Opuscula medica

발행: 1793년

분량: 263페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

11쪽

MONITUM. Edica opuscula , biennio ante formis Palearinianis I I edita , denuo prodeunt novis argumentis aucta, de

quibus Lectorem breviter edoctum volumus. Primum: Protegomeni loco indicantur, complananturq. gravia quaedam Medicinae progressus obstacula .

Deinde: Secundae parti prioris editionis ad exempla

primum, secundum, tertium, & octavum addunturalia momenta id ipsum confirmantia . Postremo: Octo antehac vulgatis Numeratae experientiae exemplis quatuor alia subjunguntur, quae si materiem spectes, aeque invenientur gravia, ac praecedentia. Et quamvis haec ex natura argumenti secundae opusculorum parti inserenda forent, ne tamen prioris editionis obliteraretur forma,

Operae pretium habitum est, ad calcem tertiae, & ultimae partis seorsum affigere, inunum quasi fasciculum collecta. In cunctis hisce lucubrationi b. observare licet studium, naturam in semetipsi investigandi pertinacissimum; opinionumque, & analogiarum in praxi medendi quidam

quasi horror . Interea progressus in arte salutari hucuSq. tardus,novis inventis,novaq. methodo medendi varijs morbis, promovetur: cum contra multorum remediorum antiqua spes, seu mavis fascinum, novis experimentis recantatur. De inlim fata medicinae, non divinando, verum

ponderando librantur.

Si videbitur Rever. Patri Magistro Sacri Palatii Apost. F. X. Tasseri Arch. Larisse n. Fice . Fr. Thomas Vincentius Pani O. P. S. Pal. Apost. Mag.

12쪽

LECTORI AUCTOR.

Post ingentes Procerum medicinae ConaintUS , de cognoScendis, et curandis morbis aut nova cudere praecepta , aut vetera restituere , supervacaneUm reputamus. Posthac unum esse videtur in votis prudentiorum artis medicae cultorV m , revocare ad severiorem Experimenti legitimi disciplinam di sta, factaq. majorum , in eadem arte quovis nomine praestan

tium .

Scilicet ad reliqua hactenus assecuta , Una superesse videtur medicinae studiosis assequenda laborum meta, qualem inducit Seneca

Epist. 89. STUDE, NON UT PLUS ALIIS SCIAS, SED UT MELIUS . fidem collima

mus et nos per sequentia opuscula . Faustis ne avibus, an contra, tuum est, A. L. , judicium .

13쪽

LOCO PROLEGOMENI INDICANTUR QUAEDAM MEDICINAE PROGREsSUS OBSTACULA. XI.

ELEMENTA C R I T I C E SEXPERIENTIAE MEDICAE.CΑΡ. Primum. Expenduntur hallucinationes inter experiendum medicis obvia : quibus cavendis ostenditur Critices necessitas. Pag. ICAΡ. Alterum . Experientiae medica criterium. Iaj. I. Axiomata. ib. II. De varia Experientiae medicae natura . 16q. III. De methodo re tὰ experiundi . , 3Iq. IV. De loco Anatomes, Chymia, alq. Mechanices in arte medici. 39V. De momento Auctoritatis, Oc. in praxi med

NUMERATAE EXPERIENTIAE HACTENUS COMMENDATAE ALIQUOT EXEMPLA.

Exemplum I. Traxis nostra medendi morbis Pectoris. so Exempl. II. De unius China Chinae potestate in coercendis febrib. Tertianis: adje lis nonnullis animadversionibus . 6a Exempl. IIL De Tolerantia commodis in febrib. acutisanomala indolis. , 66, Exempl.

14쪽

Exempl. IV. De Tolerantia necessitate in Asthmate Cutigari . Exempl. V. De iniqua tortura, .u o usitata, agrorum tam in Apuleaia , quam in Paralysi succedanea. 7IExempl. VI. De ancipiti fortuna Emissariorum in aruismnis chronicis. 73 Exempl. VII. De indebita abstinentia Emeticorum in morbis Gravidarum, atq. Puerorum . PSExempl. VIII. De Valeriaud, atq. cicuti quaedam Experimenta . 83

PARS III.

DE TRIBUS MEDICORUM PRAESTIGIIS Trologus. s.

Primum medicorum praestigium.

Dies critici Hippocratis . 9 II. I. Praelibanda . ib. I. II. Momenta, quib. aperte confutatur Dogma Π pocraticum. 96f. III. Conclusio. ΤοῖProcessus Diarius morborum num. I a .an. Domini 178o. fideliter expositus. IosAlterum medicorum praestigium .

Ominosa hominib. vermium natura. II 8 Sectio I. De Origine vermium corporis humani, c. varia auctorum placita . ib.

q. I. De Origine , O satis Fermium animalium quid alij senserinip ib. q. II.

