Historia ecclesiastica gentis Anglorum;

발행: 1895년

분량: 330페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

271쪽

V. 19. 261

ad priora repedantes, paucis, quae sunt gesta, memoremuS, cum esset puer bonae indolis, atque aetatem moribus transiens, ita se modeste et circumspecte in omnibus gereret, ut merito a maioribu quasi unus ex ipsis amaretur, ueneraretur, amplecteretur, ubi quartum decimum aetatis contigit annum, monasticam saeculari uitam praetulit. Quod ubi patri suo narrauit, iam enim mater obierat, libenter eius uotis ac desideriis caelestibus adnuit eumque coeptis insistere salutaribus iussit. Venit ergo ad insulam Lindisfarnensem ibique monachorum famulatuiae contradens diligenter ea, quae monasticae castitatis ac pietatis erant, et discere curabat et agere. Et quia acris

erat ingenii, didicit citissime psalmos et aliquot codices;

necdum quidem attonsus, uerum eis, quae tonsura maiores

sunt, uirtutibus, humilitatis et obedientiae, non mediocriter insignitus propter quod et a senioribus coaetaneia suis iusto colebatur assectu In quo uidelicet monasteri cum aliquot annos deo seruiret, animaduertit paulatim adulescens animi sagacis, minime persectam esse uirtutis uiam, quae tradebatur a Scottis, proposuitque animo uenire Romam, et qui ad sedem apostolicam ritus ecclesiastici siu monasteriales seruarentur, uidere. Quod cum fratribus referret, laudauerunt eius propositum eumque

id, quod mente disposuerat, perficere suadebant. At ille confestim ueniens ad reginam Eanfledam, quia notus eratoi eiusque consili et suffragiis praefato aerat monasterio sociatus, indicauit ei desiderium sibi inesse beatorum apostolorum limina uisitandi quae delectata bono adulescentis proposito misit eum Cantiam ad regem Erconberctum, qui erat filius auunculi sui, postulans, ut eum honorifico Romam transmitteret. Quo tempore ibi gradum archiepiscopi Honorius, unus ex discipulis beati papae Gregorii, uir in rebus ecclesiasticis sublimiter institutus seruabat. Vbi cum aliquandiu demoratus adulescens animi uiuacis diligenter his, quae inspiciebat, discendis peram daret, superuenit illo alius adulescens nomine Biscopcognomento Benedictus, de nobilibus Anglorum, cupiens

et ipso Romam uenire cuius supra meminimus.

Huius ergo comitatu rex sociauit Uilfridum, utque illum secum Romam perduceret, iussit. Qui cum Lugdunum

272쪽

262 V. 19.

peruenissent, Uilfrid a Dalfino ciuitatis episcopo ibi retentus est, Benedictus coeptum iter nauiter Romam usque compleuit. Delectabatur enim antistes prudentia uerborum iuuenis, gratia uenusti uultus, alacritate actionis et constantia ac maturitate cogitationis unde et omnia, quae necesse habebat, abundanter ipsi cum sociis suis, qu-- diu secum erant, donabat et insuper offerebat, ut, si

uellet, partem Galliarum non minimam illi regendam committeret ac filiam fratris sui uirginem illi coniugomdaret eumque ipso loco adoptiui semper haberet. At ille

gratias agens pietati, quam erga eum, cum esset Bregrinus, habere dignaretur, respondit propositum se magis alterius conuersationis habere atque ideo, patria relicta, Romam iter agere coepisse. Quibus auditis antistes misit eum Romam, dato duce itineris et cunctis simul, quae necessitas poscebat itineris, largitor subministratis obsecrans sedulo, ut, cum patriam reuerteretur, per se iter facere meminisset. Veniens uero Romam, et orationibus ac meditationi rerum ecclesiasticarum, ut animo proposuerat, cotidiana mancipatus instantia, peruenit ad amicitiam uiri doctissimi ac sanctissimi, Bonifatii uidelicet archidiaconi, qui etiam consiliarius

