Historiae ecclesiasticae gentis anglorum

발행: 1881년

분량: 531페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

L RAT in eodem monasterio puer trium circiter non amplius annorum Aesica nomine, qui propter insantiblem adhuc aetatem in uirginum deo dedicatarum solebat cella nutriri ibique meditari hic praelata pestilentia tactus ubi ad extrema peruenit, clamauit tertio unam de Consecratis Christo uirginibus, proprio eam nomine quasi praesentem alloquens, Eadgyd, Eadgyd, Eadgyd; et sic terminans temporalem uitam intrauit aetemam a uirgo illa quam molIo en uombat, mox in loco quo erat, eadem adtacta infirmitate ipso quo uocata est die de hac luce subtracta et illum qui se uocauit ad regnum Caeleste secuta St. Item quaedam ex eisdem ancillis dei, cum praelato tacta morbo atque ad extrema esset perducta, coepit subito circa a mediam noctem Clamare his quae sibi ministrabant, petens ut lucernam quae inibi accensa erat extinguerent quod cum frequenti uoce repeteret nec tamen ei aliquis obtemperaret, ad extremum intulit: scio quod me haec insana mente loqui arbitramini; sed iam nun non ita Sse Oga noscite : nam uere dico uobis, quod domum hanc tanta luce impletam esse perspicio, ut uestra illa lucerna mihi omnimodis esse uideatur obscura. et cum ne adhuc quidem talia loquenti quisquam responderet uel adsensum ramberet, iterum dixit: accendite ergo lucernam illam quam a diu uultis attamen scitote quia non est mea: nam mea lux incipiente aurora mihi aduentura est. coepitque narrare

quia apparuerit sibi quidam uir dei qui eodem anno uerat

defunctus, dicens quod adueniente diluculo perennem esset exitiua ad lucem. cuius ueritas uisionis cita circa exortum a diei puellae morte probata eSt.

132쪽

VM autem et ipsa mater pia deo deuotae congregationis Aedilburga esset rapienda de mundo, apparuit uisio

miranda cuidam de sororibus cui nomen erat Torctgyd, quae multis iam annis in eodem inonasterio commorata et ipsa semper in omni humilitate ac sinceritate deo seruire satagebat et adiutrix disciplinae regularis eidem matri existere minores docendo uel castigando curabati cuius ut uirtus iuxta apostolum in infirmitate perficeretur, tacta est repente grauissimo corporis morbo et per annos iiii pia roredemtoris nostri prouisione multum satigata uidelicet ut, quicquid in ea uitii sordidantis inter uirtutes per ignorantiam uel incuriam resedisset, totum hoc caminus diutinae tribulationis excoqueret haec ergo quadam nocte incipiente Crepusculo egressa de cubiculo quo manebat, uidit manifeste Is quasi corpus hominis, quod esset sole clarius, sindone imuolutum in sublime seni, elatum uidelicet de domo in qua Sorores pausare solebanti cumque diligentius intueretur quo trahente leuaretur sursum hae quam contemplabatur species corporis gloriosi, uidit quod quasi funibus auro ao clarioribus in superna tolleretur, donec Caelis patentibus introducta amplius ab illa uideri non potuit nec dubium remansit cogitanti de uisione, quin aliquis de illa congregatione citius esset moriturus, cuius anima per bona quae fecisset opera quasi per lanes aureos leuanda esset ad caelos as quod reuera ita contigiti nam non multis interpositis diebus deo dilecta mater congregationis ipsius ergastulo Camis educta est, cuius talem suisse Constat uitam, ut nemo qui eam nouerit dubitare debeat quin ei exeunti de hac uita caelestis patriae patuerit ingressus. 3

133쪽

In eodem quoque monasterio quaedam erat semina

sanctimonialis et ad saeculi huius dignitatem nobilis et in amore suturi saeculi nobilior quae ita multis iam annis omni corporis fuerat ossicio destituta, ut ne unum quidem 5 mouere ipsa membrum ualere haec ubi corpus abbatissae uenerabilis in ecclesiam delatum done sepulturae daretur cognouit, postulauit se illo adserti et in modum orantium ad illud adclinari quod dum fieret, quasi uiuentem adlocuta rogauit, ut apud misericordiam pii conditoris inpetraret

