장음표시 사용
291쪽
V. 22. 281 Ab incarnatione domini DCC ' VP, quo Ared occiso Coenred gubemacula regni Nordanhymbrorum suscepit, Quin uenisset ad eos de Hibernia de amabilis et cum
omni honorificentia nominandus pater ac sacerdos Ecg-hΘrct, cuius superius memoriam saepius fecimus, honorifici ab eis et multo cum gaudio susceptus est. Qui quoniam et doctor suauissimus et eorum, quae agenda docebat, erat exsecutor deuotissimus, libenter auditus ab uniuersis, immutauit piis ac sedulis exhortationibus in-uoteratam illam traditionem parentum eorum, de quibus apostolicum illum licet proferre sermonem, quod aemulationem si habebant, sed non secundum scientiam catholicoque illos atque apostolic more celebrationem, ut diximus, praecipuae sollemnitatis sub figura coronae per- potis agere perdocuit. Quod mira diuinas constat factum dispensatione pietatis, ut quoniam gens illa, quam nouerat scientiam diuinae cognitionis libenter ac sine inuidia populis Anglorum cummunicare curauit ipsa quoque postmodum per gentem Anglorum in eis, quae minus habuerat, ad perfectam uiuendi normam perueniret. Sicut econtra
Brettones, qui nolebant Anglis eam, quam habebant, fidei
Christiana notitiam pandere, credentibus iam populis Anglorum et in regula fidei catholicae per omnia instructis, ipsi adhuc inueterati et claudicantes a semitis suis, et capita sine corona praetendunt et sollemnia Christi sine ecclesiae Christi societate uenerantur. Susceperunt autem Hiienses monachi docente Ecgbercto ritus uiuendi catholicos sub abbate Duunchado post annos circiter LXXX, ex quo ad praedicatinnem gentis Anglorum Aidanum miserant antistitem. ansit autem uir domini Ecgberct annos XIII in praefata insula,
quam ipse uelut noua quadam relucente gratia ecclesiasticae societatis et pacis Christo consecrauerat annoque
dominica incarnationis DCo XXVIUD, quo pascha dominicum octauo Kalendarum alarum die celebrabatur, cum missarum sollemnia in memoriam eiusdem dominicae resurrectionis celebrasset, eodem die et ipse migrauit ad dominum, ac gaudium summa festiuitatis, quod cum fratribus, quos ad unitatis gratiam conuerterat, inchoauit, eum domino et apostolis ceterisque caeli ciuibus comple-
292쪽
282 V. 22-23. iiii, immo id ipsum celebrare sine fine non desinit mra autem diuinae dispρnsatio prouisionis erat, quod Querabilis uir non solum in pascha transiuit de hoc mundo ad patrem uerum etiam cum eo die pascha colebrarΘtur, quo numquam prius in eis locis celebrari solebat. --debant ergo Datres de agnitione certa et catholica temporis paschalis laetabantur de patrocinio pergentia ad dominum patris, per quem fuerant correcti gratulabatur ille, quod eatenus in carne seruatus est, donec illum in
pascha diem suos auditores, quem semper antea uitabant, suscipere a secum agere uideret. Sicque certus do inorum correctione reuerentissimus pater exsultauit, ut uidersit diem domini uidit et gauisus est. 23. qui sit in praesenti status gentis Ang Ioram e Brittaniae
Anno dominica incarnationis DCC XXV ', qui erat septimus Osrici regis Nordanhymbrorum, qui Coenredo
