Jacobi Friderici Ludovici ... Usus practicus distinctionum juridicarum, juxta ordinem digestorum adornatus. Pars 1. 3. Pars 1. Priores 13. libros exhibens

발행: 1711년

분량: 187페이지

출처: archive.org

분류:

21쪽

s . M s. I. TIT. L

Inter jus naturale & Gentium. VAriis quidem modis supponitur vox iuris

Gensium, de quibus consulendus Excell. Thomasius in Iurispr. divin. l. l. c.a g.ros, Com muniter tamen pro moribus plurium Gentium jure suo eodem modo utentium accipitur,v.

g. ut iesum bellum praecedat denunciatio: ut captivi in servitutem redigantur, Sc. Mores tamen illi speciem aliquam juris positivi humani non constituunt, ut voluerunt .liqui, v. λ Rachelium in peeia. Disp. de Iure Gentium. Nul Ius enim unquam fuit Monarcha, qui omni-hus Gentibus imperasset & sic illis legem ali, quam communem praescribere potuisset. Nec adest spontanea subjectio. utpote de qua in historiis altum est silentium. Pactum quo-'. que expressum de ejusmodi moribus servan-ciis nunquam inierunt Gentes,& si iniissent, exinde non oriretur peculiaris juris positivi 'species, sed obligatio ex jure naturae proveniret, quod pacta servanda esse dictitat. Idem dicendum de pacto tacito, quod nonnulli in . subsidium vocant, quamvis ne hoc quidem adsit, cum actus ille, quo gentes aliarum gen tium mores imitantur, tale pactum non inferat, quemadmodum exinde etiam nulla oblis gatio profluit, quando privatus alterius privati actiones & mores imitatur. Hisce suppo

sitis usus distinctionis inter sic dictum jus Gens

22쪽

ii ,

DE IUSTIT. ET JURE. s ' '

tium & naturae in oculos incurrit. scilicet Jus naturae mutationi non est subjectum, sed omnes Gentes ad continuam eius observationem obstringuntur ; Mores Gentium autem pro lubitu a qualibet Gente altera etiam invi- . ta mutari ponunt. Omittitur jam hodie interdum denunciatio bellica,& eo inso tamen justitiae belli nihil decedit, si illud alias iustum iest. Et quid si una Gens omnes captivos interficere iuberet, an putas reliquis jus contradicendi competere 3 Adest aliud recens Exemplum. Anno tror. Mense Majo Ordines

Generales Belgii uniti Edictum promulgabant, das alle und tede Caper so imis hen de Mn donnen und Roacten bor dem tande oder tuo gar in den Oaven ertuppei nunden uno gealtet threr Commission init dem do de geomam merden sollien ; at vero alias illi, qui e- 'iusmodi excursionibus maritimis vacant, miliistibus voluntariis comparantur & instar aliorum captivorum militum tractantur. Sane hoc facere non potuissent Ordines Genera- les, si jus aliquod proprie sic dictum in contrarium adfuisset. Unde non cohaerebat lu- dicium Autoris ber Relation aus dem Parna so dom 2. Iun. I7O2. qui ita rem decidere vo

inates sed hoc erroneum, quia Gentes non habent superiorem, a Cujus adprobatione tamen consuetudo robur suum accipit, und

23쪽

Inter jus Gentium primaevum &

fecundaraum. II lud ex ratione, hoc autern ex ratiocina tione deductum esse volunt, v. Mesen beC Rrraι. F. h. t. no . Ita vero utrumque describunt, ut jus Gentium primaevum tale non maneat, sed ut cum jure naturae Coincidat, Pro- ut jam observavit Struv. Merc. I. Adquid ergo proderit haec distinctio, nisi quodentia praeter necessitatem multiplicentur praecipue cum Jus Gentium, quod secundariuna Vocant, ad jus positivum neutiquam reserripone paulo ante dem onstraverimus. DISTINCTIO II X.

