibus Arriana haeresis Oxorta et in Nicaena Vnodo detecta atque damnata nihilominus exitiabile perfidiae suae uirus, ut diximus, non solum orbis totius, sed et insularum ecclesiis aspersit.

t regnante ratiano Maximus in Brittanta imperator oreatus eum magno exereitu GaIIlam redisrit

Anno ab incarnatione domini CCC'LXX'VII Gratianus quadragesimus ab Augusto post mortem Valentis sex annis imperium tenuit, quamuis iamdudum antea cum patruo Valente et cum Valentiniano fratre regnaret. Quicum afflictum et pene conlapsum reipublicae statum uideret, Theodosium Hispanum uirum restituendae reipublicae necessitate apud Syrmium purpura induit Orientisque et Thraciae simul praefecit imperio. Qua tempestate Μaximus, uir quidem strenuus et probus atque Augusto dignus nisi contra sacramenti fidem per tyrannidem emersisset, in Brittania inuitus propemodum ab exercitu imperator creatus in Galliam transiit. Ibi Gratianum Augustum subita incursione perterritum atque in Italiam

29쪽

Ι. - 11. 17 transire meditantem dolis circumuentum interfecit fratremque eius Valentinianum Augustum Italia expulit. Valentinianus in Orientem refugiens a Theodosi paterna pietate susceptus, mox etiam imperio restitutus est clauso uidelicet intra muros Aquileiae, capto atque Occis ab eis

Maximo tyranno. 10. Vt Areadio regnante PeIagius Bretto eontra gratiam dei superha heu suseverit.

Anno ab incarnatione domini CCC LXXXXqIIII Arcadius filius Theodosii cum fratre Honorio, quadragosimus tertius ab Augusto regnum suscipiens, tenuit annos XIII. Cuius temporibus elagius Bretto contra auxilium gratiae supernae uenena suae perfidiae longe lateque dispersit, utens cooperatore Iulian de Campania, quem dudum amissi episcopatus intemperans cupido exagitabat quibus sanctus Augustinus sicut et ceteri patres orthodoxi multis sententiarum catholicarum milibus responderunt, nec eorum tamen dementiam corrigere ualebant: sed, quod grauius est, correpta eorum uesania magis augescere contradicendo quam fauendo ueritati uoluit

emundari. Quod pulchro uersibus heroicis Prosper rhetor insinuat, cum ait Epigr. p. 193 sq. d. Paris. I7IIM:

Contra Augustinum narratur Serpere quidam Scriptor, quem dudum liuor adurit edax. Quis caput obscuris contectum utcumque cauernis Tollere humo miserum propulit anguiculum' Aut hunc fruge sua aequorei pauere Britanni, Aut hic Campano gramine corda tumet.'

11. Vt regnante Honorio seratianus et constantinus in Brittania tyranni exeatl et mox prior in Brittanta, secundus in aula sint interemit.

Anno ab incarnatione domini CCCC'VII ', tenente imperium Honorio Augusto fili Theodosii minoris, loco ab Augusto quadragesimo quarto ante biennium Romanae inruptionis, quae per Alaricum regem Gothorum

30쪽

a I. 11 - 12. facta est, cum gentes Alanorum, Sueuorum, Vandalorum multaeque cum his aliae protritis Francis, transito Hreno,

totas per Gallias saeuirent apud Brittanias Gratianus

municeps tyrannus creatur et occiditur. Huius loco Constantinus ex infima militia propter solam spem nominis sine merito uirtutis eligitur qui continuo, ut inuasit imporium, in Gallias transiit. Ibi saepe a barbaris incertis Aoderibus inlusus, detrimento magis reipublicae fuit: unde mox, iubente Honorio, Constantius comes in Galliam

cum exercitu prosectus, apud Arelatem ciuitatem eum clausit, cepit, occidit Constantemque filium eius, quem

ex monacno Caesarem fecerat, Gerontius comes suus

apud Viennam interfecit. Fracta est autem Roma a Gothis anno 'LX ΙΙΠρ suae condicionis, ex quo tempore Romani in Brittania regnare cessarunt, post annos ferme CCCCLXX, ex quo Gaius Iulius Caesar eandem insulam adiit. Habitabant autem intra uallum, quod Seuerum trans insulam scisse commemorauimus, ad plagam meridianam, quod ciuitates, sarus, pontes et stratae ibidem factae usque hodie tostantur ceterum ulteriores Brittaniae partes, uel eas etiam, quae ultra Brittaniam sunt, insulas iure dominandi possidebant.

12.Vt Brettones a Scottis uastat Pletisque Romanorum auxII1a quaesierint, qui seeundo uenientes murum trans insuIamraeerint se hoe eonfestim a praefatis hostibus interrupto, malore sint eaIamitate depressi.

Exin Brittania in parte Brettonum, omni armato milite, militaribus copiis uniuersis, tota floridae iuuentutis alacritate, spoliata, quae tyrannorum temeritate abducta nusquam ultra domum rediit, praedae tantum patuit, utpote omnis bellici usus prorsus ignara denique subito duabus gentibus transmarinis uehementer saeuis, Scottorum a Circio, ictorum ab Aquilone, multos stupet gemitque per annos. Transmarinas autem dicimus has gentes, non quod extra Brittaniam essent positae; sed quia a parte Brettonum erant remotae, duobus sinibus

SEARCH

MENU NAVIGATION