15쪽

I. II. Cui bono, vel contra sint vermes in homine, communis hactenus opinio. I 22 q. IlI. Recensentur signa prae sentiae vermium ab vulgo tradita, praecipuaq. eorum remedia. Ia Sectio II. De Vermium genesi, verisimiliora. 129 I. I. Pro Vermium animalium origine , fatis, O instimctu terosimilius interpretandis, Systema Bassoni num assumitur; indeq. variae consecutiones deducuntur. ib. q. II. De veris noxis, Permium humanori sive essectibus, sive sociis. 233 I. III. Bid sentiendum de malis quibusdam nequioribus , vesano cuipiam vermium ingenio hactenus attributis p 33 ISectio III. De insonti, quinimo passivd in morbis, qvulgo

verminosis, vermium natura. I 3Tq. I. Paucis praemissis, exponitur praeiacta doctrina per

Experimenta, nedum eruditis, verum et idiotis attentis passim obvia: adjectis corollarijs, et exemplis. ib. q. II. Varia AA. Testimonia doctrinam hactenus praemissam conlirmantia. IASq. III. Symplomata peculiaria , a variis A M. Sermibus attributa, recensentur,expenduntur, refelluntur. I sq. IV. Anthelminthicorum Specificorum encomia, in I. Se t. allata , breviter praestringuntur. I Foj. V. Expenduntur Generica Antbelmistica; i. e. Purgantia. II a

16쪽

Tertium medicorum praestigium.

Contagium morbi Phthysici. Is sq. I. Prolegomena . ib. f. II. De Principum providentia erga Phthysicos. 138

g. III. De natura, alq. Oarietate Contagij pauca. 16o f. IV. Explicatur nodus Controbersiae. I. V. Votum Academiae Medico - Florentinae circa contagium Tabis Pulmonaris. q. VI. Momenta Contagd patronis adversa , in praeced. Volo allegata , magis magisq. roborantur . 17Tq. VII. Hallucinatio Contagionis arum , ad Experientiam provocantium , faciti demonstratur. I 8 Iq. VIII. Ultima Contagij proscriptio. 19O ADDENDA AD PARTEM ILAd I. II. IIL, VIII. Exemplum. Pag. 2ΘΙ. & seqq. Exemplum IX. Suspecta morbi Tarantulini historia. Dbi

de morsu Viperae pauca. 2Is Exempl. X. Cassia, tumentis Anginae remedium. aro Exempl. XI. De Comitu nimio, sola nive coercendo . 226

Exempl. XII. Optimum Erysipelatis auxilium,nullum adhibere remedium. 229

17쪽

LOCO PROLEGOMENI

INDICANTUR QUAE DAM OBSTACULA

PROGRESSUS MEDICINAE.Ptima ratio proficiendi in arte medica est recta με experientia , uti postea fusius' demonstrabitur :Haec vero multis praepeditur obstaculis; quorum indicatio est scopus praesentis sermonis. Vetus querela est adversiis medicos, quod ab Hippocrate in posterum parum profecerint in curandis morbis: iniqua tamen querela: profecerunt enim valde, si verum detrectare nolumus, medici recentiores prae veteribus. Primo, in detegendis genuinis causis, dudum arcanis, plurium functionum , tam sanitatis, quam morborum. Secundo , in reperiundis novis auxiliis , novaque industrii apprime effcaci, pro debellandis pluribus morbis. Tertio deniq., in detegendo fuco mul torum auxiliorum , pridem jactatorum adversus morbos. Quod vero amplius non profecerint, seu post tot ingeniorum eYpensas, medendi artem ad apicem non perduxerint, quinq. potissimi ina suspicor interfuisse causas , seu mavis obstacula, qui b. non devictis, in assequibilem reor , tamdiu optatam , medicinae metam . Primum est nimia fides, seu mavis, obsequium in majores; vel etiam recentiores , externo quopiam nomine clariores. Alterum est nimia Clinicorum indulgentia erga populum. Tertium, medicinae speciosae praestigium. Quartum est summa dissicultas interpretandi Verum morborum nocendi genium ; vel etiam innoxium.

Quintum est anxietas nimia investigandi pro singulis morbis singularia remedia . quoad

18쪽

Quoad primum , seu quoad obsequium medicinae parenti b. debitum, prudens quisq. novit duo sequentia. Primum: omni b. ante Hippocratem, et plurib. postea saeculis, rara admodum reperiunttir verae medicinae documenta, praeter illa, ab eodem Hippocrate nobis tradita . uiuidquid boni habetur in proxime succedenti b. Graecis, ac Latinis, nec non et Arabibus, id unum redolet Hippocratem . Multa suppleverunt aevo nobis proximi Ori medicinae Hippocraticae instauratores, Valles ius, Hol-lerius, ac Sanctorius: id est,tradiderunt observata in mo bis , potius quam horum ratione S. Praeterea, apud priscos medicae artis sive parentes, sive, cultores, mira elucet solertia in interpretando intimo momborum , de qui b. tractant, genio ; eximiaq. dexteritas in prxsagiendis variis motib. eorumdem morborum; abeuntium nempe in sanitatem , in alios morbos, vel in

mortem.

