Historia ecclesiastica gentis Anglorum;

발행: 1895년

분량: 330페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

261쪽

V. 13. 25113. t eoontra Iter ad mortem ueniens obIatum sibi a daemonibus eodleem suorum uiderit peoeatorum. At contra fili quidam in prouincia erciorum, cuius uiatonos a uerba, non autem et conuersatio, plurimis,

sed non sibimet ipsi, profuit. Fuit autem temporibus Coenredi, qui post odilredum regnauit, uir in laico habitu atque inci militari positus; sed quantum pro industria exteriori regi placens, tantum pro interna suimet neglegentia displicens. Admonebat ergo illum sedulo, ut

confiteretur et emendaret ac relinqueret scelera sua, priusquam subit mortis superuentu tempus omne paenitendi et emendandi perderet. Verum ille, frequenter licet admonitus, spernebat uerba salutis seseque tempore sequento paenitentiam acturum esse promittebat. Haec inter tactus infirmitato decidit in lectum atque acri coepit dolore tori queri. Ad quem ingressus rex, diligebat enim eum multum, hortabatur, ut uel tunc, antequam moreretur, paenitentiam ageret commissorum. At ille respondit non sotunc uelle confiteri peccata sua, sed cum ab infirmitate rosurgeret; ne Aprobrarent sibi sodales, quod timore mortis faceret ea, quae sospes facere noluerat sortiter quidem, ut sibi uidebatur, locutus, sed miserabiliter, ut post patuit, daemonica fraude seductus. Cumque morbo ingrauescente, denuo ad eum uisitandum ac docendum rex intraret, clamabat statim miserabili uoce: Quid uis modo quid huc uenisti non enim mihi aliquid utilitatis aut salutis potes ultra conserre At illo: Noli inquit ita loqui, uide ut sanum sapim.' Non' inquit insanio, sod40ssimam mihi scientiam certus prae oculis habeo.' Et quid' inquit hoc est γ' aulo anto' inquit intrauerunt domum hanc duo pulcherrimi

iuuenes et resederunt circa me, unus ad caput et unus

ad pedes protulitque unus libellum perpulchrum, sed uehementor modicum ac mihi ad legendum dedit, in quo

omnia, quae unquam bona feceram, intuens scripta reperi, et haec orant nimium pauca et modica Receperunt ο-

262쪽

252 V. 13. dicem neque aliquid mihi dicebant. Tum subito superi uenit exercitus malignorum et horridorum uultu spirituum domumque hanc et exterius obsedit et intus maxima Qx

parto residens impleuit Tunc ille, qui si obscuritato

tonebrosae aciei et primatu sedis maior esse uidebatur eorum, proferens codicem horrendae uisionis et magnitudinis enormis et ponderis pene importabilis, iussit uni x satellitibus suis mihi ad legendum deseres Quem cum

legissem, inueni omnia scelera, non solum, quae vere

uel uerbo, sed etiam, quae tenuissima cogitatione peccaui, manifestissime in eo tetricis esse descripta litteris. Dio batque ad illos, qui mihi adsederant, uiro albatos et praeclaros: -Quid hic sedetis, scientes certissime, quia noster at iste 2 Responderunt: ,Verum dicitis accipito et in cumulum damnationis uestrae ducito. Quo dicto statim disparuerunt: surgentesque duo nequissimi spiritus, habentes in manibus uomeres, percusserunt me, unus

in capite et alius in pede qui uidelicet modo cum magno tormento irrepunt in interiora corporis mei, moxque ut ad se inuicem perueniunt, moriar et paratis ad rapiendum me daemonibus in insem claustra pertrahar. 'Sic loquebatur miser desperans et non multo post defunctus paenitentiam, quam ad breue tempus cum fructu ueniae sacere supersedit, in aeternum sine fructu poenis subditus facit. De quo constat, quia, sicut beatus papa Gregorius de quibusdam scribit, non pro se ista, cui non profaere, sed pro aliis uiderit, qui eius interitum cognoscentes differre tempus paenitentiae, dum uacat, timerent, ne improuiso mortis articulo praeuenti impaenitentes perirent. Quod autem codices diuersos per bonos siue malos

spiritus sibi uidit offerri, ob id superna dispensatione

factum est, ut meminerimus facta et cogitationes nostras non in uentum diffluere, sed ad examen summi iudicis cuncta seruari et siue per amicos angelos in fine nobis ostendenda, siue per hostes. Quod uero prius candidum codicem protulerunt angeli, deinde atrum daemones illi perparuum, isti enormem animaduertendam est, quod in prima aetate bona aliqua fecit, quae tamen uniuersa praue agendo iuuenis obnubilauit. Qui si e contrari errores pueritiae corrigere in adulescentia ac bene laetendo a dei

