Opuscula medica

발행: 1793년

분량: 263페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

21쪽

sententiam allegandam esse pro ulla praxi medica, sed tantum facta numerath reddita . Alterum progressus artis medicae impedimentum est obsequium populi , seu populo tributum a sequiorib. Clinicis . Ex quo plura dogmata invaluerunt in vulgus,

indeq. arrogantia circa modum in morbis tenendum. Nimirum ferox, impatiens, promiscuum vulgus tolerantiam nescit aerumnarum , exprobraiq. clinicos de ignavia,quoties promptum non habent nepenthes aliquod pro tollendis illico , seu saltem minuendis cunctis eorum malis . Quinimo postulat eniXE , non medelam utcumq., Sed remedium arridens proprio ingenio; quidquid altissima ratio , atq. experientia legitima suadeant in contrarium . . Scit. invicto beatae vitae desiderio praeoccupatus homo persuaderi non vult, passim occurrere morbos, morborumq.tempora, quibus mederi perinde est, ac exacerbare; proindeque eximia eorum medela est invicta tolerantia,

seu nulla medela s operosa videlicet) se Non datur major, neque terribilior hostis bonae valetudinis, ac desiderium melioris se aiebat Redius apud Joseph. Pasta, Della Toller. Filosos delle malait. Cap. I.*. 1. Hinc liquet discrimen inter Medicinam Politicam , atq.

Hippocraticam . Haec medetur morbis, illa aegrotis: quae saepius pugnant invicem. Fastidiorum, at q. eXpen Sarum quandoq. plena est medicina Hippocratica ; uti abstinentia a gulae irritamentis , patriae abdicatio, seu peregrinatio , equitatio, navigatio, &c. sine tamen qui b. plures aerumnae Arthriticae , Chloroti ope , Leucophlegmaticae, Paralyticae

non corriguntur. AEgris tamen aut avaris , aut ignavis magis arrident ossiciosa , quam taediosa remedia; quamvis

haec prae illis virtute polleant. Io

22쪽

Quo posito, nil mirum , si in arte medendi nullus ordo, parvus profectus, imo retrogradus fiat progressus. Reliquum est igitur nobis Clinicis instruere populum de seqq I. Morbi sanitas a sola naturi praestita, caeteris parib. Praestantior est, quam praestita ab arte operosa simul

et natura.

II. Nihil est in praxi medica agnitu facilius, nihilq. Vanius , quim multifariis remediorum foroaulis occupare aegros, aegrorumque domos. Contra: Nil scitu dissicilius, quam nihil praescribere languenti aegro.Scil.portentum Sapiunt inexpertis sanitates quae fiunt a natura in quibusdam morbis , praesertim acutis, durando mordicus, seu abstinendo a remediis. III. Melius est, medicum quiescere, quam tentare id quod raro feliciter, saepius infeliciter succedit. Quippe ex tali num. to Feliciter soli naturae tribuere licet, to vero Infeliciter remedio tantum . IV. Summa medici potestas est occurrendi morbo venienti di Pari passu, quo adolescit morbus, decrescit vis vitae , et consequenter ars medica.

V. Sive a natura sola, sive etiam ab arte veniat optata sanitas, gravia incommoda sufferre oportet aegrum;quae si vitare imprudenter satagat, recedet potius, quam veniet.

Haec rite discernere, discretis opem adhibere, vel de inopia ingenue pronuntiare, sapientissimi medici est: Quibus peractis, actum est de ulteriori eiusdem consilio; quidquid deploret universitas aegrorum . Summis, fateor, difficultatib. obnoxia est discretio isthaec, ex maximo illo c pite, quod passim occurrunt morbi, brevi temporis

23쪽

intervallo sanati, qui prudentis si inae artis ope, dato salatem tempore , reputabantur insanabiles . Tales sunt mombi senectutis pedissequi, Caephalaea, Caligo, Vertigo, C tarrhus , Arthritis , Atonia membrorum paralytodes, renum pasSiones, ata. vesicae. Talis etiam est podagra, phthysis, ascitis, passio hysterica, febris quartana , odontalgia, nisi avulso dente, et plures alii: De qui b. tamen, aeque ac de reliquis , evadere praesumit vulgus ope pharmacorum; allegando fausta quaepiam exempla, infamstisque , uti assolet, neglectis. Quae a legatio remorata est hactentis sacram, ut ita dicam , medicinae anchoram , i. e. Experientiam . De quo infra. . Tertium verae medicinae obstaculum est medicina speciosa . De qua statui potest seq. aphorismus. Ne hilum profecit hactenus ars medica per quodvis speciosum in- Ventum , quantavis occupatione praestantis s. in arte virorum promotum . Contra : Quidquid boni habetur in arto medica, id a solo vili, casuali, vel rationabili, experimen. to habetur. Sic Uniones, Balsama, argillae, planta ve peregrinae, ad speciem salutiferae, medicina Infusoria, Insitiva, Electrucismus, Bego artica, Castorina, Viperina Antidota, Eli-Yiria vitae, nescimus quid boni attulerint arti medicae. Contra r vilissima ad speciem corpora, Opium , cassia,china, malva, acetum, glacies, et alia, opem ferunt optatissimam adv. plures attrocissimos morbos. Quinimci in praxi quotidiana, inter ipsam et auxilia certissimis virib. praedita , quae speciosiora apparent adv. obvios morbos, eo reperta sunt deteriora; quae viliora , seu