erat apostolici papae cuius magisteri quattuor euangeliorum libros ex ordine didicit, computum paschae rationabilem et alia multa, quae in patria nequiuerat, ecclesiasticis disciplinis accommoda, eodem magistro tradente percepit; et cum menses aliquot ibi studiis Occupatus

telicibus exegisset, rediit ad Dalfinum in Galliam, et tres

annos apud eum commoratus attonsus est ab eo et in

tanto habitus amoro, ut herodem sibi illum sacere cogitasset. Sed ne hoc fieri posset, antistes crudeli morte praereptus est, et Uilfrid ad suae potius, hoc est Anglorum, genti episcopatum reseruatus. Namque Baldhild regina missis militibus episcopum iussit interfici; quem ad locum quidem, quo decollandus erat, secutus est Vilfrid oloricus illius desiderans cum eo, tametsi ipso multum prohibente, pariter occumbere. Sed hunc ubi peregrinum

atque oriundum de natione Anglorum cognouero carnifices, pepercere illi neque eum trucidare cum suo uoluere pontifice.

273쪽

V. 19. 263 At illo Brittaniam ueniens coniunctus eat amicitiis Alchfridi regis, qui catholicas ecclesiae regulas sequi Aomper et amare didicerat. Vnde et ille, quia catholicum eum esse comperit, mox donauit terram X familiarum in loco, qui dicitur Stanford, et non multo post monastorium XXX familiarum in loco, qui uocatur Inhrypum; quem uidelicet locum dederat pridem ad construendum inibi monasterium his, qui Scottos sequebantur. Verum quia illi postmodum optione data maluerunt loco

cedere, quam pascha catholicum ceterosque ritus canonico iuxta Romanae et apostolicae ecclesiae consuetudinem

recipere, dedit hoc illi, quem melioribus imbutum disciplinis ac moribus uidit. Quo in tempore ad iussionem praefati regis presbyterordinatus est in eodem monasteri ab Agilbercto episcopo Geuissorum, cuius supra meminimus, desiderant rege, ut uir tantae eruditionis ac religionis sibi specialiter indiuiduo comitatu sacerdos esset ac doctor Quem non multo post detecta et eliminata, ut et supra docuimus, Scottorum secta Galliam mittens, cum consilio atque consensu patris sui Osuiu, episcopum sibi rogauit ordinari, cum esset annorum circiter XXX, Odom Agilbercto tunc episcopatum agente arisiacae ciuitatis cum quos alii XI piscopi ad dodicationem antistitia conuenientes multum honorifice ministerium impleuerunt. Quo adhuc in transmarinis partibus demorante consecratus est in episcopatum boraci, iubente rege Osuio, Ceadda uir

sanctus, ut supra memoratum est, et tribus annis echlesiam sublimiter regens dehinc ad monasterii sui, quod est in Laestingaeu curam secessit, accipiente Uilfrid episcopatum totius Nordanhymbrorum prouinciae. Qui deinde regnant Ecgfrido pulsus est episcopatu et alii pro illo consecrati antistites, quorum Supra meminimus Romamque iturus et coram apostolico papa -- sam dicturus, ubi nauem conscendit, flante Fauonio pulsus est Fresiam et honorifice susceptus a barbaris ac rege illorum Aldgilso praedicabat eis Christum et multa eorum

milia uerbo ueritatis instituens a peccatorum suorum Ordibus fonte saluatoris abluit et quod postmodum Uilbrord reuerentissimus Christi pontifex in magna deuotione com-

