장음표시 사용
281쪽
V. 21. 271 peribit anima illa de Israol, a die primo usque ad diem septimum*, et cetera, usquedum ait 12, 17): In eadem
enim ipsa die educam exercitum uestrum de terra Ae-Frimum ergo diem azymorum appellat eum, in quo exercitum eorum esset educturus de Aegypto. Constat autem, quia non quarta decima die, in cuius uespera agnus est immolatus et quae proprie pascha siue phase
dicitur; sed quinta decima sunt educti ex Aegypto, sicut in libro Numerorum 33, 3 apertissime scribitur: Ρrofecti igitur de Ramesse quinta decima dio mensis primi, altera dio has filii Israol in manu excelsa. Septem ergo dies
azymorum, in quarum prima eductus est populus domini ex Aegypto, ab initio, ut diximus, tertiae septimanae, hoc est a quinta decima die mensis primi usque ad uicesimam primam eiusdem mensis diem completam computari oportet. Porro dies quarta decima extra hunc numerum separatim sub paschae titulo praenotatur, sicut Exodi sequentia patenter edocent ubi cum dictum esset
Mod 12, 17): In eadem enim ipsa die educam Xercitum uestrum de terra Aegyptiq; protinus adiunctum est 17 19) ,Εt custodietis diem istum in generationes uestras
ritu perpetuo. Primo mense, quarta decima die mensis comedetis azyma usque ad diem uicesimam primam eiusdem mensis ad uesperam. Septem diebus fermentatum non inuenietur in domibus uestris. Quis enim non uideat, a quarta decima usque ad uicesimam primam non 8eptem solummodo, sed et potius esse dies, si et ipsa quarta decim annumeretur Sin autem, ut diligentius eXplorata scripturae ueritas docet, a uespera diei quartae decimae usque ad uesperam uicesimae primae computauerimus, uidebimus profecto, quod ita dies quarta decima uesperam suam in festi paschalis initium prorogat, ut non amplius tota sacra sollemnitas, quam septem tantummodo nocte cum totidem diebus comprehendat unde et uera esse probatur nostra diffinitio, qua tempus paschale primo mense anni et tertia eius hebdomada celebrandum
esse diximus. Veraciter enim tertia agitur hebdomada, quod a uespera quartae decima diei incipit et in uespera
282쪽
272 V. 21 Fostquam uero pascha nostrum immolatus est Christus, diemque nobis dominicam, quae apud antiquos unaus prima sabbati siue sabbatorum uocatur, gaudio suae resurrectionis fecit esse sollemnem ita hanc apostolica traditio festis paschalibus inseruit, ut nil omnimodis dotempore paschae legalis praeoccupandum, nihil minu-dum esse decerneret. Quin potius statuit, ut exspectaretur iuxta praeceptum legis idem primus anni mensis, expectaretur quarta decima dies illius, expectaretur uespera eiusdem. Et cum haec dies in sabbatum sorte inciderit, tolleret unusquisque agnum per familias et domos suas et immolaret eum ad uesperam, id est praepararent omnes ecclesiae per orbem, quae unam catholicam faciunt, panem et uinum in mysterium carnis et sanguinis agni immaculati, qui abstulit peccata mundi: et praecedente congrua lectionum, orationum, caeremoniarum paschalium sollemnitate offerent haec domino in spem futurae suae redemtionis. Ipsa est enim eadem nox, in qua de Aegypto per sanguinem agni Israelitica plob erepta est; ipsa, in qua per resurrectionem Christi liberatus est a morte aeterna populus omnis dei. an autem inlucescente dio dominica, primam paschalis festi diem celebrarent. Ipsa est enim dies, in qua resurrectionis suae
gloriam dominus multifario pia reuelationis gaudio discipulis patefecit. Ipsa prima dies azymorum, de qua multum distincto in Leuitico scriptum est 23 5-7) ,Μense primo, quarta decima die mensis ad uesperam phase domini est et quinta decima die mensis huius sollemnitas