i Inter jus naturae proprie & impro-

24쪽

DE IUSTIT. ET JURE. ἡ

prium, sed omnium anim alium 'luae in coe lo, mari & terra nascuntur, esse dixisset; nonnulli: ut ab ignorantiae vitio eum liberarent, distinctionem hanc in medium protulerunt &Tribonianum de lure naturae improprie sic clusto saltem locutum esse affirmarunt. Est certe haec distinctio ejus generis, ac si quis inter hominem proprium & improprium distinguere & per hominem improprie dictum , simiam, vel aljam bestiam bipedem intelligere vellet. Imo non absimilis est alteri cuidam inter barbam rationalem & irrationalem,quam posteriorem Capro tribuerat. nonnemo. Quemadmodum ergo non datur jus naturae improprie sic dictum: ita nec adlata distinctio Solliun usum post se trahit. Anne enim Judex forsan bestias improprie punisse poterit 3 an improprie contrahent, delinquent, &c. vid. RORE. Exam. Inst. do I. NG. 2 C. ρο.'.' vis T IN CTlo lX. ' Inter jus naturae praeceptivum &' permissuum, IMpugnat quidem hanc distinctionem Pu-sendorisius de I. N. ου G. tib. t. Cap. g. s. II.&Modestinum in l. is L L. non satis accurate locutum esse existimat, quando hic ad Legis virtutes etiam permissionem refert Cum ea non sit proprie uAio Legis, sed actionis ne- tio. Verum enim vero haec curiosa saltem

25쪽

esse videntio putamus nos,eam distinctionem omnino retineri posse, cum rem ipsam satis clare exprimat. Usus autem ejusdem sat ma- nisestus est. Scilicet circa ea, quae jus naturae praecipit, Principi potestas disponendi non competit . bene autem illorum intuitu, quae, nec Prohibentur, nec praecipiuntur, sed permissa sunt. Unde Principes multa ad regalia sua traxerunt, quae tamen iure naturae cuilibet , Permittebantur, e. g. venatio, piscatio, auCU pium , &c. Quod ii vero Princeps paclorum violationem, aliorum laesionem, injuriam, &C. 4nter res licitas reserre vellet, tunc ejus dispositio non minus irrationabilis dicenda foret, quam Consuetudo, quae contra jus naturae &divinum revelatum impingit.

De Origine Juris & omnium Magistratuum & successione Pruden

tum.

Dis TlNCΤlo l. Inter Leges, interpretationes prudentum. Plebiscira, Scia, Praetorum Edicta es Principum Constitutiones. THeoretice haec omnia quam maxime a se differre, nemo negabit, cum rati onc originis diversissimam habeant

26쪽

satis

i nostque

pera: gallislibet

mealiis 3Iss

naturam. Hodie tamen, postquam Imp. Justinianus omnia sua fecit, quae quondam diverso tempore & diverso modo introducta fuerant, exigua admodum supererit disserentia , v. Constit. Dedit nobis. de confirmat. Digessi S. ιo. Hoc saltem mansit ex iure Praetorio . quod actiones poenales, v. g. in uriarum, an no praescribantur utili, contra illae, quae ex te te, Scio, sue ex ceris Constitutionisin profi-eiscuntur, in perpetuum competunt, pr. I deflerstet. temp. art. Idem obtinet in actioni bus Praetoriis rem quidem persequentibus ad rescissioncin vero alius gesti tendentibus ubi annus utilis ad eas instituendas conceditur, rig. in Pauliana, rescitaria, restitutione in integrum , quem annum utilem in quadriennium continuum commutavit Imperator in Lult.C. de remp. in int. restit. v Illustr. Dn. Stryh. deati . inveri. Sect.f. membrii. Axiom. a. vid. iniri se . Dis. II.

Dis TlNGTlo ll. Inter Responsa Prudentum ad in isti. am unius Partis & ad requisitionem JuHeu concepta.

u Esponse Facultatum Iuridicarum , scabi-6 natuum, singulorurnque Iciorum i modo hi gradu Academico sint insigniti, Illustr. Dia.

Stryh. in nor. ad funem. ius eccles. I. e. f. .

ab expensarum quidem refusione liberant succumbentem & probabilem litigandi causam

27쪽

essiciunt, v. Brunnem. Proc. Cis. c a 7. -m. 7δIudicem tamen non consti ingunt, ut adeorum normam sententiam suam proferre tene

atur, si scilicet perpensis fideliter actis ipsi contraria sententia magis vera videatur, Mev. P. r. Dec. Mo. nam. F. Aliud obtinet; si ad requisiti onem ludicis , vel partibus hoc petentibus, vel ex ossicio etiam Collegia juridica transmissis ad eadem Actis judicialibus sententiam concipiunt, tunc enim iudici, licet ad ipsius gustum non merit pronunciatum, eandem mutare svel ab Actis rejicere non permittitur, sed parti gravatae competentibus remediis suspensivis illam impugnare liberum est. Ceterum regulariter hodie acta iudicialia ad privatos ICtos non transmittuntur, nisi in Ducatu Cliis viae, ubi hoc in iudiciis inferioribus adhuc interdum fieri solet. Idem obtinet in aliis Hest-

phaliae iudiciὲ. LIB. I. TIΤ. III.