274쪽

264 v. 19 pleuit, ipse primus ibi opus euangelicum coepit. Ibi rgo

hiemem cum noua de plebe feliciter exigens sic Romani uiniendi iter repetiit; et ubi causa eius uentilata est, praesente Agathone papa et pluribus episcopis, uniuΘrsorum iudicio absque crimine accusatus fisisse et eptaoopatu esse dignus inuentus est. Quo in tempore idem papa Agatho, cum synodum congregaret Romae CXXV episcoporum, aduersus os, qui unam in domino maluatore uoluntatem atque verationem dogmatigabant, uocari iussit et Uilfridum atquo inter episcopos considentem dicere fidem suam simul tprouinciae siue insulae, de qua uenerat cumque catholicus fide cum suis esset inuentus, placuit hoc inter et raeiusdem synodi gestis inseri scriptumque est hoc modo: Vilfridus de amabilis episcopus Eboracae ciuitatis apostolicam sedem de sua causa appellans et ab hac potestat de certis incertisque rebus absolutus, et cum aliis

CXXV episcopis in synodo in iudicii sede constitutus ot pro omni aquilonali parte Brittaniae it Hiberatae insulis, quas ab Anglorum et Brettonum nec non Scottorum et Ρictorum gentibus incoluntur, oram et catholicam fidem confessus est et cum subscriptione sua corroborauit'.

Post haec reuersus Brittaniam prouinciam Australium Saxonum ab idolatrias ritibus ad Christi fidem conuertit. Vectae quoque insulae uerbi ministros destinauit et secundo anno Aldfridi, qui post Ecgseidum regnauit, sedem suam et episcopatum ipso rege inuitante recopit. Sed

post quinque annos denuo accusatus, ab eodem ipso rege et plurimis episcopis praesulatu pulsus est ueniensque Romam, cum praesentibus accusatoribus acciperet locum so defendendi, considentibus episcopis pluribus cum apostolico papa Iohanne, omnium iudicio probatum est accusatores eius non nulla in parte falsas contra eum machinasse calumnias scriptumque a praefato papa regibus

Anglorum Aedilredo et Aldfrido, ut eum in episcopatum

suum, eo quod iniuste merit condemnatus, sacerent recipi. Iuuit autem causam absolutionis eius lecti synodi beatae memoriae papae Agathonis, quae quondam ipso praesente in urbe atque in eodem concilio inter episeopos residente, ut praediximus, acta est Cum ergo causa

275쪽

V. 19. 265 exigente synodus eadem coram nobilibus et equentia populi iubente apostolico papa diebus aliquot legeretur, uentum est ad locum, ubi scriptum erat: Vilfridus de amabilis episcopus boracae ciuitatis apostolicam sedem de

sua causa appellans et ab hac potestate de certis incertisque rebus absolutus et cetera, quae supra posuimus.

Quod ubi lectum est, stupor adprehendit audientes; et silente lectore coeperunt alterutrum requirere, quis esset illo Vithidus spiscopus. Tunc Bonifatius consiliarius apostolici papae et alii perplures, qui eum temporibus Agathonis papae ibi uidorant, dicebant ipsum esse episcopum, qui nuper Romam accusatus a suis atque ab apostolica sede iudicandus aduenerit: qui iamdudum' inquiunt aeque

accusatus huc adueniens, mox audita ac diiudicata causa et controuersia utriusque partis, a beatae memoriae papa Agathone probatus est contra fas a suo episcopatu repulsus ot tanti apud eum habitus est, ut ipsum in concilio, quod congregarat, episcoporum, quasi uirum incorruptae fidei ot animi probi residere praeciperet'. Quibus auditis dicebant omnes una cum ipso pontifice, uirum tantae auctoritatis, qui per XL prope annos episcopatu fungebatur, nequaquam damnari debere, sed ad integrum

culpis accusationum absolutum patriam cum honore

reuerti.

Qui cum Brittaniam remeans in Galliarum partes deuenisset, tactus est infirmitate repentina et ea crescentende pressus, ut neque equo uehi posset, sed manibus ministrorum portaretur in grabato. Sic delatus in aet- dum ciuitatem Galliae III diebus ac noctibus quasi mortuus iacebat, halitu tantum pertenui, quia uiueret, demonstrans. Cumque ita sine cibo et potu, sine uoce et auditu quatriduo perseueraret, quinta domum inlucescente die, quasi de graui experrectus somno exsurgens resedit; apertisque oculis uidit circa se choros psallentium simul et flentium fratrum ac modicum suspirans interrogauit, ubi esset Acca presbyter; qui statim uocatus intrauit et uidens eum melius habentem ac loqui iam ualentem, flexis genibus gratias egit de cum omnibus, qui aderant, se tribus. Et cum parum consedissent ac de supernis iudiciis tropidi aliqua confabulari coepissent, iussit pontifex