successerat, Victred filius Ecgbercti, rex Cantuariorum, defunctus est non die Kalendarum alarum; et regni, quod per XXXΙΙΙΙ semis annos tenebat, filios tres, Aedilberctum, Eadberctum et Alricum reliquit heredes. Anno post quem proximo Tobias Hrofensis ecclesiae praesul defunctus est uir, ut supra meminimus, doctissimus. Erat enim discipulus satae memoriae magistrorum Theodori archiepiscopi et abbatis Hadriani unde, ut dictum a cum eruditione litterarum uel ecclesiasticarum uel generalium ita Graecam quoque cum Latina didicit linguam, ut tam notas ac familiares sibi eas quam natiuitatis suae loquelam haberet. Sepultus uero est in porticu sancti Pauli apostoli, quam intro ecclesiam sancti Andreae sibi ipse in locum sepulcri fecerat. Post quem episcopatus offotum Alduulf, Berctualdo archiepiscopo consecrante,
Anno dominicae incarnationis DCC ' XXVIIII apparuerunt cometae duae circa solem, multum intuentibus terrorem incutientes quippe solam praecedebat,
293쪽
V. 23. 283mniam orientem p altera uespere sequebatur occidentem,
quasi orienti simul et occidenti dirae cladis praesagae: uel certe una diei, altera noctis praecurrebat eXortum, ut utroque tempore mala mortalibus imminere signarent. Portabant autem facem ignis contra Aquilonem, quasi ad accendendum adclinem apparebantque mense Ianuario Et duabus ferme septimanis permanebant. Quo tempore grauissima marracenorum lues Gallias misera clade uastabat et ipsi non multo post in eadem prouincia dignas suae perfidiae poenas luebant. Quo anno sanctus uir domini Ecgberct, ut supra commemorauimus. ipso die paschae migrauidi as dominum: et mox, peracto pascha. hoc est septima Iduum alarum die, Ario rex Nordanhymbrorum uita decessit, cum ipse regni quod XI annis gubernabat, successorem fore Ceoluulfum decreuisset, fratrem illius, qui ante se regnauerat, Coenredi regis, cuius regni et principia et processus tot ac tantis redundauere rerum aduersantium motibus, ut, quid de his scribi debeat quemue habitura sint finem singula, necdum sciri ualeat.
Anno dominica incarnationis DCC XXXI Boret- uald archiepiscopus longa consumtus aetate defunctus est die Iduum Ianuariarum; qui sedit annos XXXVII, menses VI, dies XIIII pro quo anno eodem factus est
archiepiscopus uocabulo Tatuini de prouincia Merciorum, cum fuisset presbyter in monasterio, quod uocatur Briudun. Consecratus est autem in Doruuerni ciuitate a uiris
uenerabilibus Danihele Uentano et Inguald Lundoniensiet Alduino Lyccitfeldensi et Alduulfo Hrofensi antistitibus,dio decima Iunii monsis, dominica uir religione et prudentia insignis, sacris quoquo litteris nobiliter instructus. Itaque in praesenti ecclosiis Cantuariorum Tatuini et Alduulf episcopi praesunt. Porro prouinciae orientalium Saxonum laguald episcopus prouinciae Orientalium Anglorum Aldboro et Hadulac episcopi prouinciae Occidentalium Saxonum Danihel et Fortheri episcopi prouinciae erciorum Alduini episcopus; et eis populis, qui ultra amnem Sabrinam ad Occidentem habitant, alchstod episcopus; prouinciae Huicciorum Uilfrid episcopus provincia Lindisfarorum Cyniberct episcopus praeest Episcopatus
294쪽
284 V. 23. Vecta insulae ad Danihelem pertinet episcopum Uentas ciuitatis. rouincia Australium Saxonum iam aliquotannis absquo episcopo manens ministerium sibi episcopale ab Occidentalium Saxonum antistite quaerit. Et hae
omnes prouinciae ceteraeque australes ad confinium us-
quo Hymbrae fluminis cum suis quaeque regibus er-oiorum regi Aedilbaldo subiectae sunt. At uero prouinciae Nordanhymbrorum, cui rex Ceoluulf praeest VH nunc episcopi praesulatum tenent Vilfrid in Eburacensi ecclesia, Ediluald in Lindisfaronensi, Acca in Hagustaldensi, Pecthelm in ea, quae Candida Casa uocatur, quae nuper, multiplicatis fidelium plebibus, in sedem pontificatus addita ipsum primum habet antistitem.