263쪽

V. 13-14. 253octulis abscondere curasset, posset eorum numero sociari,

do quibus ait psalmus 31, 1): Beati, quorum remissaeaunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Hanctitatoriam, sicut a uenerabili antistito ecthelmo didici, simpliciter ob salutem legentium siue audientium narrandam esse putaui. 14. Vt item Ilus moriturus deputatum sibi apud inferos Ioeum poenarum uiderit.

Novi autem ipso fratrem, quem utinam non nossem, cuius etiam nomen, si hoc aliquid prodesset, dicere possem positum in monasteri nobili, sed ipsum ignobiliter uiuentem Corripiebatur quidem sedulo a fratribus ac maioribus loci atque ad castigatiorem uitam conuerti ammonebatur. Et quamuis eos audire noluisset, tolerabatur tamen ab eis longanimiter ob necessitatem operum ipsius exteriorum orat enim fabrili arte singularis. Seruiebat autem multum ebrietati et ceteris uitae remissioris inlecebris magisque in officina sua die noctuque residere, quam ad psallendum atque orandum in ecclesia audiendumque cum fratribus uerbum uitae concurrere consuerat.

Vnde accidit illi, quod solent dicere quidam, quia, qui

non uult ecclesia ianuam sponte humiliatus ingredi, necesso habet in ianuam inferni non sponte damnatus introduci. ercussus enim languore atque ad extrema perductus uocauit fratres et multum maerens ac damnato similis coepit narrare, quia uideret inferos apertos et sathana di mersum in profundis tartari, Caiphanque cum ceteris, qui occiderunt dominum, iuxta eum flammis ultricibus contraditum: in quorum uicinia' inquit 1su mi- soro mihi locum despicio aetemae perditionis esse praeparatum. Audientes haec fratres coeperunt diligenter exhortari, ut uel tunc positus adhuc in corpore paenitentiam saceret. Respondebat ille desperans: Non est mihi modo tempus uitam mutandi, cum ipse uidorim iudicium meum iam esse completum.'Talia dicens sine uiatico salutis obiit, et corpus eius

264쪽

254 V. 14-15. in ultimis est monasterii locis humatum, neque aliquis pro eo uel missas facere uel psalmos cantare uel saltem Orare praesumebat inquam grandi distantia diuisit deus inter lucem et tenebras Beatus protomartyr Stephanus passum mortem pro ueritate, uidit caelos apertos, uidit gloriam dei et Iosum stantem a dextris dei et ubi erat futurus ipse post mortem, ibi oculos mentis ante mortem, quo laetior occumberet, misit. At contra faber iste tenebrosae mentis et actionis, imminente morte, uidit aperta tartara, uidit damnationem diaboli et sequacium eius; uidit otiam suum infelix inter tales carcerem, quo miSerabilius ipse desperata salute periret, sed uiuentibus, qui haec cognouissent, causam salutis sua perditione relinqueret. Factum est hoc nuper in prouincia Berniciorum; ac longe lateque diffamatum multos ad agendam et non differendam scolorum suorum paenitudinem prouocauit. Quod utinam exhinc etiam nostrarum lectione litterarum fiat l15.

Vt prurimas eottorum oeeIesias, instante Adamnano, atho-Ileum paseha suseeperint ut o idem Iibrum de Ioel saneus seripserit.

Quo tempore plurima pars Scottorum in Hibernia et nonnulla etiam de Brettonibus in Brittania rationabilo et ecclesiasticum paschalis obseruantiae tempus domino donante suscepit. Siquidem Adamna presbyter et abbas monachorum, qui erant in insula Hii, cum legationis

gratia missus a sua gente, uenisset ad Aldfridum regem Anglorum et aliquandiu in ea prouincia moratus uideretritus ecclesiae canonicos; sed et a pluribus, qui erant eruditiores esset sollerter admonitus, ne contra uniuersalem ecclesiae morem uel in obseruantia paschali uel in aliis quibusque decretis cum suis paucissimis et in extremo mundi angulo positis uiuere praesumeret, mutatus mente est ita ut ea, quae uiderat et audierat in ecclesiis Anglorum, suae suorumque consuetudini libentissimo praeferret. Erat enim uir bonus et sapiens et scientia scripturarum nobilissime instructus.

