Angeli Cardinalis Durini ... Ad Dominicum Alfenum Varium J.C. ... Carmina. Accedit hujus ad eundem Eminentissimum Cardinalem epistola

발행: 1781년

분량: 107페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

'IUt Papiae VAstrus pandit monimenta; magister Sit Papiae ut VARI Us , sit simit atque Parens.

PEr te prisca, VARI, per te instaurata Papia

- Vivit . uti Phoenix morio renata sua.

I Ebuerat quod Varroni prior inclyta Roma, Debebit VARIO'ROMA SECUNDA suo. I

si) Roma secunda : De Papia hod dicitur vene, alteram fuisse Romam a principatus sede , scilicet ab ea nomen fuisse acceptum ac derivatum patet, quae a Gothis hoc loco locata a Longobardis Francisque . retenta est. In porta Ticinia iniectoque olim Ticino amni ponte inscriptus lapis est, in quo inter cetera hoc legitur elogium, Roma fecunda vale.. . quadquidem ut hoc loco nunc, ita olim in aliis hujus urbis portis legebatur, de qua re adeundus Capsoaius w vir eruditissimus ti amicissimus in libro Italice conscripto Originum oe privilegiorum Papieusis Melasiae pag. 43. Sunt qui hoc marmor Papiae abjudicant,& alteri civitati potius quam huic fuisse illud dedicatum consecratumque asserunt. Ego hoc loco lubens volens quaestionem declino, neque ab hoc lapide Papiensis vetustissimi principatus fidem mutuo, sed a re metipsa, quae tot Scriptorum testimoniis firmata, nullum relinquit dubitandi locum, & lapidis firmat auctoritatem. Hoc unum certum est, de urbe principe poema fuisse recitatum. Excutiant quaeso aetatem lapidis simul ac poematis, invenientea hujus aetate alteri civitati , a qua marmor volunt

fuisse subreptum, principatus descisse pracroSativam.

12쪽

AD te carmina mitto nec Latino Nec Graio sale tincta, nec lepore Quae si iudicio tuo probentur, FONTANA, & placeant tuo, meoque, LAMBERTEN GHE , tuae influant di auri; Nil vulgus reliquum moror profanum, Vos, vos Curia, Censor, R Quirites. Hoste versiculos omnes sub stragulis scripsi, quum somnum oculis admittere non possem , adeo heris sit verbo venia ) me electrixastis. Videtis qualis quantusque in occulto lateam ad exemplum pii Aeneae per noctem plurima ψMII.

13쪽

DOMINICUS ALFENUS VARIUS I. Q

ANGELO CARDINALI DURINO

VIII Id. Quinctilis sacer dehinc mihi erit PRIM-CEPS EMINENTISSIME . Nudius tertius is dies fuit , quo remissa paululum dignitate auctoritateque tua , advenisti , ut me cognosceres , opem etiam patrociatumque tuum ultro mihi offerres, studiisque meis, quibus vetera monimenta illustra, ri posse confidis, te adesse prodesse ingentem animum spopondisti tuum. Fuere etiam nobiscum selectissimi collegae mei GREGORiUS FONTANA ANTONIUSQUE LAMBER TEN GHi Us aliique plurimi viri dom ac diserti. Incidit sermo de veteribus populis graecis latinis punicis earumque gentium poetis oratoribus philosophis, apud quos Ium res gestae suorum relatae sunt, tum ceterorum, cum qui hus ipsis negotium fuit, populorum, iisque familiare leges mores ritus cerimonias affectusque animarum suis non tam explicare verbis quam propria consuetudine . Ab his prolapsa oratio est ad Herulos Gothos Longobardos Francosque, qui olim Italiae imperitarunt , sedemque imperii in illustri hac PAPIAE urbe posuerunt diutiusque retinuerunt ita ut magno nobis ornamento haec civitas iit amplissimaeque auctoritatis. Ego pro viribus egi, ut quae mihi fuere praecognita assidua opera perpetua

14쪽

que lectione , aperirem & coram recitarem. Ingens fuit omni in re atque in hoc potissimum domestico monimento voluptas tua, gaudio totus perfusus es, ita ut nocte sequenti, quos redeunte mane ad

me misisti, elegantissimos scripsisti versus quamviscitissime di Elatos, prisca puritate Venustateque. Ueni ego ad te in aedibus Gambaranis quae gens

hujus urbis vetusta est & nobilis tibique cognatione conjuncta ) alia te scribentem carmina comperide Balestrerio lepidissimo Mediolanensi poeta nuper extincto . Dii immortale si quantum est ingenium tuum s quanta ejus aciest quanta vis animii Carmina scribebas nobis astantibus, atque in ipsa turba matutinae salutationis, uno eodemque temporis puncto aderas advenientibus, neque deeras musis.