276쪽

266 V. 19. ceteros ad horam egredi et ad Accan presbyterum ita loqui exorsu est: Visio mihi modo tremenda apparuit, quam te audire ac silenti tegere uolo, donec sciam, quid de me fieri uolit dous. Adstitit enim mihi quidam candido praeclarus habitu dicon soruichaelem esse archangelum: et ob hocqinquit missus sum, ut te a morte reuocem donauit enim tibi dominus uitam per orationes ac lacrimas discipulorum ac fratrum tuorum et per intercessionem beatae suae

genetricis semperquo uirginis ariae. Quapropter dico tibi, quia modo quidem ab infirmitate hac sanaberis; sed

paratus esto, quia post quadriennium revortens uisitabo te patriam uero perueniens maximam possessionum tuarum, quae tibi ablatae sunt, portionem recipies atqus in pace tranquilla uitam terminabis' ' Conualuit igitur episcopus unctis gaudentibus ac deo gratias agentibus coeptoque itinere Brittaniam uenit. Lectis autem epistulis, quas ab apostolico papa aduexerat, Berctuald archiepiscopus et Aedilred quondam rex, tunc autem abbas, libentissime fauerunt: qui uidelico Aedilro accitum ad se Coinredum, quem pro se regem fecerat, amicum episcopo fieri petiit et impetrauit. Sod Aldfrid Nordanhymbrorum re eum suscipere Ontemsit nec longo tempore superfuit unde factum est, ut, regnante Osredi filio eius, mox synodo facta iuxta fluuium Nidd, post aliquantum utriusque partis conflictum, tandem cunctis fauentibus in praesulatum sit suae receptus ecclesiae. Sicquo ΙΙΙΙ annis, id est usque ad diem obitus sui, uitam duxit in pace. Defunctus est autem in monasteri suo, quod habebat in prouincia Undalum sub rogimine Cuduald abbatis; et ministeri fratrum perlatus in primum suum monasterium, quod uocatur Inhrypum, positus est in ecclesia beati apostoli etri iuxta altare ad Austrum, ut et supra docuimus; et hoc de illo supra epitaphium scriptum: Vilfridus hic magnus requiescit corpore praesul, Hanc domino qui aulam ductus pietatis amore Fecit, et eximi sacrauit nomine Petri, Cui clauos caeli Christus dedit arbiter orbis; Atque auro ac Tyrio deuotus uestiit ostro.

277쪽

V. 19-20. 267 Quin etiam sublime crucis, radiante metallo, Hic posuit trophaeum, me non et quattuor auro

Scribi euangelii praecepit in ordine libros;

Ac thecam e rutilo his condignam condidit auro: Paschalis qui etiam sollemnia tempora cursus Catholio ad iustum correxit dogma canonis, Quem statuere patres, dubioque errore remoto Certa suae genti ostendit moderamina ritus: Inque locis istis monachorum examina crebra Colligit ac monitis cauit, quae regula patrum

Sedulus instituit multisque domique orisque

Iactatus nimium per tempora longa periclis, Quindecies ternos postquam egit episcopus anno8, Transiit et gaudens caelestia regna petiuit. Dona, Iesu, ut grex pastoris calle sequatur. 20. Vt roIlgioso abbati adriano Ibinus, VlIfrido in episeopatum Leea suecesserit.