ad speciem pugnantiora, eo praestantiora . Sic Phleboto-b mi am

24쪽

miam celebratam in paro sino Hysterico , Epileptico ,

febris Perniciosae , &similib., magis conferre censeret quisquis in medicina hospes, lutim celebratam inter Pleuritidis angustias; in qui b. proinde magis arrideret optumV. g. , aut cortex Peruv. vel aliud quidpiam . Contrarium tamen probavit eventus. Sic in recenti Dysenteria Epide- mica potioris medelae speciem prae se fert Bolus quispiam astringens, Rha barbarum torrefactum , & similia , quam

pulpa Cassiae, vel etiam I pecachianna . Attamen fallunt . Si ad corticem rerum animadvertamus, in aestu progredientis febris Putridae abdomen turgidum , halitus i. nidorosus nil potius indicare videntur , quam exonerare ventrem, illuvie oppletum, ope validissimi Purgantis. Attamen huic medelae non nisi robustissimum quempiam Super vivere , severa docuit experientia .

Sic forsitan vile quidpiam est verum Ascitis auxilium . Idem puta de Hydrophobia ; idem de plurib. morbis, qui pro in curabilib. habentur; pro quibus debellandis viae nisi speciosis hactenus occupati sumus, & nihil pro .

fecimus . Itaq. Medicina speciosa est gratissimum praestigium, quo maxime retardatur vera: medicinae progressus.

His devictis externis medicinae obstaculis, facilius vincuntur , Seu saltem molliuntur reliqua interna, & magis

ardua.

Tale est Quartum , i. e. Dissicultas interpretandi occultum nocendi genium , vel contra innoxium morbi singularis. In hoc, inquam , genio duo simul latent; scit. vis perniciosi, vel insontis morbi, ac facilitas, vel contra remedii . Proinde capto uno, indesinenter capitur alterum; ignoto veri , ignoratur.

25쪽

Istamet est insidiosa illa morborum larva , pro qu1 detegenda non sussicit lectio librorum, sed requiritur improbus labor observandi propriis oculis minuta quae l. accidentia in morbis. Non sufficit, inquam, lectio librorum, neq. Veterum , neq. recentiorum . Non veterum ; quia , licet hi felicissimi fuerint in expiscando intimo morborum genio , uti mox vidimus; at impari nobis fructu: eo quod idipsum summis tantum labris nobis praestiterunt; ac praeterea in magna dubiorum dogmatum silva condiderunt . Nec item recentiorum i quia recentiores adminis tr tionis clinicae magistri toti sunt in describendis characte-rib. modo genericis, modo vero specificis singulorum morborum; ad eum fere modum, quo Botanici in digitant nobis characteres Plantarum ; in idque texunt ingentem doctrinam Phy si o-pathologicam, qua egacte admodum demonstrant neXum causarum praedis ponentium cum actua lib. morborum , intimosque recessus praecipuorum Sympto malum; eisq. accommodant remedia vulgari fama praestantia .

Haec omnia didicisse pulcrum est. Interea characterum horum scientia valde differt ab sciendo quaesito morbi ob oculos positi genio , proindeq. remedio , seu mavis u Suremedii. Id quotidie experiuntur Clinici: Scit. longis distare invicem quae legunt in libris, & quae vident in suis aegris , pro exast, cujusq. morbi medela l'). Mihi vero festinanti satis esto pauca producere exempla . Sic primo : In gravi contusione capitis ab Sq. exter-b a na

Huc apposite Cel. Bagliv. Prax. Med. I. imp. q. Memento , doctiorem librum te non inventurum , quam aegium ipsum .

26쪽

na laesione , pessimum latet occidendi genium , a nemine, quod sciam , animadversum , in pulsib. exilibus , ac proinde venae sectioni ad speciem repugnantibus; in qua

tamen , saltem parc1, stat unica forsitan spes salutis, ni favore naturae erumpat Erysipelas ad eXteriora capitis, ut saepe evenit. Contra Secundo: Non semel nactus sum verae Pleuritidis genium venae sectioni penitus adversum , eae pulsuum defectu ; aegros tamen absq. tali , & consequenter absq. ulla ope medica servatOS.

Tertio: Ita genium occultum primi insulitis Epileptici stat in eo , quod si protinitis curetur larga venae sectione,

indesinenter redibit aut secundus, aut aerumnae eidem respondentes : secus vero, vel saltem Serius, Si ita non cu

retur.