Io se a tantis tamque diutinis cruciatibus absolui nec multo tardius exaudita est: nam post dies duodecim et ipsa educta ex came temporales adflictiones aetem mercede mutauit Cum uero praelata Christi famula Torctgyd tres adhuc I annos post obitum dominae in hac uita teneretur, in tantum ea quam praediximus infirmitate decocta est, ut uix ossibus haereret; et ad ultimum, cum tempus iam resolutionis eius inStaret, non Solum membrorum ceterorum sed et linguae motu Camit quod dum tribus diebus ac totidem noctibusa ageretur, subito uisione spiritali recreata os et oculos aperuit aspectansque in Caelum sic ad eam quam intuebatur uisionem coepit loqui gratus mihi est multum aduentus tuus et bene uenisti: et hoc dicto parumper reticuit, quasi responsum eius quem uidebat et cui loqueas batur exspectans rursumque quasi leuiter indignata subiunxit: nequaquam hoc laeta ferre queo. rursumque modicum silens tertio dixit: si nullatenus hodie fieri potest, obsecro ne sit longum spatium in medio. dixit et, sicut antea parum silens, ita sermonem conclusit: si omnimodisso ita definitum est neque hanc sententiam licet inmutari, obsecro ne amplius quam haec solummodo proxima nox intersit ' quibus dictis interrogata a circumsedentibus, Cum

134쪽

quo loqueretur, cum carissima' inquit mea matre Aedilburge. ex quo intellexere quod ipsa ei tempus suae tran migrationis in proximum nuntiare uenisset. nam et ita ut rogabat, transacta una die ac nocte soluta carnis simul

et infirmitatis uinculis ad aetemae gaudia salutis intraui sa VCCESSIT autem Aedilburgi in ossicio abbatissae deuota deo famula nomine Hildilid, multisque annis, id

est usque ad ultimam senectutem, eidem monasterio Strenuissime in obseruantia disciplinae regularis et in earum Ioquae ad Communes usus pertinent rerum prouidentia praefuit cui cum propter augustiam loci in quo monasterium Constructum est, placuisset ut ossa famulorum famularumque Christi quae ibidem fuerant tumulata tollere tur et transferrentur omnia in ecclesiam beatae dei genetricis 3 unoque Conderentur in loco, quoties ibi claritas luminis caelestis quanta saepe flagrantia mirandi apparuerit odoris quae alia sint signa ostensa, in ipso libro de quo haec excerpsimus, quisque legerit, inueniet. Sane nullatenus praetereundum arbitror miraculum sani 2otatis, quod ad ipsum cymiterium deo dicatae congregationis factum idem libellus reserti erat quippe in proximo comes quidam, cuius uxor ingruente oculis caligine subita tantum per dies eadem molestia Crebrescente grauata est, ut neminimam quidem lucis alicuius posset particulam uidere. 5cui, dum aliquandiu Caecitatis huius nocte Clausa maneret, repente uenit in mentem quia, si ad monasterium delata uirginum sanctimonialium ad reliquias sanctorum peteret,

minimum f. minimam Cy.

135쪽

perditam posset recipere lucem nec distulit quin continuo, quod mente Conceperat, expleret. PerduCta namque puellis suis ad monasterium, quia in proximo erat, ubi fidem suae sanationis integram se habere professa St, introducta est ad cymiterium et, cum ibidem diutius flexis genibus oraret, nihilo tardius meruit exaudiri. nam ex- Surgens ab oratione, priusquam exiret de loco, petitae lucis gratiam reCepit, et quae famularum manibus adduCta fuerat, ipsa libero pedum incessu domum laeta reuersa est quasi xo ad hoc solum modo lucem amitteret temporalem ut, quanta sanctos Christi lux in caelis quae gratia uirtutis possideret,

sua sanatione demonstrareti

T G tempore praeerat regno Orientalium Saxonum, ut is idem etiam libellus docet, uir multum deo deuotus

nomine Sebbi, Cuius supra meminimus erat enim religiosis actibus crebris precibus piis elimosynarum Ductibus plurimum intentus, uitam priuatam et monachicam cunctis regni diuitiis et honoribus praeserens, quam et olim iam, si non et obstinatus coniugis animus diuortium negaret, relicto regno subisset unde multum uisum et saepe dictum est, quia talis animi uirum episcopum magis quam regem ordinari deceret. Cumque annos XXX in regno miles regni caelestis exegisset, correptus est corporis infirmitate permaxima, qua et mortuus25 est ammonuitque coniugem, ut uel tunc diuino se seruitio pariter manciparent, cum amplius pariter mundum amplecti uel potius mundo seruire non possent quod dum aegre

inpetraret ab ea uenit ad antistitem Lundoniae ciuitatis uocabulo Ualdheri, qui Erconualdo successerat; et per eius

136쪽

Ia OF SEBBT DEATH AND BURIAL. IV benedictionem habitum religionis quem diu desiderabat

accepit attulit autem eidem et summam pecuniae non paruam pauperibus erogandam, nil omnimodis sibi resediuans, sed pauper spiritu magis propter regnum caelorum manere desiderans.