azymorum domini est. Septem diebus azyma comedetis. Dies primus erit celeberrimus sanctusque. μ
Si ergo fieri posset, ut semper in diem quintum docimum primi mensis, id est in lunam quintam decimam
dominica die incurreret, uno semper eodemque tempore cum antiquo dei populo, quanquam sacramentorum genere discreto, sicut una eademque fide, pascha celebrare possemus. Quia uero dies septimanae non aequali cum luna tramite procurrit, decreuit apostolica traditio, quae per beatum etrum Romae praedicata, per arcum euangelistam et intorpretem ipsius Alexandriae confirmata est, ut adueniente primo mense, adueniente in eo uespera
283쪽
V. 21. 273 dis quarta docimae, expectetur etiam dies dominica, a quinta decima usque ad uicesimam primam diem eiusdem mensis. In quacumque enim harum inuenta fuerit, merito in ea pascha celebrabitur quia nimirum haec adnumerum pertinet illarum septem dierum, quibus azyma celebrari iubetur. Itaque fit, ut nunquam pascha nostrum a septimana mensis primi tertia in utramuis partem declinet sed uel totam eam, id est omnes septem legalium agymorum dies, uel certe aliquos de illis toneat. Nam etsi saltem unum ex eis, hoc est ipsum septimum apprehenderit, quem tam excellenter scriptura commendat Letiit. 23, 3: Dies autem inquiens septimus erit in lebrior et sanctior, nullumque seruile opus et in eo'; nullus arguere nos poterit, quod non recte dominicum paschae dem, quom de euangelio suscepimus, in ipsa, quam lex statuit, tertia primi mensis hebdomada celebremus.'
Cuius obseruantiae catholica ratione patefacta, patete contrario error inrationabilis eorum, qui praefixos in lege terminos, nulla cogente necessitate, uel anticipare
uel transcendere praesumunt. Namque sine ratione necessitatis alicuius anticipant illi tempus in lego praescriptum, qui dominicum paschae diem a quarta decima
mensis primi usque ad uicesimam putant lunam esse seruandum. Cum enim a uespera diei tertia decimae uigilias sanctae noctis celebrare incipiunt, claret, quod illam in exordio sui paschae diem statuunt, cuius nullam omnino mentionem in decreto legis inueniunt. Et cum uicesima prima die mensis pascha dominicum celebrare refugiunt, patet profecto, quod illam per omnia diem a sua sollemnitate secernunt, quam lex maiore prae ceteris festiuitate memorabilem saepenumero commendat: sicque diem paschae ordine peruerso, et aliquando in secunda hebdomada totam compleant, et numquam in hebdomada tertiae die septim ponant rursumque, qui a sexta decima die mensis saepedicti usque ad uicesimam secundam pascha Θlebrandum magis autumant, non minore utique errore,
tametsi altero latere a recto uoritatis tramite diuertunto uoluti nauseagia Scyllae fugientes in Charybdi uora ginem submergendi decidunt Nam cum a luna sexta
284쪽
274 V. 21. decima primi mensis oriente, id est a uespera diei quintae decima pascha incipiendum doceant nimirum constat, quia quartam decimam diem mensis eiusdem, quam lex primitus et praecipue commendat, a sua prorsus sollemnitate secludunt ita ut quintae decimae, in qua populus do ab Aogyptia seruitute redomtus est et in qua dominus
suo mundum sanguine a peccatorum tenebris liberauit, in qua etiam sepultus spem nobis post mortem beatae quietis tribuit, uix uesperam tangant. Idemque poenam erroris sui in semet ipsos recipientes, cum in uicesima secunda die mensis paschae