De Legibus, SCtis, & longa con

suetudine.

CIrea Consuetudinem duae quaestiones

ab invicem probe sunt separandae,prima; an existari & secunda: an obliti e

28쪽

elsis

Quantum ad secyndam attinet. nulla deprehend tur inter legem scriptam& consuetudi-ncin disserentia, cum utriusque eadem sit vis 2& emcacia obligandi, & actus contra confve. . tudinem commistiis non minori nullitate laboret, quam qui contra Legem scriptam suscipitur, v. ZIι. s. r. σὰ g. h. t. & hoo respectu iuris esse dicitur consuetuda. Ra-' tione quaestionis primae autem notabilis stladisserentia exerit. Scilicet, quae in Lege scripta deprehenduntur, a numine ignorari debent, sed inter res notorias reseruntur, & sic probatione non indigent; diversum obtinet i intuitu consuetudinis. Haec siquidem ex di-γτqrsis demum actibus introducitur, hi actus autem in facto consistunt & probatione indi. gent, unde & ipsa consuetudo in hac consideratione facti ella dicitur. Hinc est, quod positiones non quidem de iure communi scri' pto, sed tamen de consuetudine concipi que- .ant Gail. l. I. obfra. n. U. Mynsng. Cent.F. Obsn. num. s. Item, quod jus scriptum non sit. objectum probationis & articulorum prohiltorialium, bene tamen consuetudo, v. Struv. S. I. C. M. a. u. ati s exere. 23. th. 1. Plura 'huc facientia collegimus in Dis . nostr. de Icto . Me Lege loquente G sa. ubi Mesenbecio etiam respondimus, qui jus eo casu pro λtiandum esse censet, cum illud ab adversario negatur. Ex his praemissis .etiam profluere censeo, suod quando dicunt, juris ignoran

tiam nemini prodesse; id salteir de jura scri-

29쪽

16 LIB. I. TIT. IV.

pto, non autem de consuetudine intelligen. . dum sit. Facta enim scire omnes non possit-

LIB. I. TΙΤ. IV.

DisTINC Tlo l. Inter Rescripta & Decreta. REscripta, quia ad unius saltem partis it

stantiam promanant, non transeunt in

rem judicatam. nec intra decendium praecise sunt impugnanda ; sed iisdem etiam post illud elapsum exceptio 1ub-& obreptionis opponi & sic eorum Seinis elidi potest.

Principis ei im voluntas non haec fuisse praeia sumtur, quod alterum inauditum condemnare velit, sed potius clausulam illam : F preces varitate nitantur , tacite inseruisse censetur, . nc de divers. Rescript. c. a. X. de Rescript. & judi-Ces, qui vetuerint precum argui sellitatem,de-Cem librarum auri multa puniri jubentur in . s. C. si contr. fur, vel util. pHL NI per mendae. ECOntrario autem Decreta per remedium suspensivum intra fitale decendii omnino a viribus rei iudicatae sunt suspendenda,quod & tunc. ' obtinet,

30쪽

tinium iam

obtinet, quando Iudex ad normam impetrativeseripti sententiam protulit, Mev. P. . Dec g. ψ. v. CarpZOI . onst. H. Def u.

Ime distinctio ad historiam iuri eo mel us

intelligendam pertinet, in praxi tamen-lum non praestat. Scilicet Leges vocabantur, Eae in statu demoeratico Reie. Romatiae in omitiis populi in campo Martio interrogante Consule : Melitas jubeatis , diu inter, Crere, serebantur. Si qminx placebat Lex a Consule proposita, respondebat populus t ini postas tsi displicebat triti O, v. Huber. Digress P. LL . e. ἔν. n. a. s l. ψ. e. o. unde descriptio Legis Papiniani in t ι. 1 H La. quod sit commums Reg. oonsio, ad eadem tempora reserridebet. constitutioris in statu Monarehico originem suam coeperunt , postquam Impp. Μ narchiam non amplius dissimulabant, ab inlatio enim SCta solum vocabantur. Hodie lae Legem dicas, sive Constitutionem , in enectit nihil interest.

sus distinctIonis In eonfessis est. perso-- nalia privilegia personae inliberunt, & eum

SEARCH

MENU NAVIGATION