Pictorum quoque nati tempore hoc et foedus pacis cum gente habet Anglorum, et catholicae pacis ac ueritatis cum uniuersali ecclesia particeps existere gaudet Scotti, qui Brittaniam incolunt, suis contenti finibus nil contra gentem Anglorum insidiarum moliuntur aut audium. Brettones, quamuis et maxima ex parto domestico sibi odi gentem Anglorum et totius catholicae ecclesiae statum pascha minus recte moribusque improbis impugnent; tamon et diuina sibi et humana prorsus resistente uirtute, in neutro cupitum possunt obtinere propositum quippe qui quamuis ex parte sui sint iuris, nonnulla tamen ex parte Anglorum sunt seruitio mancipati Qua adridente pace ac serenitate temporum, plures in gente Nordanhymbrorum tam nobiles quam priuati se suosquo liberos depositis armis satagunt magis, accepta tonsura, monasterialibus adscribere uotis quam bellicis exercere studiis. Quae res quem sit habitura finem, posterior aetas uidebit. Hic est inpraesentiarum uniuersae status Brittaniae, anno aduentus Anglorum in Brittaniam circiter DCC 'LXXXu', dominicae autem incarnationis anno DCC'X P in cuius regno perpetuo exsultet terra, et congratulante in fide eius Brittania, laetentur insulae multae et confiteantur
295쪽
V. 24. 28524. RoeaplisIallo hrontea totius operis et de persona
Verum ea, quae temporum distinctione latius digesta Bunt, ob memoriam conseruandam breuiter recapitulari placuit. Anno igitur ante incarnationem dominicam sexagesimo Gaius Iulius Caesar primus Romanorum Brittanias bollo pulsauit et uicit, nec tamen ibi regnum potuit obtinere.
Anno ab incarnations domini XLVI. Claudius secundus Romanorum Brittanias adiens plurimam insulae par-lom in deditionem scepit, et Orcadas quoque insulas Romano adiecit imperio. Anno incarnationis dominica CLXVII. leuther Romianiae praesul factus XV annos ecclesiam gloriosissime rexit, cui litteras rex Brittaniae Lucius mittens, ut Christianus efficeretur, petiit et inpetrauit. Anno ab incarnatione domini CLXXXVIIII. Souerus imperator factus XVII annis regnauit, qui Brit1aniam uallo a mari usque ad mare praecincXit. Anno CCCLXXXI. aximus in Brittania creatus imperator in Galliam transiit et Gratianum interfecit. Anno CCCCVIIII. Roma a Gothis acta, ex quo tempore Romani in Brittania regnare cessarunt. Anno CCCCXXX. alladius ad Scottos in Christum credentes a Caelestino papa primus mittitur episcopus. Anno CCCCXLVUII. arcianus cum Valentiniano imperium suscipiens VII annis tenuit, quorum tempore Angli a Brottonibus arcessiti Brittaniam adierunt. Anno DXXXVIII. olipsis solis facta est XIIII Kalendas artias ab hora prima usque ad tertiam. Anno DXL. olypsis solis facta XII Kalendas Iulias, et apparuerunt stellae pone hora dimidia ab hora diei
Anno DXLVΙΙ. Ida regnaro coepit, a quo regalis
296쪽
286 V. 24. Nordanhymbrorum prosapia originem tenet, et XII annis in regno permansit. Anno DLXV. Columba presbyterras Scottia uenit Brittaniam ad docendos ictos et in insula Hii monasterium fecit. Anno DXCVΙ Gregorius papa misit Brittaniam Augustinum cum monachis, qui uerbum dei genti Anglorum euangelizarent. Anno DXCVΙΙ. uenere Brittaniam praefati doctores, qui fuit annus plus minus CL aduentus Anglorum in Brittaniam. Anno DCΙ misit papa Gregorius pallium Brittaniam Augustino iam facto episcopo et plures uerbi ministros, in quibus et aulinum. Anno DCIII. pugnatum ad Degsastanae.
Anno DCΙΙΙΙ. Orioniales Saxones fidom Christi percipiunt sub rego Sabercto antistite ellito. Anno DCV Gregorius obiit. Anno DCXVI. Aedilberct rex Cantuariorum defunctus est.