Anno post obitum praefati patris proximo, id est quinto Osredi regis, reuerentissimus pater Hadrianus abbas, cooperator in uerbo de Thoodori beatae memoriae episcopi, defunctus est et in monasterio suo in ecclesia beatae dei genetricis sepultus; qui est annus quadragesimus primus, ex quo a Uitaliano papa directus est cum Τheodoro; ex quo autem Brittaniam uenit, tricesimus nonus. Cuius doctrina simul o Theodori inter alia testimonium perhibet, quod Albinus discipulus eius, qui Osenasteri ipsius in regimine successit, in tantum studiis scripturarum institutus est, ut Graecam quidem linguam

non parua ex parte Latinam uero non minus quam Anglorum, quae sibi naturalis est, nouerit. Suscepit uero pro Uilfrid opiscopatum Hagustaldensis ecclesiae Acca presbyter eius, uir et ipse strenuissimus et coram deo et hominibus magnificus; qui et ipsius ecclesiae suae, quae in beati Andreae apostoli honorem consecrata est, aedificium multifario decore ac mirificis

ampliauit operibus. Dedit namque operam, quod et ho-

278쪽

268 V. 20-21. di facit, ut adquisitis undecumque reliquiis beatorum apostolorum et martyrum Christi, in uenerationem illorum poneret altaria, distinctis porticibus in hoc ipsum intra

muros eiusdem ecclesiae, sed et historias passionis eorum, una cum ceteris ecclesiasticis uoluminibus, summa industria congregans, amplissimam ibi ac nobilissimam bibliothecam iacit nec non et uasa sancta et luminaria aliaquΘhuiusmodi, quae ad ornatum domus dei pertinent, studiosissime parauit. Cantatorem quoque egregium uocabulo Μaban, qui a successoribus discipulorum beati papao Gregorii in Cantia suerat cantandi sonos edoetus, ad soauosque instituendos accersiit ac per annos XII tenuit: quatenus et, quae illi non nouerant, carmina ecclesiastica doceret; et ea, quae quondam cognita long usu uel neglegentia inueterare coeperunt, huius doctrina priscum renouarentur in statum. Nam et ipse episcopus Acca cantator erat peritissimua, quomodo otiam in litteris sanctis doctissimus et in catholicae fidei consessione castissimus, in ecclesiasticae quoque institutionis regulis sollertissimus exstiterat; et usquedum praemia pia deuotionis accipiat, existero non desistit utpote qui a pueritia in clero anctissimi ac deo dilecti Bosa Eboracensis episcopi nutritus atque eruditus est; deinde ad Uilfridum episcopum spe

melioris propositi adueniens omnem in eius obsequio usque ad obitum illius expleuit aetatem cum quo etiam Romam ueniens multa illic, quae in patria nequiuerat, ecclesiae sanctae institutis utilia didicit. 21.

Vt soldii abbas rogi Plotorum architectos ecclesiae, simuI et epistulam de athoIle pascha uo de tonsura miserit.

Eo tempore Naiton rex Pictorum, qui septentrionales Brittaniae plagas inhabitant, admonitus ecclesiasticarum frequenti meditatione scripturarum, abrenuntiauit errori,

quo eatenus in obseruatione paschae cum sua gente tenebatur, et se suosque omnes ad catholicum dominicae resurrectionis tempus celobrandum perduxit. Quod ut facilius et maiori auctoritate perficoret, quaesiuit auxilium

279쪽

V. 21. 269 de gente Anglorum, quos iamdudum ad exemplum sanctae Romanae et apostolicae ecclesiae suam religionem instituisse cognouit. Siquidem misit legatarios ad uirum uenerabilom Ceolfridum, abbatem monasterii beatorum apostolorum etri et Pauli, quod est ad ostium iuri amnis et iuxta amnem Tinam, in loco, qui uocatur In Gyruum, cui ipse post Benedictum, de quo supra diximus, gloriosissime praefuit; postulans, ut Oxhortatorias sibi litteras mitteret, quibus potentius confutare posset eos, qui pascha non suo tempore obseruare praesumerent simul et

de tonsurae modo uel ratione, qua clericos insigniri deceret excepto, quod etiam ipse in his non parua ex parte esset imbutus. Sed et architectos sibi mitti petiit, qui iuxta morem Romanorum ecclesiam de lapide in gente ipsius facerent, promittens hanc in honorem beati apostolorum principis dedicandam se quoque ipsum cum suis