Quarto: Ita pariter genium Asthmatis exquisiti est expansite canalium pulmonis; eo magis, quo magis vacuatur fluidum implens eosdem canales, puta Sanguis . Quinto : Ex occulto genio plurium morborum , praesertim capitis , & pectoris, post eadem praecise signa , oppositi passim succedunt eventus. Unde prognosis invincibiliter anceps. Sexto : Ex eod. genio plerae l. febres Putridae solvuntur per alvi secessum , Sed concoctum . Rheumatismus vero non inflammatorius, etiam per crudum , seu arte

motum .

Septimo : In quibusdam morbis pessimum genium t tet in morbo essentiali, in accessorio vero, seu Symptomatib. innoxium : In alijs contra ; in morbo per se metinnoxio, sonticum accidens quasi h latibulo erumpit;

27쪽

cui proinde, neglecto morbo essentiali , mederi oportet. Octavo: Sic, ut plura omittam, Febris in genere,

quae primo ingressu ferocior apparet, parvo tempore minis concesso , detumescit: contra et qua: levior, paulatim fit insidiosior: Quae tamen praenoscere , antequam fiant, AEsculapio dignum puto . Ad haec: Genuina morbi improviso venientis occasio plerumq.parvula est,tatensq. inter plures grandiores; qua mature cognita, remedium prae manibus est . Ita Colice , furia, Tussis, Angina irruunt saepe ex diminutis vestubus : hac, vel simili causa statim cognita, remedium est

promptum, confusa vero, confuSum .

Haec eadem, aut similia apud AA. legisse, magnopere iuvat: nisi tamen accedat immane taedium pro investigando propriis oculis latente morbi cujusq. genio , passim hallucinabimur. Omnia, quae sic leguntur, vel audiuntur, Vastitatem quamdam prae se ferunt; intimum contra morbi genium minutulum quid est, oculatissimo cuique viae pervium . Quintum impedimentum optimae curationis morbo rum est nimia anxietas distinguendi, atq. dividendi cunctas varietates eorum, eisque destinandi singularem methodum, aut singularia remedia . Quod idem fuit in votis Cel. Verulam ii Op. Omn. To. I. Lib. IV. cap. a. rUbi ex medico Iudaeo Europaeos carpit,, Quod singulariabus, i. distinctis remedijs non vacent pro medendo morbis specie diversis,, At perperam ; ut optimi reda guit Mag. Boerhavius Orat. De repurg. medic. simplicit. Nimirum adsunt plures morbi, nedum varietate, aut

28쪽

specie , vertim etiam toto genere a se invicem diversi , pro quorum optima medela non requiruntur diversa, sed sussicit unicum remedium: solum q. requiritur in Clinico eximia dexteritas , ne fallat ejusdem usus. Classicos voco hos morbos, & classica remedia : utrumque vero a communi genio aestimandum . Ita febris Perniciosa Cholerica valde differt, imo oppositis stipatur symptomatibus , ac Lethargica; unus tamen cortex Peruv. ineluctabiliter corripit ambas . Sic etiam tussis pertinax ex pulmone calido, longe abest, nedum genere , Verum & nocendi genio, a vomitu spontaneo ex mera levitate ventriculi: sola tamen nix, aut gelidus pintus certo medetur ambabus aerumnis. Mitto plura , de quib. ad II. P. horum opusculorum. Supervacanea itaq. videtur, saltem in obvijs morbis, adeo morosa inquisitio varietatum seu morbi, sen remediorum . Ubi proinde satius foret minutim scrutari & ge. Dium , & tempora morbi opportuna utendi frugi, vel abstinendi a classico remedio. Nihil prodest pro debellando morbo, medicum occupari multis : Capto semel occulto ejusdem genio, vel pauca sussiciunt, vel nulla . Verbo : Ni fallor, haecce est summa rerum de pamvo medicinae profectu. Scit. Nimia fides de virib. proprii ingenii, indeq. methodus medendi volupb patrocinatae. Qua spe, & animo semel conceptis, facile transigimus

nimium taedium, attamen necessarium , pro explorando latente genio morbi, atq. naturae medicatricis : sine quo aut casu tantum medemur, aut neutiquam morbis. Haec pauca sunt, verum forsitan idonea ad facilius capienda sequentia.

PARS

29쪽

ERRATA CORRIGElin. altilis altili

ult. ijsdem Hippocr. iisdem ab Hip

9 8. i .e. die decub. adde Idem . sic in seqq. ubi

deest .

II q9 est adest 8 adjutore Sauditores

IT nutritinu triti j

ro plures commixtim ib. 29 mortuus est adde alius vero

138 a 3 lumbrici lubriciib. II reptato reptatu

39 Causam, ostendisseCausam, sed Ostendisse

16 ab aegrotantium& ab aegrotantium IS a Ia eo certius quo absurdius ISTII So. ab hinc adde annis IS9

Ι2 non non est

16oio ita esse ita est

30쪽

ERRATA CORRIGE

Pagin. I78 lin. 4 arti clinicae artis clinicae 18ss Familiarum familiarium 186s effciunturassiciunturibis 6 citiorem citatiorem

9 Qui invia

7 & in organica

l 6 aliisque aliique

a degebant

1999 S necessaria

necessaria

SEARCH

MENU NAVIGATION