265쪽

V. 15. 255 Qui cum domum rediisset, curauit suos, qui erant in Hii, quiue eidem erant subditi monasterio, ad eum,

quem cognouerat, quemque ipse tot ex corde susceperat, ueritatis callem perducere, nec ualuit. Nauigauit Hiberniam et praedicans eis ac modesta exhortatione declarans legitimum paschae tempus, plurimos eorum et peneonines, qui ab Hiensium domini erant liberi, ab erroroauit correctos ad unitatem reduxit catholicam ac legitimum paschae tempus obseruare perdocuit. Qui cum celebrat in Hibernia canonico pascha ad suam insulam reuertisset, suoque monasterio catholicam temporis paschalis obseruantiam instantissime praedicaret nec tamen Perficere, quod conabatur, posset, contigit eum ante expletum anni circulum migrasse de saeculo Diuina utique gratia disponente, ut uir unitatis ac pacis studiosissimus ante ad uitam raperetur aetemam, quam redeunte tempore paschali grauiorem cum eis, qui eum ad ueritatem sequi nolebant, cogeretur habere discordiam.

Scripsit idem uir do locis sanctis librum legentibus

multis utillimum cuius auctor erat docendo ac dictando Galliarum episcopus Arcuulsus, qui locorum gratia sanctorum uenerat Hierosolymam et lustrata nisi terra repromissionis Damascum quoque, Constantinopolim, Alexandriam, multas maris insulas adierat patriamque nauigi reuertens ui tempestatis in occidentalia Brittaniae littora delatus est ac post multa ad memoratum Christi famulum Adamnanum perueniens, ubi doctus in scripturis

sanctorumque locorum gnarus esse compertus est, libentissime est ab illo susceptus, libentius auditus adeo ut, quaequo ille se in locis sanctis memoratu digna uidissotestabatur, cuncta mox iste litteris mandare curauerit.

Fecitque opus, ut dixi, multum utile, et maxime illis, qui longius ab eis locis, in quibus patriarchae et apostoli erant, secreti, ea tantum de his, quae lectione didicerint, norunt. orrexit autem librum uno Adamnan Aldfrido

regi ac per eius est largitionem etiam minoribus ad legendum contraditus. Scriptor quoque ipse multis ab eo muneribus donatus patriam remissus est. De cuius scriptis aliqua decerpere ac nostrae huic historiae inserere commodum Are legentibus reor.

266쪽

256 V. 16.16. quae in eodem Ilbro de Ioeo domlnleae natiuitatis, passionis

et resurreetionis ommemorauerit.

Scripsit orgo de loco dominioa natiuitatis in uno

modum: Bethleem ciuitas David in dorso sita at angusto ex omni parto uallibus circumdato, ab occidonte in orientem mille passibus longa, humili sine turribus muro per extrema plani uerticis instructo in cuiua orientali angulo quasi quoddam naturale semiantrum est, Qui exterior pars natiuitatis dominica fuisse dicitur locus; interior raesepe domini nominatur Haec spes inca tota interius pretioso marmore tecta supra locum, ubi dominus natus specialius traditur, sanctae ariae grandem

gostat ocesesiam. Scripsit item hoc modo de loco passionis ac resurroctionis illius myossis a septentrionali parto urbem Hierosolymam, primum de locis sanctis pro condicione platearum diuertendum est ad ecclesiam Constantinianam, quae artyrium appellatur. Hanc Constantinus imperator, e quod ibi crux domini ab Helena matroreperta sit, magnifico et regio cultu construxit. Dinino ab eoasu Golgothana uidetur ecclesia, in qua etiam rupis apparet illa, quas quondam ipsam adfixo domini corpore

crucem pertulit, argenteam modo pergrandem sustinens crucem, pendente magna desuper aerea rota cum lampadibus. Infra ipsum uero locum dominione crucis, e cisa in petra crypta est, in qua super altare pro defunctis honoratis sacrificium solo offerri, positis interim in platea corporibus. Muius quoque ad occasum ecclesiae, Anastasis, hoc est resurrectionis dominicae rotunda colesia, tribus cincta parietibus, XII columis sustentatur, inter parietes singulos latum habens spatium uiae, quae tria