diem statuunt dominicum, legitimos utique terminos paschae aperta transgressione uiolant, utpote qui ab illius diei uespera pascha incipiunt, in qua hoc lex consummari et perfici debere decreuit, illam in pascha diem adsignent primam, cuius in lege menti nulla usquam reperitur, id est quartae primam septimanae. Qui utrique non solum in diffinition et computo lunaris aetatis, sed et in mensis primi nonnumquam inuentione falluntur. Quae disputatio maior est, quam epistula hac vel valeat comprohendi vel debeat. Tantum hoc dicam, quod per aequinoctium uernale semper inerrabiliter possit inueniri, qui mensis iuxta computum lunae primus anni, qui esse debeat ultimus Aequinoctium autem iuxta sententiam omnium orientalium et maxime Aegyptiorum, qui prae ceteris doctoribus calculandi pabinam tenent, duodecimo Kalendarum Aprilium die prouenire consueuit, ut etiam ipsi horologica inspectione probamus. Quaecumque ergo luna ante aequinoctium plena est, quarta decima uidelicet uel quinta decima existens, haec ad praecedentis anni nouissimum pertinet mensem, ideoque paschae celebrando habilia non est. Quae uero post aequinoctium uel in ipso aequinoctio suum plenilunium habet, in hac absque ulla dubietate, quia primi mensis est, et antiquos pascha celebrare solitos, et nos, ubi dominica dies aduenerit, celebrare debere noscendum est. Quod ita fieri oportere illa nimirum ratio
cogit, quia in Genesi 1 16 scriptum est, quod fecit
deus duo luminaria magna luminare maius, ut praeesset diei; et luminare minus, ut praeesset nocti': uel, sicut
alia dicit editio, ,luminare maius in inchoationem diei, et
285쪽
V. 21. 275 luminare minus in inchoationem noctis*. Sicut ergo prius sol a medio procedens orientis aequinoctium uernale suo prasefixit exortu deinde luna, sole ad uesperam occidente, et ipsa plena a medio secuta est Orientis ita mibus annis idem primus lunae mensis eodem nece8se est ordine seruari, ut non ante aequinoctium, sed uel ipso aequinoctii die, sicut in principi iactum est, uel eo transcenso plenilunium habere debeat. At si uno saltem dio plenilunium tempus aequinoctii praecesserit, non hanc primo mensi anni incipientis, sed ultimo potius praeteriti lunam esse adscribendam; et ideo festis paschalibus inhabilem memorata rati probat. Quod si mysticam quoque uos in his rationem audire delectat, primo mense anni, qui etiam mensis nouorum dictus est, pascha facere iubemur; quia renouato ad
amorem caelestium spiritu mentis nostrae, sacramenta dominicae resurrectionis et ereptionis nostrae celebrare debemus . tertia eiusdem mensis septimana facere praecipimur; quia ante legem et sub lege promissus tertio tempore saeculi cum gratia uenit ipso, qui pascha ο- strum immolaretur Christus: quia tertia post immolationem auae passionis die resurgens a mortuis hanc dominicam uocari et in ea nos annuatim paschalia eiusdem resurrectionis uoluit festa celebrare quia nos quoque ita solum ueraciter eius sollemnia celebramus, si per fidem,
spem et caritatem pascha, id est transitum, de hoc mundo ad patrem, cum illo facere curamus. lost aequinoctium ueris, plenilunium mensis praecipimur obseruare paschalis: ut uidelicet primo sol longiorem nocte faciat diem, deinde luna plenum suae lucis Orbem mundo praesentet; quia primo quidem sol iustitiae, im cuius pennis est sanitas, id est dominus Iesus, per resurrectionis suae triumphum
cuncta mortis tenebra superauit: ' sic ascendens in caelos, misso desuper spiritu, ecclesiam suam, quae Repe
lunae uocabul designatur, internae gratiae luco repleuit. Quem uidelicet ordinem nostrae salutis propheta contemplatus aiebat ,Eleuatus est sol, et luna stetit in ordine suo. μ
of iuba ora, 11 sol et luna steterunt in habitaculo suo.)
