장음표시 사용
1쪽
GRATIOSI MEDICORUM ORD. CONSENSU
PAUCIS DIEBUS ΡOST ΡERACTAM DISpUTATIONEM IMPETRANDUM
PUBLICO ERUDIΤORUM EXAMINI, SUB ΜΙΤΤΕΤ
SOCIETATUM CHIRURGICO MEDICH ΕΤ ΡΗYSICO - CHIRURGICE ΕΒΙΝ. SOC. HORIS ET LOCO CONSUETIS.
2쪽
COLLEGII REGII MEDICI EDINBURGENSIS SOCIO,
OB ERUDITIONEM SpECTATISSIMO Od VITAM, MORES, BENEVOLENTIAM , SUMME VENERANDO,
ILLUSTRIUM RER. PUB L. BERN. ET FRIBURG. IN URBE ET COMITATU GRANDSON PROPRAE TORI
3쪽
ubstantiarum, quae olea, nominantur, sere nemo est qui prorsus ignorat proprietates: Omne oleum per se, & sine alienae m teriae admistione, unctu Osuna est, Volatile, inflammabile, & flamma correptum sumum & suliginem praebet, cum aqua vel fluidis aquosis misceri aegre aut Omnino non potest. Commune verum utut sit hoc genus materiae & quotidianae observationi objectum , in oleorum natura tamen& indole multa adhuc inexplicata restant; & quidem verisimile est, post longum tempus hanc rem materiam ad indagationes chymicas inexhaustam suggesturam. Ad nostros sensus, quamvis homogenea satis & simplicia videantur, e variis mutationibus quibus subjiciuntur, plane constat, Olea non parum composita esse. Na-A turali
4쪽
turali & spontaneo interdum processu , ut putrefactione, in partes varias componentes resolvuntur; igne & destillatione analysin eorum chymici assecuti sunt. Et ab hoc genere analysis, licet quandoquidem calor & ignis ad
multa mutanda valent) non imp trentur partes componentes in eodem statu, iisdem inter se colligationibus, ac in oleo extiterant, hoc nihilominus bene comprobatur, oleorum valde compossitam naturam esse, eaque in
varia differentiaque principia resolvi posse.
Pancae stini materiae species, quae Iatius per omnem fere naturam, quam olea, repanduntur. - In omni planta invenitur oleum, in omni animali; nec quidem minerali regno absolute deest : ubicunque corporibus, quorum
pars est, proprias dat qualitates propriamque indolem. Apud auctores distinguuntur communiter olea & plantarum & animalium, secundum duos status, in quibus in
eorum corporum massa inveniuntur: primus est, ubi oleum ab aliis partibus, alia materia, jejunctum sepositumque, in cellulis & receptaculis sibi propriis reconditur; alter, ubi reliquis partibus, reliquae corporum materiae, immiscetur & confunditur; tali modo ut, nisi illius corporis de compositione , seiungi non possit. Prioris exempla sunt adeps, 'medullaque animalium , &olea, quae e diversis fructibus & juglandibus vi solum mechanica eae primi solent; alterius illud oleum , animali proprium naturae, quod e partibus non adi posis, e cornibus, unguibus, materia glutinosa, distillatio elicit; nec non Varia olea, quae per plantarum corpora diffusa, haec, nisi igne decomposita non relinquere queunt. Alia lege distinguuntur olea in genera etiam duo . eorum scilicet, quae ob crassitudinem & unctuosita tena pinguia, & eorum quae ob tenuitatem lexitatemque aetherea, nominata sunt. Inter haec numerantur Omnia illa olea
5쪽
olea vegetabilia, quae, Odore S suis plantis pecuIiares retinentia, essentialia vulgo nominantur, tum & Omne oleum, cui tanta levitas, ut calore aquae bullientis facile & sine decompositione distilletur. Alterius verum generis est adeps omnis animalium, olea pleraque eXpressa, omnia demum quae in calore aquae bullientis fixa restant. Oleum empyreumaticum dictum nullum proprium est genus: Omne quodcunque Oleum ignis nimia actione depravatum decompositumque empyreumaticum fit. Olea autem, quae in regno minerali inVeniuntur, cumbituminibus licet ut genus distinctum considerare. Hae sunt praecipuae distinctiones oleorum, quas Ohservatio adhuc probavit, & satis sunt sorte vel ad usum vel pro scientia rei impersecta.