altaria in tribus locis parietis medii continet, hoc est australi, aquilonali et iocidentali Moc bis quateruas portas, id est introitus, per tres regione parietes habet, e quibus III ad Vulturnum, et in ad Eurum spectant. Huius in medio monumentum domini rotundum petra

excisum est, cuius culmen intrinsecus stans homo manu

267쪽

V. 16-17. 257 contingere potest, ab oriente habens introitum, cui lapis ille magnus adpositus est quod intrinsecus ferramentorum uestigia usque in praesens ostendit. Nam extrinsecus usque ad culminis summitatem totum marmore tectum

est. Summum uero culmen auro ornatum auream magnam

gestat crucem. In huius ergo monumenti Aquilonali parte sepulcrum domini in eadem petra excisum, longitudinis septem pedum trium mensura palmarum pauiment altius eminet introitum habens a later meridiano, ubi die

noctuque XII lampades ardent, ΙΙΙΙ intra sepulcrum, ΙΙΙ

supra in margine dextro Lapis, qui ad ostium monumenti positus erat, nunc fissus est; cuius pars minor quadratum altare ante ostium nihilominus eiusdem monumentistat maior uero in orientali eiusdem ecclosiae loco quadrangulum aliud altare sub linteaminibus exstat. Color autem eiusdem monumenti et sepulcri albo et rubicundo permixtus esse uidetur'. 17. qua item de Ioeo aseensionis dominicae et sepuIesuls

De loco quoque dominicae ascensionis praefatus auctor hoc modo refert: Μοns olivarum altitudine monti Sion pax est, sed latitudine et longitudine praestat, exceptis uitibus et oliuis rarae ferax arboris, frumenti quoque et hordei fertilis. Neque enim brucosa, sed herbosa et florida soli illius est qualitas in cuius summo uertice, ubi

dominus ad caelos ascendit, ecclesia rotunda grandis, ternas per circuitum cameratas habet porticus desuper tectas. Interior namque domus propter dominici corporis meatum camerari et tegi non potuit altare ad orientem habens angusto culmine protectum, in cuius medio ultima domini uestigia, caelo desuper patente, ubi ascendit, uisuntur. Quae cum cotidie a credentibus terra tollatur, nihilominus manet eandemque adhuc speciem ueluti impressis signata uestigiis seruat. Haec circa aerea rota iacet, usque ad ceruicem alta, ab occasu habens introitum,

pendente desuper in trochleis magna lampade tota die

268쪽

258 V. 17-18. o nocte lucente. In Occidentali eiusdem ecclesiae parte fenestrae octo totidemque e regione lampades in funibus pendentes usque Hierosolymam per uitrum fulgent quarum lux corda intuentium cum quadam alacritate et compunctione pauefacere dicitur. In die ascensionis dominicaoper annos singulos, missa peracta, ualidi flaminis procella

desursum uenire consueuit et omnes, qui in ecclesia adfuerint, terrae progiernere.'De situ etiam Chebron et monumentis patrum ita scribit: Chebron quondam ciuitas et metropolis regni Dauid nunc ruinis tantum, quid tunc fuerit, ostendens. Vn ad orientem stadio speluncam duplicem in ualle habet, ubi sepulcra patriarcharum quadrato muro circumdantur, capitibus uersis ad Aquilonem; et haec singula singulis tecta lapidibus instar basilicae dolatis trium patriarcharum candidis, Adam obscurioris et uilioris operis, qui haud longe ab illis ad Borealem extremamque muri illius partem pausat Trium quoque feminarum uiliores et minorea

memoriae cernuntur.

Μamre collis mille passibus a monumentis his ad Boream, herbosus ualde et floridus, campestrem habena in uertico planitiem in cuius aquilonali parte quercus Abrahae duorum hominum altitudinis truncus ecclesia circumdata est'. Haec de opusculis excerpta praefati scriptoris adsensum quidem uerborum illius, sed breuioribus strictisque comprehensa sermonibus, nostris ad utilitatem legontium historiis indere placuit Plura uoluminis illius, siqui scire delectat, uel in ipso illo uolumino uel in eo, quod do illo dudum strictim excerpsimus epitomate requirret.