Qui ergo plenitudinem lunae paschalis ante aequinoctium prouenire posse contenderit, talis in mysteriorum
286쪽
276 V. 21. celebration maximorum a sanctarem quidem scripturarum doctrina discordat; concordat autem eis, qui sine radi ueniente gratia Christi se saluari posse confidunt: quia etsi uera lux tenebras mundi moriendo ac resurgondo numquam uicisset, persectam se habere posse iustitiam dogmatigare praesumunt. Itaque post aequinoctialom solis exortum, post plenilunium primi mensis hunc ex ordine subsequens, id est post completam diem eiusdem mensis quartam decimam, quae cuncta e lege obseruanda accepimus, MXPectamus adhuc monente euangelio in cipsa hebdomada tertia tempus diei dominicae, et si domum uotiua paschae nostri festa celebramus, ut indicemus nos non cum antiquis excussum Aegyptiae seruitutis iugum uenerari, sed redemtionom totius mundi, quae in antiquido populi liberatione praefigurata, in Christi autem resurrectione completa eat, deuota fido ac dilectione colere, utque resurrectionis etiam nostrae, quam eadem die dominica
futuram credimus, spe nos certissima gaudere ignemus. Hic autem, quem uobis sequendum monstramus,
computus paschae decennouenali circulo continetur qui dudum quidem. hoc est ipsis apostolorum temporibus, iam seruari in ecclesia coepit, maxime Romae et Aegypti,
ut supra iam diximus Sed per industriam Eusebii, quia beat martyre amphilo cognomen habet. distinctius
in ordinem compositus est ut quod eatenus per Alexandriam pontificem singulis annis ter omnes icclesias
mandari consueuerat . iam deinde congesta in ordinem serie lunae quarta decimae facillimo posset ab omnibus sciri. Cuius computum paschalis Theophilus Alexandriae praesul in centum annorum tempus Theodosi, imperatori composuit diem rauccessor eius Cyrillus seriem nonaginta et quinque annorum in quinque decennouenalibus misculta comprehendit: post 'uem Dionysius Exiguus totidem alios ex ordine pari schemate subnexuit, qui ad nostra usque tempora pertingebant. Quibus edimino adpropinquantibus, tanta hodie calculatorum exuberat copia, ut etiam in nostris per Brittaniam ecclesiis plures sint, qui mandatis memoriae ueteribus illis Aegyptiorum argumentis facillime possint in quotlibet spatia temporum paschales protendere circulos, etiamsi ad quingentos us-
287쪽
V. 21. 277 quo et triginta duos uoluerint annos quibus expletis omnia, quae ad solis et lunae, mensis et septimanae consequentiam spectant, eodem, quo prius, Ordine recurrunt. Ideo autem circulos eosdem temporum instantium uobis mittere supersedimus, quia de ratione tantum temporis paschalis instrui quaerentes, ipsos uobis circulos paschae catholico abundare probastis. Verum his de pascha succincte, ut petistis, strictimque commemoratis, tonsuram quoque, de qua pariter uobis litteras fieri uoluistis, hortor, ut ecclesiasticam et Christiana fidei congruam habere curetis. Et quidem scimus, quia neque apostoli omnes uno eodemque sunt modo ab tonsi, neque nunc ecclesia catholica, sicut una fide, spe et caritate in deum consentit, ita etiam una atque indissimili totum per orbem tonsurae sibi forma congruit. Denique, ut superiora, id est patriarcharum, tempora respiciamus, Iob exemplar patientiae, dum ingruento tribulationum articulo caput totondit Iob 1, 20), probauit utique, quia tempore felicitatis capillos nutrire consueuerat. At Ioseph et ipse castitatis, humilitatis, pietatis ceterarumque uirtutum executor ac doctor eximius cum seruitio absoluendus attonsus esse legitur Genes 41, 14): patet profecto, quia tempore seruitutis intonsis in carcere crinibus manere solebat. Ecce uterque uir dei diuersum ab altero