omnibus morem sanctae Romanae et apostolicae ecclesiae semper imitaturum, in quantum dumtaxat tam longe a Romanorum loquela et natione segregati hunc ediscere potuissent. Cuius religiosis uotis ac precibus fauens reuerontissimus abba Ceolfrid misit architectos, quos petebatur, misit illi et litteras scriptas in hunc modum: Domino excellentissimo et gloriosissimo regi Naitanoesiolfrid abbas in domino salutem. Catholicam sancti paschae Obseruantiam, quam a nobis, rex deo deuote, religioso studio quaesisti, promtissime ac libentissim tu desiderio, iuxta quod ab apostolica sede

didicimus, patefacere satagimus. Scimus namque caelitus sanctae ecclesiae donatum, quotiens ipsi rerum domini discendae, docendae, custodiendae ueritati operam impendunt. Nam diuere omnino dixit quidam saecularium scriptorum

Plato de reptibi. V 18 p. 473 ), quia felicissimo mundus

statu ageretur, si uel reges philosopharentur uel regnarent

philosophi. Quod si de philosophia huius mundi uere intellegere, de statu huius mundi merito diligere potuit

homo huius mundi quanto magis ciuibus patriae caelestis in hoc mundo peregrinantibus optandum est et totis animi uiribus supplicandum, ut, quo plus in mundo quique ualent, eo amplius eius, qui super Omnia est, iudicis mandatis auscultare contendant atque ad haec obseruanda

280쪽

270 V. 21 secum eos quoque, qui sibi commissi sunt, exemplis simul et auctoritato instituant2 Tres sunt ergo regulae sacris inditae litteris, quibus paschae celebrandi tempus nobis praefinitum, nulla prorsus humana licet auctoritate mutari e quibus duae in lege Osi diuinitus statutae, tertia in euangelio per Diactum dominicae passionis et resurrectionis adiuncta est Praecepit enim lex, ut pascha primo mense anni et tertia eiusdem mensis septimana, id est a quinta decima dis usque ad uicesimam primam, fieri deberot additum est per institutionem apostolicam ex euangelio, ut in ipsa tertia septimana diem dominicam expectare atque in ea temporis paschalis initium tenere debeamus. Quam uid licet regulam triformem quisquis rite custodierit, nunquam in adnotatione festi paschalis errabit. Verum si do his singulis enucleatius ac latius audire desideras, scriptum

est in Exodo, ubi liberandus de Aegypto populus Israel primum pascha sacere iubetur, quia Mod 12, 1-3):,dixerit dominus ad Μοysen et Aaron: ensis iste uobis principium mensium primus erit in mensibus anni. Loquimini ad uniuersum coetum filiorum Israel et dicit eis: Docima die mensis huius tollat unusquisque agnum Persamilias et domos suas. Et paulo post 12 6): Et seruabitis eum usque ad quartam decimam diem mensis huius; immolabitque eum uniuersa multitudo filiorum Israo ad uesperam. Quibus uerbis manifestissime constat, quod ita in obseruatione paschali mentio fit diei quartae decimae, ut non tamen in ipsa die quarta decima pascha fieri praecipiatur; sed adueniente tandem uespera diei quartae decimae, id est quinta decima luna, quae initium tertiae septimana faciat, in caeli faciem prodeunte, agnus immolari iubeatur et quod ipsa sit nox quintae decimae lunae, in qua percussis Aegyptiis Israel est a longa seruitute redemtus. Septem inquit od 12, 1 5 ,diebus

azyma comedetis. Quibus itom uerbis tota tertia septimana eiusdem primi mensis decernitur sollemnis esse debere. Sed ne putaremus easdem septem dies a quartadecima usque ad uicesimam esse computandas, continuo

subiecit: In dio primo non erit sermentum in domibus uestris Quicumque comederit fermentum,

SEARCH

MENU NAVIGATION