Verum haec est una ex duab. medicae artis provinciis . Videlicet di Noscere morbos in semetipsis, Seu praescindendo a remediis. Altera vero, et maXima est curare morbos, seu noscere illos relate ad remedia, vel tollentia morbum , vel saltem minuentia, nec ullatenus augentia . De hac enim vero norunt secundo prudentes, quod magnum superest vacuum, a veteribuS nobis relictum.

Scit . quoad providentiam auxiliorum , exceptis diaeteticis quibusdam , atq. gymnasticis , et, quod summum est operis, medicin 1 negativa, sive eximia a remediis abstinentia, apud veteres incerta sunt pleraque, versatilia, alq. discrimine plena . Venae sectio , purgantia drastica , cardiaca acria, acerrima epithemata, ustiones, refrige

19쪽

rationes, aliaq. in omni fere morbo promiscua. Verbo methodum quod attinet certa lege Ordinatam, pro debellandis morbis cuiusvis notae , ab Hippocrate usq. ad inventum corticem Peruv. , seu paulo ante Syden hamum , nihil habetur firmum . Robustissimae priscorum naturae grates , quod invito, quasi dicam , Apolline , saepius emergerent ab orci faucibus . Plures tamen occumbebant sub acerrima remediorum tortura, quam in nostro longe infirmiori aevo, uti constat ex sinceriori b. documentis utriusq. aetatis . Sic apud antiquos crebra fit mentio remediorum cardiacorum , cholagogorum , causticorum , etc., Sed crebra pariter ex talibus remediis, uti videtur , defunctorum I puta cholericorum , superpurgatorum , con Vul SO-rum , suppuratorum : quae in rec. nosologia rarius leguntur . Ita Phrenitis apud veteres frequenter occurrit, apud nostrates raro admodum , et tunc maxime quando remediis nimium acerbis exagitantur γ' gri, acuto quopiam morbo correpti.

Ad haec , partim defuit, partim vero languit apud veteres magnum illud inspectionum an atomicarum subsidium ; quarum ope in re c. aevo ad oculum ferme patuerunt plurium & morborum, & remediorum insigniores laesiones: quae absq. tali ope conjectari ad summum poterant olim , probari vero nequaquam p). Idem puta de

subis Nescio quam fidem mereatur Rhaetes , inter Arabes forsitan optimus , ex his t. medic. Do. Frcindit ad an . soo. citantis ejusdem Lib. De mineralibus : ubi tractans plura de vario exitu febrium a se Observata , subjungit, , Quasdam abiisse in abscessum Renum; alias in Uteri hydropem; alias vero in Iecoris suppurationem se Quis haec deglutiat in aevo, et Gente , cadaverum extispicia non negligente sartu .m, verum et exsecrante l

20쪽

subsidiis haustis a Chy mica re c., idem de Physica , &c.

Quid quod pulsuum doctrina, qua nulla luminosior medicinae tacula, nec nominatur apud Hippocratem ; et si a

Galeno, poster isq. exculta, non videtur tamen adhuc- dum satis expensa .

Multum itaque egerunt qui ante nos fuerunt, sed non peregerunt se ut olim aiebat Seneca Epist. 6 . to. II. multoque plura supersunt nobis peragenda , si cui bono rei-Pub. anhelamus . Tractare manibus, Videre oculis, aurib. audire, mente discernere, est patrimonium artis medicae , quod in dies augescit eae auctis manib., oculis, aurib., ac menti b. medicorum .

Quae cum ita sint, nescio quam referant gratiam aegrOti nostrates praesentis aevi medicinae Patribus Baglivio , Boerhavio , atq. N. S i et tenno , qui ferreum laborem impenderunt in conciliandis Veterum conatib. cum recentiorum in administratione clinica inventis. Utinam dimidium tanti laboris expendissent in conciliandis propriis observationib. cum natura medicatrice, mire ludente in morbis: uberiorem certe fructum nobis peperissent. Apage blandiri. Horum nemo docet nos certam , et uni vocam methodum profligandi lethalem Pleuropneumoniam, te terrimam Perniciosam , aut etiam Asthmaeaequisitum. Docuisse tamen poterant, mordicus insistentes, non interminabilib. placitis maiorum, sed pauculis ostentis naturae, et artis: uti Ostendetur P. II. horum opuscul. Frustra igitur laboramus in scrutando apud majores exactam methodum medendi plerisq. morbis. De est enim . Plura exempla idem confirmantia adducentur in 'βeqq. opusculis ; ubi passim evincetur: Nullius auctoris

SEARCH

MENU NAVIGATION