uultus habitum seris praemonstrabat, quorum tamen intus conscientia in parili uirtutum sibi gratia concordabat. Verum, etsi profiteri nobis liberum est, quia tonsurne discrimen non noceat, quibus pura in deum fides et caritas in proximum sincera est maxime cum numquam patribus catholicis sicut de paschae uel fidei diuersitate conflictus, ita etiam do tonsurae differentia legatur aliqua fuisse controuersia inter omnes tamen, quas uel in ecclesia uel in uniuerso hominum genere reperimus tonsuras, nullam magis sequendam nobis amplectendamque iure dixerim ea, quam in capite suo gestabat illo, cui se confitenti dominus ait eu missi. 16, 18.19) , Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferni non praeualebunt aduersus eam; et tibi dabo claues regni caelorum*. Nullam magis abominandam detestandamque merit cunctis
fidelibus crediderim ea, quam habebat ille, cui gratiam
288쪽
278 V. 21. sancti spiritus comparare uolenti dicit idem etrus Act. 8 20. 21) , Pecunia tua tecum sit in perditionem, quoniam donum dei existimasti per pecuniam possideri non est tibi pars neque sors in sermone hoc. Neque uero ob id tantum in coronam adtondemur, quia etrus ita attonsus est; sed quia Petrus in memoriam dominica
passionis ita attonsus est, idcirco et nos, qui per eandem passionem saluari desideramus, ipsius passionis signum cum illo in uertice, summa uidelicet corporis nostri parte gestamus. Sicut enim Omnis ecclesia, quia per mortem sui uiuificatoris ecclesia facta est, signum sanctae cruci8 eius in fronte portare consueuit, ut crebro uexilli huius munimine a malignorum spirituum defondatur incursibus; crebra huius admonitione doceatur se quoque carnem suam cum uitiis et concupiscentiis crucifigere debere ita etiam portet eos, qui uel monachi uotum uel gradum clericatus habentes artioribus se necesse habent pro domino continentiae frenis astringere. Formam quoque coronae, quam ipse in passione spineam portauit in capite, ut spinas ac tribulo peccatorum nostrorum portaret, id est exportaret et auferret a nobis, suo quemque in capite per tonauram praeferre, ut se etiam inrisiones et obprobria pro illo libenter ac promte omnia sufferre ipso etiam frontispicio doceant ut coronam uitae aeternae, quam repromisit deus diligentibus se se semper expectare proque huius perceptione et aduersa se mundi et
prospera contemnere designent. Ceterum tonsuram eam,
quam magum ferunt habuisse Simonem, quis, rogo, fidelium non statim cum ipsa magia primo detestotur et merito exsufflet aspectu Quae in frontis quidem superficie coronae uidetur speciem praeferre sed ubi ad ceruicem considerando perueneris, decurtatam eam, quam te uidere putabas, inuenies coronam ut merito talem Simoniacis et non Christianis habitum conuenire cognoscas qui in praesenti quidem uita a deceptis hominibus putabantur digni perpetuae gloria coronae; sed in ea, quae hanc Sequitur uitam, non solum omni spe coronae priuati, sed aeterna insuper sunt poena damnati. Neque uero me haec ita prosecutum aestimes, quasi eos,
qui hanc tonsuram habent, condemnatos iudicem, si fide et
289쪽
V. 21. 279oporibus unitati catholicae fauerint immo confidenter profitoo plurimos ex eis sanctos ac deo digno extitisse, ex quibus est damnan abbas et sacerdos Columbiensium egregius, qui cum legatus suae gentis ad Aldfridum regemmissus nostrum quoque monasterium uidere uoluisset miramque in moribus ac uerbis prudentiam, humilitatem, religionemostonderet, dixi illi inter alia conloquens: obsecro, sancte frater, qui ad coronam te uitae, quae terminum nesciat, tendere credis, quid contrari tuae fido habitu terminatam in capite coronae imaginem portas 2 et si beati consortium etri quaeris, cur eius, quem ille anathematizauit, tonsurae imaginem imitaris et non potius eius, cum quo in aeternum beatus uiuere cupis, etiam nunc habitum te, quantum potes, diligere monstras γ' Respondit ille: ,Scias pro certo, frater mi dilecte, quia etsi Simonis tonsuram ex consuetudine patria habeam, Simoniacam tamen perfidiam tota mente dotestor ac respuo beatissimi autem apostolorum principis, quantum mea paruitas sufficit, uestigia sequi desidero. At ego , Credo inquam uere,