Anno DCXXV. aulinus a Iusto archiepiscopo Ordinatur genti Nordanhymbrorum antistes. Anno DCXXVI. anfled filia Aeduini regis baptigata cum XI in sabbato pentecostes. Anno DCXXVII. Eduini rex baptizatus cum sua gente in paschR. Anno DCXXXΙΙΙ. Eduino rege peremto Paulinus Cantiam rediit. Anno DCXL. Eadbald rox Cantuariorum obiit. Anno DCXLII. Osuald rex occisus. Anno DCXLmL aulinus, quondam Eboraci, sed tunc Hrofensis antistes ciuitatis, migrauit ad dominum. Anno DCLI. Osuini rox occisus et Aidan episcopus
Anno DCLIII. iddilangli sub principo eada fidei
mysteriis sunt inbuti. Anno DCLV. enda periit et erosi sunt facti Christiani. Anno DCLXΙΙΙΙ. eclypsis acta Earconberct rex Cantuariorum dolanctus et Colman cum Scottis ad suos
297쪽
V. 24. 287 reuersus est; et pestilentia uenit et Ceadda a Vilfrid Nordanhymbrorum ordinantur episcopi. Anno DCLXVIII. Theodorus ordinatur episcopus. Anno DCLXX Osuiu rex Nordanhymbrorum obiit. Anno DCLXXm Ecgberct rex Cantuariorum obiit; et synodus facta est ad Herutforda praesente Ecgfrido rege, praesidente archiepiscopo Theodoro, utillima, X capitulorum.
Anno DCLXXV. Vulfheri rex erciorum, postquam XVII annos regnauerat, defunctus Aedilredo fratri reliquit imperium. Anno DCLXXVI. Aedilro uastauit Cantiam. Anno DCLXXVIII. cometa apparuit Uilfrid episcopus a sede sua pulsus est ab Ecgfrid rege et pro eo Bosa, Eata et adhaeth consecrati antistites. Anno DCLXXVIIII. AElfuini occisus. Anno DCLXXX synodus factus est in campo Haethfeltha de fido catholica, praesidente archiepiscopo Theodoro in quo adfuit Iohannes abba Romanus. Quo anno Hild abbatissa in Streanaeshalae obiit. Anno DCLXXXV Ecgfrid rex Nordanhymbrorum occisus est. anno eodem Hlotheri rex Cantuariorum obiit. Anno DCLXXXVΠΙ. Casduald rex occidentalium Saxonum Romam de Brittania pergit. Anno DCXC Theodorus archiepiscopus obiit. Anno DCXCVII. Osthryd rogina a suis, id est e ciorum, primatibus interemta. Anno DCXCVΠΙ. Berctred dux regius Nordanhymbrorum a ictis interfectus. Anno DCCIIII. Aedilred, postquam XXXI annos Merciorum genti praefuit, monachus actus Coenredo regnum dedit. Anno DCCV Aldfrid rex Nordanhymbrorum de
Anno DCCVIO. Coenred rex erciorum, postquam V annos regnabat, Romam pergit. Anno DCCXI. Borctfrid praesectus cum ictis pugnauit. Anno DCCXVI. Osrod rex Nordanhymbrorum interfectus, et rex erciorum Ceolred defunctus et uir ο-
298쪽
288 V. 24. mini Ecgberct menses monachos ad catholicum paschao ecclesiasticam correxit tonsuram.
Anno DCCXXV Victred rex Cantuariorum obiit. Anno DCCXXVΙΙΙΙ. cometae apparuerunt, Sanctus Ecgberct transiit, ario mortuus est. Anno DCCXXXI. Berctuald archiepiscopus obiit. Anno eodem Tatuini consecratus archiepiscopus nonus Doruuernensis ecclesiae Aedilbald rege orciorum XV. agente annum inperii. Haec de historia ecclosiastica Brittaniarum et maxime gentis Anglorum, prout uel ex litteris antiquorum uel ex traditione maiorum uel ex mea ipse cognitione scire potui, domino adiuuanto digessi Baeda famulus Christi et presbyter monasterii beatorum apostolorum Petri et Pauli, quod est Uiuraemuda et Ingyruum.