Qui cum ingrauescente praelata aegritudine diem sibi

mortis inminere sensisset, timere coepit homo animi regalis, ne ad mortem ueniens tanto adfectus dolore aliquid indignum suae personae uel ore proferret uel aliorum motu gereret membroriam unde accito ad se praefato urbis Io Lundoniae in qua tunc ipse manebat episcopo, rogauit ne plures eo moriente quam ipse episcopus et duo sui ministriadessent quod dum episcopus libentissime se facturum promitteret, non multo post idem uir dei, dum membra sopori dedisset, uidit uisionem Consolatoriam, quae omnem Ise anxietatem memoratae sollicitudinis auferret, insuperet, qua die esset hanc uitam terminaturus, ostenderet uidit enim, ut post ipse reserebat, tres ad se uenisse uiros claro indutos habitu quorum unus residens ante lectulum eius, stantibus his qui secum aduenerant comitibus et interr et ogantibus de statu eius quem languentem uisitare uenerant, dixit quod anima eius et sine ullo dolore et Cum magno Iucis splendore esset egressura de corpore sed et tertium exinde diem quo esset moriturus insinuauit quod ita utrumque ut ex uisione didicit completum es nam die asdehinc tertio completa hora nona subito quasi leuiter Ndormiens sine ullo sensu doloris emisit spiritum. Cuius corpori tumulando praeparauerant saxosagum lapideum sed cum huic corpus inponere coepissent, imuenerunt hoc mensura palmi longius esse samosago do 3olantes ergo lapidem in quantum ualebant, addiderunt longitudini sarcofagi quasi duorum mensuram digitorum. sed nec sic quidem corpus capieba unde iacta dissicultate

137쪽

ra BIS P OF EST SAXONS. 113 tumulandi cogitabant aut aliud quaerere loculum aut ipsum Corpus, si possent, in genibus inflectendo breuiare, donec ipso loculo caperetur sed mira res et non nisi caelitus lacta, ne aliquid horum fieri deberet, prohibuit nam subito 5 adstante episcopo et filio regis eiusdem ac monachi Sighardo, qui post illum cum ratre Suefredo regnauit, et turba

hominum non modica, inuentum est sarcofagum illud congruae longitudinis ad mensuram corporis, adeo ut a parte capitis etiam ceruical posset interponi, a parte uero Pedum 1 mensura iiii digitorum in sarcofago Corpus excederet. Onditus est autem in ecclesia beati doctoris gentium, cuius edoctus monitis caelestia sperare didicerat

OVARTVS ccidentalium Saxonum antistes Leutherius

II 1it siquidem primus Birinus, secundus Agilberctus, tertius extitit Vini cumque mortuus esset Coinualch quo regnante idem Leutherius episcopus factus est, MCeperunt subreguli regnum gentis et diuisum inter se tenuerunt annis circiter x ipsisque regnantibus desunctus est ille et epis- et Copatu unctus est Haeddi pro eo, consecratus a Theodoro in ciuitate Lundonia cuius episcopatus tempore deuictis atque amotis subregulis Caedualla suscepit imperium et, Cum duobus annis hoc tenuisset, tandem superni regni amore Compunctus reliquit eodem adhuc praesule ecclesiam

a gubemante a Romam abiens ibi uitam finiuit, ut insequentibus latius dicendum est. Anno autem dominicae incamationis Πλ' clxx uito, cum Aedilred rex Merciorum adducto maligno exemitu Cantiam uastaret et ecclesias ac monasteria sine respectua pietatis uel diuini timoris foedaret, ciuitatem quoque Hrofi,

138쪽

ii qua erat Putta episcopus quamuis e tempore abSenS, communi clade absumsit quod ille ubi comperit, ecclesiam uidelicet suam rebus ablatis omnibus depopulatam, diuertit ad Sexuulsummerciorum antistitem et accepta ab e possessione ecclesiae cuiusdam et agelli non grandis, ibidem in pace uitam finiuit, nil omnino de restaurando episcopatu suo agens, quia sicut supra diximus magis in ecclesiasticis quam in mundanis rebus erat industrius, sed in illa solum ecclesia deo seruiens et ubicumque rogabatur ad docenda ecclesiae Carmina diuertens pro quo Theo Iodorus in ciuitate Hrofi Cuichelmum consecrauit episcopum: sed illo post non multum temporis prae inopia rerum ab episcopatu decedente atque ad alia loca secedente, Gebmundum pro eo substituit antistitem.