quod ita sit; sed tamen indicio fit, quod ea, quae apο- stoli Petri sunt, in abdito cordis amplectimini, siquae eius
esse nostis, etiam in acie tenetis. Namque prudentiam tuam facillime diiudicare reor, quod aptius multo sit, eius, quem corde toto abhominaris cuiusque horrendam faciem uidere refugis, habitum uultus a tuo uultu deo iam dicat separare; et econtra eius, quem apud deum habere patronum quaeris, sicut facta uel monita cupis sequi, sic etiam morem habitus te imitari condeceat. φ Haec tunc Adamnano dixi, qui quidem quantum conspectis ecclesiarum nostrarum statutis profecisset, probauit, cum reuersus ad Scottiam multas postea gentis eiusdem turbas ad catholicam temporis paschalis obseruantiam sua praedicatione correxit tametsi eos, qui in Hii insula morabantur, monachos, quibusque speciali rectoris iure praeerat, necdum ad uitam statuti melioris reducere ualebat Tonsuram quoque, si tantum sibi auctoritatis subesset, emendare meminisset. Sed et tuam nunc prudentiam, rex, admoneo, ut ea, quae unitati catholicae et apostolicae ecclesiae concinnant, una cum gente, cui te rex regum et dominus dominorum
290쪽
280 V. 21 - 22. praefecit, in omnibus seruare contendas. Sic enim fit, ut
post acceptam tomporalis regni potentiam ipse beatissimus apostolorum princeps caelestis quoque regni tibi tuisquo cum ceteris electis libens pandat introitum Gratia te rogis aetera longiori tempore regnantem ad nostram omnium pacem custodiat incolumem, dilectissime in Christo fili. Haec epistula cum praesente rege Naitono multia- quo uiris doctioribus esset lecta ac diligenter ab his, qui intellegero poterant, in linguam eius propriam interpretata, multum de eius exhortatione gauisus esse perhibetur ita ut exsurgens de medio optimatum suorum consessu genua flecteret in terram, de gratias agens, quod tale munusculum de terra Anglorum mereretur accipere.
Et quidom et antea novir inquit quia haec erat uera paschae celebratio, sed in tantum modo rationem huius temporis obseruandi cognosco, ut parum mihi omnimodis uidsar de his antea intellexisse. Vnde palam profiteor uobisque, qui adsidetis, praesentibus protestor, quia hoc
obseruare tempus pascha cum uniuersa mea gente peripetu uolo; hanc accipere debere tonsuram, quam plenam esse rationis audimus, Omnes, qui in me regno sunt, clericos decemο. Nec mora, quae cierat, regia auctoritate perfecit. Statim namque iussu publico mittebantur ad transcribendum, discendum, Obseruandum, per uniuersas ictorem prouincias circuli paschae decennouenales, oblitteratis per omnia erroneis octoginta et quattuor annorum circulis. Attondebantur omnes in coronam
ministri altaris ac monachi et quasi nouo se discipulatui beatissimi apostolorum principis etri subditam eiusque
tutandam patrocini gens correcta gaudebat. 22. Vt Hllongos monao eum subleetis 1h monaster11 eanon1- eum praeeleant Eegberet oeIebrare pagina coeperint.
Nec multo post illi quoque, qui insulam Hii incolebant, monachi Scotticae nationis cum his, quae sibi erant subdita, monasteriis ad ritum paschae a tonsurae canonicum domino procurante perducti sunt Siquidem anno