Par ingenio amplissimum geris eminentissimumque sacerdotium , litas 'musis, & religioni sacra facis. Utinam tibi contingat, quod a Deo optimo maximo precamur , ut aliquo in musarum dqmicilio insigne nanciscaris sacerdotium, te auspice una cum litteris foveretur religio , ara sacellum templum - bonis avibus laetisque portentis instituerentur dedicarentur religioni simul &sapientiae. Dii hominesque , quibus est rerum humanarum imperium &potestas, vestram fidem appello, tantae rei humano generi necessariae perutili date opem celerem subitam praesentissimam . De me vero obnixe in

restituendis veteris PAPIAE monimentis Omnem coin . natum impendente , maximus est tuarum laudum cumulus . Ego hanc urbem PRINCEPI EMINENTISSIME, patriae loco diligo, hic mihi esse vide

tur domesticus secus, hic lar ille meus familiaris.

15쪽

AususTAE DOMUI imperio ad Insubres hasce Athe . nas vocatus amplissimis muneribus suin amplificatus administrorumque AUGUSTΛΕ ejusdem GEM-τis FIRMIANI WILCEΚII PECCIIQUE bona gratia voluntateque recreatus. Scio a CAESARE PIO

FELICi tanta in me derivari ingentia beneficia. Sed locus in quo iis fruor PAPI A est. Anne ego ingratus atque immemor beneficiorum ut sim, pro viribus nora agam, ut vetera hujus urbis principis Italici regni monimenta in illustri haud ponam documento , tanta in me collata bona posteritati testatura 8 Velim ut mihi vitae duplicetur spatium, non ad voluptates non ad opes, quae fluxa omnia sunt & caduca, sed ad rem, uti ea concepta est, absolvendam perficiendamque. Magna mihi praestantissimae huius urbis est auctoritas, magnum est splendidissimi ordinis decus, civiles sunt totius populi mores. Urbanitas PAPIA E , ut Longobardica imomnem civitatem decet , est plusquam latina,

omnesque me amore benevolentiaque prosequuntur. Universitates collegiaque antiquitus constituta perdurant, ac more majorum retinentur. Cognitorum illud, quod doctorum nunc dicitur, patriciis viris resertum adhuc existit. Tabellionatus in honore etiamnunc est . Mercatorum honestus ordo

suo etiam iure collegii utitur. Cui que eorum sacra sunt peculiaria. Sunx & quam plura talia. Omnia in hac urbe laeta sunt , Omnia tranquilla .

Hoc miror querorque omnem hominem ignarum Terum humanarum rationemque seudorum praecipue docentem, omnia antiquitus sanctissime instituta contaminasse corrupisse delevisse Gothos Lon-

16쪽

gobardos Francos , tantique est apud auditores suos praejudicata opinio , ut etiam sine ratione valeas auctoritas. An alibi intra vel extra Italiam sunt , ut in splendidissima urbe principe vetustis-

1les, i h. ec nΘGnimenta civilitatis, etiamsi consederit in ea Gothus I onpobardus Francus Θ Reiiciendabo eo irint ad c cryx dissimos italicarum ventium more , ex quibui vetcs i A sit turdm concidit. Sed quoi, o i abit rusa haec sunt ,. obscuraque pro ratione tetmporum , atque ei incomperta , turpi cum

mendacio quae exolevere quorum dixi principum. ferio tribuit. Iis omnibus ego auctor sum , quibus civitates ad veterem faciem instaurare , atque ad priscos mores componere voluntas est & potestas, unam hanc urbem. exempla institutaque omniaeosi perdocere posse. Quid de hac studiorum universitate dicam P Docent in ea professores undequaque honestis locis evocati arcessitique ; eorum quisque non solum libris addictus quam obrutos, mutuo amoris vinculo vincitur, nectitur, de virtute tantum certat. Bibliotheca graecis latinis barbaris libris est refertissima . Horti bolanici miraculo sunt viatoribus , instrumentorum machinarumque matheseos & mechanices , rerum nat ratium etiam amplissima est supellex . Regia imperatoriaque magnificentia instructa atque aucta

sunt omnia , ubique terrarum tanta totque mirabilia non alio visuntur loco quam hic . Non est tamen apud nos plebeia illa sex sellulariorum, ublissimi opifices, qui fortuna miseri, voluntate per

diti ipsum sellae opus quaestus quotidiani loco ha-Mnt , neque ipsa praefervida in aestate sibi pare cunt,

17쪽

cunt , quotidie docent , discunt nunquam , ita existimanx salvum habere quotidianum quaestum,

ut quem doctum viruin honestum in civitate fu-spiciunt, calumnia turpi inurunt, eique oblatrantes occurrunt, conviciisque e trivio arreptis assiciunt,& quum eum pessim dare verbis volunt , id non obtinent , nihil aliud faciunt , ut navim in qua ipsi navigant perforare conentur, proximique sunt, quos fluctus absorbeat. Abest procul a nobis foeda haec pestilitas saevaque contagio. Haec omnia quae dixi pro immensitate beneficiorum DOMUS AUGU-sTAE in me collatorum, pro dignitate etiam hujus urbis animos augent , ut quam citissime vate Sacco amplissima civitatis adeam tabularia antiquis referta monimentis . Veniam etiam Modiciam tuam , quod municipium nobilissimae genti tuae foedere laudati paret ) , quae omnia conquirere possum documenta colligam atque explicabo etiam, quibus locis operum meorum inseri possunt a me recensenda expectent. Neque sumptui parcam neque labori, ut praestantissima haec urbs supra ceteras Italicas caput esserat, quantum lenta flent inter .viburna evregi. Te oro etiam atque etiam, MOECENAS EMINENTISSIME , ut valeas. Dabam Papiae vi. Id. QuinEL anno Christiano CIPIO CCLXXX.