Annes dominicae incamationis χ' clxx uiti', qui est Isannus imperii regis Ecgfridi iii, apparuit mense Augusto

stella quae dicitur cometa, et tribus mensibus permanens matutinis horis oriebatur, excelsam radiantis flammae quasi Columnam praeserens quo etiam anno orta inter ipsum

regem Ecgfridum et reuerentissimum antistitem Uilfridum odissensione, pulsus est idem antistes a sede sui episcopatus Q duo in locum eius substituti episcopi, qui ordanhymbrorum genti praeessent, Bosa uidelicet qui Derorum et Eata qui emiciorum prouinciam gubernaret hic in iubtate Eburaci, ille in Hagustaldensi siue in Lindissamensi asecclesia cathedram habens episcopalem, ambo de mon

chorum collegio in episcopatus gradum adsciti. cum quibus et adhaed in prouincia Lindisfarorum, quam nuperrime rex Ecgmd superato in bello et sugato Uulfhere obtinuerat,

ordinatur episcopus et hunc primum eadem prouinciarao

proprium accepit praesulem, secundum Ediluini, tertium Eadgarum, quartum Cyniberctum, quem in praesenti habet.

139쪽

habebat enim ante Eadhaedum antistitem Sexuulsum, qui etiam Merciorum et editerraneorum Anglorum simul episcopus est unde et expulsus de Lindissi, in illarum prouinciarum regimine permansiti ordinati sunt autem ad-5 hae Bosa et ata Eboraci ab archiepiscopo Theodoro: qui etiam post tres abscessionis Uilfridi annos horum numero duos addidit antistites, Tunberctum ad ecclesiam Hagustaldensem remanente Eata ad Lindisfarnensem, et Trumuini ad prouinciam Pictorum quae tunc temporis Anglorum eratio imperio subiecta. Eadhaedum de Lindissi reuersum, eo quod Aedili e prouinciam recepisset, Hrypensi ecclesiae

praesecit.

DULSUS est autem ab episcopatu suo Uilfrid, et multate diu loca peruagatus Romam adiit, Brittaniam rediit; et si propter inimicitias memorati regis in patria siue

parrochia sua recipi non potuit, non tamen ab euangeligandi potuit ministerio cohiberi siquidem diuertens ad prouinciam Australium Saxonum, quae post Cantuarios ada austrum et ad occidentem usque ad occidentales Saxones pertingit habens terram familiarum uti milium et eo adhuc tempore paganis cultibus seruiebat, huic uerbum fidei et lauacrum salutis ministrabat erat autem rex gentis ipsius Aediluach, non multo ante baptigatus in prouincia Medias Ciorum Praesente a Suggerente rege Uulfhere, a quo etiam egressus de sonte loco filii susceptus est in cuius signum

adoptionis duas illi prouincias donauit, Vectam uidelicet

insulam et Meanuarorum prouinciam in gente occident,lium Saxonum itaque episcopus, concedente immo multum so gaudente rege, primos prouinciae duces ac milites sacrosancto sonte abluebat uerum presbyteri Eappa et Padda

140쪽

et Burghelm et iddi ceteram plebem uel tunc uel tempore Sequente baptizabant porro regina nomine Eabae in sua, id est Huicciorum, prouincia fuerat baptigata erat autem filia Eanfridi fratris AEnheri, qui ambo Cum suo Populo Christiani fuere ceterum tota prouincia Australium Saxonum diuini nominis et fidei erat ignara. Erat autem ibi monachus quidam de natione Scottorum uocabulo Dicul, habens monasteriolum permodicum in loco qui uocatur Bosanham siluis et mari Circumdatum, et in eo fratre u siue ui in humili et paupere uita domino 1 o

famulantes sed prouincialium nullus eorum uel uitam aemulari uel praedicationem Cur bat audire. Euangeligans autem genti episcopus Uilfrid, non solum eam ab aerumna perpetuae damnationis uerum et a clade

infanda temporalis interitus eripuit siquidem tribus annis Isante aduentum eius in prouinciam nulla illis in locis pluuia Ceciderat, unde et fames acerbissima plebem inuadens impia nece prostrauit denique serunt quia saepe xl simul aut homines inedia macerati procederendi ad iraecipitium aliquod siue ripam maris, et iunctis misere manibus pariter o omnes aut ruina perituri aut fluctibus absorbendi deciderent. uerum ipso die, quo baptisma fidei gens suscepit illa, descendit pluuia serena sed copiosa, refloruit terra, rediit uiridantibus aruis annus laetus et Migiser. sicque

abiecta prisca superstitione, exsumata idolatria, cor omnium etset Caro omnium exultauerunt in deum uiuum intellegentes eum, qui uerus est deus, et interioribus se bonis et exteriorubus Caelesti gratia ditasse. nam et antistes cum uenisset in prouinciam tantamque ibi lamis poenam uideret, docuit eos PiSCando uictum quaerere. namque mare et flumina eorum 3o

Piscibus abundabant, sed piscandi peritia genti nulla nisi

SEARCH

MENU NAVIGATION