Anno dominicae incarnationis DCC 'v' Aldisi rox Nordanhymbrorum defunctus est anno regni sui uicesimo necdum impleto cui succedens in imperium filius suus

269쪽

V 18. 259 Osred puer octo circiter annorum regnauit annis undecim. Huius regni principio antistes occidentalium Saxonum Haeddi caelestem migrauit ad uitam. Bonus quippe erat uir ac iustus et episcopalem uitam siue doctrinam magis insit sibi uirtutum amore quam lectionibus institutus exercebat. Denique reuerentissimus antistes Pecthelm, domu in sequentibus suo loco dicendum est, qui cum successore eius Aldhelmo multo tempore adhuc diaconus siue monachus fuit, reserre est solitus, quod in loco, quo defunctus est, ob meritum sanctitatis eius multa sanitatum sint patrata miracula, hominesque prouinciae illius solitos ablatum inde puluerem propter languentes in aquam mittere atque huius gustum siue aspersionem multis sanitatem aegrotis et hominibus et pecoribus conferre propter

quod frequenti ablatione pulueris sacri fossa sit ibidem

facta non minima.

Quo defuncto, episcopatus prouincia illius in duas parrochias diuisus est. Una data Daniheli, quam usque hodio regit altera Aldhelmo, cui annis IIII strenuissimo praesuit; ambo et in rebus ecclesiasticis et in scientia scripturarum sufficienter instructi. Denique Aldholm,

cum adhuc esset presbyter et abbas monasterii, quod Maildufi urbem nuncupant, scripsit, iubente synodo suae gentis, librum egregium aduersus errorem Brettonum, quo uel pascha non suo tempore celebrant uel alia perplura ecclesiasticae castitati et paci contraria gerunt multosque eorum, qui occidentalibus Saxonibus subditi orant Brettones, ad catholicam dominici paschae celebrationem huius lectione perduxit. Scripsit et de uirginitate librum eximium, quem in exemplum Sedulii geminato opere et

uersibus hexametris et prosa composuit. Scripsit et alia nonnulla, utpote uir undecumque doctissimus nam et sermone nitidus et scripturarum, ut dixi, tam liberalium quam ecclesiasticarum orat eruditione mirandus. Quo defuncto pontificatum pro eo suscepit Fortheri, qui usque hodie superest uir et ipse in scripturis sanctis multum

eruditus.

Quibus episcopatum amministrantibus statutum est synodali decreto, ut prouincia Australium Saxonum, quae eatenus ad ciuitatis Ventanae, cui tunc Danihel praeerat,

270쪽

260 V. 18-19. parrochiam pertinebat, et ipsa sedem episcopalem ac proprium haberet episcopum consecratusque est eis primus antistes Eadberct, qui erat abbas monasterii beatae memoriae Vilisidi episcopi, quod dicitur Selaeseu quo defuncto, Eolla suscepit officium pontificatus. Ipso autem ante aliquot annos ex hac luce subtracto episcopatu usque hodie cessauit. 19. Vt coinred Merolorum et ossa orientiatum Saxonum rex in monaehleo habitu Romae uitam finierint; et de ulta ueIobitu 1Irrid episeopl.

Anno autem imperii Osredi quarto Coinred, qui

regno erciorum nobilissime tempore aliquanto praefuerat, nobilius multo regni sceptra reliquit. Nam uenit Romam ibique attonsus, pontificatum habente Constantino, ac monachus factus, ad limina apostolorum, in precibus, ieiuniis et elimosynis usque ad diem permansit ultimum;

succedente in regnum Ceolrodo filio Aedilaedi, qui ante ipsum Coinredum idem regnum tenebat. Venit autem eum illo ot filius Sigheri rogis Orientalium Saxonum,

cuius supra meminimus, uocabulo Ota, iuuenis amantissimae aetatis et uenustati totaeque suae genti ad tenenda seruandaque regni sceptra exoptatissimus. Qui pari ductus deuotione mentis reliquit uxorem, agros, cognatos et patriam propter Christum et propter euangelium, ut in hac uita centuplum acciperet et in saeculo uentur uitam aeternam. Et ipse ergo, ubi ad loca sancta Romam peruenerunt, attonsus, et in monachico uitam habitu complens, ad uisionem beatorum apostolorum in caelis diu desideratam peruenit.

Eodem sane anno, quo hi Brittaniam reliquere, antistes eximius Uilfrid post quadraginta et quinque annos accepti episcopatus diem clausit extremum in prouincia, quae uocatur Inundalum corpusque eius loculo inditum perlatum est in monasterium ipsius, quod dicitur Inhrypum, et iuxta honorem tant pontifici congruum in ecclesia beati apostoli Petri sepultum De cuius statu uitae, rut

SEARCH

MENU NAVIGATION