18쪽

CVm inopinatus ac praeceps, Assene Cl. tuus

e patria quem improbi malevolique Rigam vocant f mie cum primis sodalem tuum, di lyceum , 8c doctos omnis civitati meerore affecit; tum vero epistola, quam mihi a te reddidit eru est i mimus' CP Asia us Brutus necessa. Mus tuus, ingentem mihi vim 'lacrimarum expres-st . Quamquam ' enim veteris nostrae consuetudinis, parilisque litterarum studii: causa tam mihi si perr*εctus esset ἐibi isti , 'quam ego mihi esse Zebeo; ostrema 'tamen i epistola sua pereleganς at- ilue ingenii dos Ameque 'luminibus refertissimi uberius lueuienti usqus', qualis quantusque Vir e ses, mihi. declaravit, propterea in maximo luctu sum cogitins , quantam , te' hinc profecto; jacturam lyceum, adolescentes , di 'uhi verse litteratorum natio nostra fecerit Augetur etiam luctus, quoties considero Τicinensis lycei aetate atque incuria gloriam senescentem, per te integrari ; nu-

19쪽

stri contra , cum hic esses , vigebat & in dies gliscere videbatur , te non amplius anno absente , plane interisse . 'i Dimicis aemulisque tuis , Alsene, quorum astu invidiaque e patria aufugi.sti, Di masesaciant . Ego vero non ante cum hiis laritate in gratiam rediero, quam te honorificentissime, ac te digno stipendio in patriam , .& lyceum revocatum restitutumque videro . Uerumtamen , Alsede, tu, qui doctrin m , .eruditionem , philosophiam, iuris prudentiam quibus ad miraculum ornaris ) eo omnia tendere intelligis , ut optimum civem esse addisceres , parce dolori, &quas a paucis imperitisque iniurias accepisti, pa-IrjR ,a si vi*m 4 bouorumque s qui plurimi, c, teque impensissime Miligunt paritati remitte; donoltrae consuetudini dA , ut per me exoreris , Rin patriam revertare . Injuriarum , quas illustres Viri ab iniquis pertulerunt , plena omnis . est historia. Cujacium tibi reduc in memoriam qui praeter propter mi iiij dc tibi par suisse creditur Furcatao posthabitum. Ac si domestica exempla quaeris, innumera tibi referrem , nisi prudenti prohiberet. Me ipsum intuere; in me, tamquam in speculum, rerum vices inspice. Poterat ne quis alius cave, si te uosti, me gloriosum putare plura & meliora in viroque jure, in theologicis, philologicis, historicis edere Τ Qua in re ingenii, doctrinae, eruditionisque specimen non dedi 8 Analius ad hanc diem; hebraice , graece , latine, e trusce, gallice, hispanice ,' turcice tot pulcherrima eX tempore carmina composuit Z Quid inde tamen Z Tu vero, mi Alseue, si amuus esse Vis , haud

20쪽

HI haud me te doctiorem , . secundioremque jactaveris. Satis nou inter nos . ab ephebis novimus . Recte, sapienter, concise tu quidem scribis, ut: Tacito i pressior, acutior, . sublimior nonnumquam vi, deare. Qua tamen in re tibi non concedo. Nam ω te identidem auditor , vel lector non assequitur;

ipse . persaepe quid eloquar, vel scribam , non in telirgoi. quod ego' pari, aut majore itudio, quam

tu, praestare conor Neccientis quae: tot annorum

improbo labore didicimus , imperitis nebulonibus enucleata praebenda sunt. Atqui ego inter putativos prosetares usque adlina: rec seor Τ : Te igitur sodalis tui exemplo consolare . Ossiciebat, Alsene, mea & tua doctrina 'eruditio, eloquentia, orisque suavitas ineptis nostris litteratoribus. Atque isthaec fuit causa, quamobrem uterque ejecti sumus. Tu vero multo me .s jure, an injuria , non . quaero : fortunatior fuisti, qui cum domi aemulos malignosque habueris; foris Etamen admiratores , laudatores, fautoresque nactus es; quos inter S.R.E.

C rdinalem: Amplissimum doctissimumque , cujus

carminibus prope in castum elatus .ie. , merito ce- teroquin tua. An put .l se ani patria permansisses,

-tandum tuarum da ustum praeconem . te reperturum

fuisse ξ Ergo si sapis, domesticas injurias libenter

potius & cum rvoluptate reminiscere. Nam si domi l. . non si OI Dppidului Sesae tuas, Picentinorum i, an Lucanorum incerto, sed Neapoli, in communi scilicet provi talium icultiorum 1 patria & sede )perstitisses magnopere Vereor, ne tu pariter inter imaginarios prolatares mecum connumerandus fueris. Romulis igitur inimicisque a te gratiae agen-

SEARCH

MENU NAVIGATION