Qui natus in territorio eiusdem monasterii, cum essem annorum septem, cura propinquorum datus sum educandus reuerentissimo abbati Benedicto a deindo solisido; cunctumquo ex eo tempus uitae in eiusdem monasterii habitatione peragens omnem meditandi scripturis poram dedi atque inter obseruantiam disciplinae regularis et cotidianam cantandi in ecclesia curam semper aut discere aut docere aut scribere dulce habui. Non decimo autem uitae meae anno diaconatum, tricesimo gradum presbyteratus, utrumque per ministerium reuerentissimi episcopi Iohannis, iubente Ceolfrido abbate, suscepi. Ex quo tempore accepti presbyteratus usque ad annum aetatis meae LVIIII haec in scripturam sanctam meae meorumque necessitati ex opusculis uenerabilium patrum breuiter adnotare siue etiam ad formam sensus et interpretationis eorum superadicere curaui.
In principium Genesis, usque ad natiuitatem Isaaco lectionem Ismahelis, libros ΙΙΙΙ.De tabernaculo et uasis eius ac uestibus sacerdotum libros m. In primam partem Samuhelis, id est usque ad mortem Saulis, libros ΙΙΙ.
299쪽
. 24. 289 De aedificatione templi, allegoricae expositionis sicut et cetera, libros II. Item in Rogum librum XXX quaostionum. In rouerbia Salomonis libros III. In Cantica canticorum libros VII. In Isaiam, Danihelem, XII prophetas et partem Hieremiae distinctiones capitulorum ex tractatu beati Hieronymi excerptas. In gram et Neemiam libros III. In Canticum Habacum librum I. In librum beati patris Tobiae explanationis allego-xicae de Christo et ecclesia librum I. Itom Capitula lectionum in Pontateucum Osi, Iosue, Iudicum. In libros Regum et Verba dierum. In librum beati patris Iob. In arabolas, Ecclesiasten et Cantica canticorum. In Isaiam prophetam, Ezram quoque et Neemiam. In euangelium arci libros IIII. In euangelium Lucas libros VI omeliarum euangstii libros II.
In apostolum quaecumque in opusculis sancti Augustini exposita inueni, cuncta per ordinem transscribere
In Actus apostolorum libros II. In Epistulas VII catholicas libros singulos. In Apocalypsin sancti Iohannis libros III
Item Capitula lectionum in totum nouum testamentum, excepto euangelio. Item librum epistularum ad diuersos quarum de sex
aetatibus saeculi una est de mansionibus filiorum Israol una una de eo, quod ait Isaias 24, 22): Et claudentur ibi in carcerem et post dies multos uisitabuntur' de ratione bissexti una do aequinocti iuxta Anatolium una. Item de historiis sanctorum: librum uitae et passionis sancti Felicis confossoris de metrico aulini opero in prosam transtuli librum uitae et passionis sancti Anastasii, male de Graeco translatum et peius a quodam inperit emendatum, prout potui, ad sensum correxi uitam sancti patris monachi simul et antistitis Cudbercti et
300쪽
2s V. M. prius heroico metro et postmodum plano sermone, descripsi. Historiam abbatum monasterii huius, in qu supernaelietati deseruire gaudeo, Benedicti, Ceolisidi tinuae, eret in libellis duobus.
Historiam ecclesiasticam nostrae insulae a gentis
Μartyrologium de nataliciis sanctorum martyrum diebus; in quo omnes, quos inuenire potui, non solum qua die, uerum etiam quo genere certaminis uel sub quo iudice mundum uicerint, diligenter adnotare studui. Librum hymnorum diuerso metro siue rhythmo. Librum epigrammatum horoico metro siue elegiaco. De natura rerum et de temporibus libros singulos; item de temporibus librum I maiorom. Librum de orthographia alphabet ordine distinctum. Item librum do metrica arte, et huic adiectum alium de schematibus siue tropis libellum, hoc est de figuris modisque locutionum, quibus scriptura sancta contexta est.'Τeque deprecor, bone Iesu, ut cui propitius donasti uerba tuae scientiae dulciter haurire, dones etiam benignus aliquando ad te sontem omnis sapientia peruenire et parere semper ante aciem tuam.