Fluiditas omnis a calore, ab igne saltem presente , essic videtur, & calore sorsan plus minusve intenso materia cujuscunque generis fluida devenit. Hic tamen magna est naturae corporum diversitas, & inter olea solum magis miranda est differentia , quam haec aliis tam inter sese similia
Cera, δε adeps ille spernia ceti dictus, non quidem liquefieri incipiunt, nisi in calore qui superior est ei, quo gaudet humanum corpus. Adeps communis, butyrum, multaque similia, nunquam fere in solitis atmospherae A a tempe-
6쪽
temperaturis, nisi lub solida concretaque forma, videntur. uolandis, Olivae, & multa alia olea, frigori moderatissimo eXpossita , fluiditatem suam amittunt & congelantur; dum alia e contra, generis ejusdem , congelari & consolidari vix ullo frigore pollini. Lini, Cannabis, nucis Avellanae, multa olea eXpressa unctuosa, omnia iere es entialia & aetherea nullum hucusque inventum frigus congelare sufficit. Certas & veras causas hujus diversitatis indicare perdissicile mihi videtur; probabilibus & conjecturis sors annos contineri necesse est.
Notiones philosophorum quorundam de fluiditate
tanquam a certa magnitudine figuraque particularum effecta, nulla observatione firmantur, & plerisque hodie repudiatae sunt. Res est longe certior, quae jam supra notata , calorem plurimum contribuere ad fluiditatem. Quid verum est, calor, nisi sensatio in nobis praesenti igne excitatar Ignis autem, an nunqUam praesens est, ubi nullo calore sensibili manifestus 3 Quod fluida immediate respicit, nihil certius est, quam ignis quantitatem iis inesse revera, & fluiditati necessariam cum etiam nullo calore percipi possit. - Aqua enim calidior quam antea fit eo temporis momento quo gelascit, quo in solidam transit formam s metalla aliaque corpora, quae fisa sunt, idem in congelando phaenomenon eXhibent; eaque caloris augmentatio nostra sensatione non minus quam thermo scopo manifesta est. E contra iisdem corporibus ex soliditatis statu in statum fluiditatis transeuntibus, ipsorum calor subito minuitur, & ex parte disparet. - Multas alias observationes & experimenta hic liceret memorare; at haec
sufficiunt, quoniam clare & plene demonstrant, quod ignis causa scilicet caloris praesens sit sub certis legibus, ubi nullo tamen calore sensibili praesentia ejus indicatur. ignis autem ita latentis, ita sensui imperceptibilis, an quantitas
7쪽
eadem similisve est in omni corporum genere Τ anne quaedam Corpora majorem quantitatem quam alia admittere possisnt, itaque causam fluiditatis majorem in se, in sua compositione & volumine, habent 8 - Ob phaenomena diversa, multasque observationes, haec notio mihi haud in verisimilis vita est. - Corporum enim quorumlibet , in quibus diversius est calor sensibilis, quantitates ignis absoluti pariter dive as esse, nemo dubitabit; si verum diversa sit quantitas ignis in corporibus, ubi manifestatur calore sensibili, quid prohibet, ne diversa sit quantitas ignis
etiam in corporibus ubi ut supra monstravimus, ignis sine calore correspondente inest. - Existimatur a multis & ad
opinionem firmandam argumenta sane non desunt), corpora multa S qualitates, odorem, eXempli gratia, saporem , colorem, ab igne qui intrat in eorum compositionem, maXime habere: Quum autem, corporibus inter
se satis similibus, intensitas harum qualitatum multum Vari et, nonne probabile est, ignis quantitatem simili ratione variare 7 Denique si experimentis Goμlhctem sit, diversa
corpora, licet iisdem circumstantiis exponantur, non pares manifestare faccultates ad calorem sensibilem edendum, nonne prorsus evidens & certum est, quod causa caloris, sive ignis praesentis quantitas , in his corporibus etiam dispar sit. - Hic igitur una causia , & certe non parVa , Videtur inveniri, quamobrem sui ditate vel magis fusilitate, Corpora tantum differant. . uo plus enim ignis absoluti in compositionem olei, metalli, aut alius cujusvis materiae iniit, tanto magis ea materia ad fluiditatem proclivis erit,& minori calore eX terno ad ejus fusionem opus erit. Haec notio, licet non confirmetur, illustrabitur saltem ab an alogia: liquiditatis & fluiditatis, liquefactionis & fusionis
phaenomena multa similia , multa communia, inter sese habent: si igne funduntur corpora, menstruis sol Vuntur,& liquefiunt; in casu utroque particulae disjunguntur,& ad h.isonem mutuam amittunt. - In solutionibus hoc
fit menstrui particulis, quae sese inter eas soluti corporis
8쪽
1nterponunt; in mone idem, ut verisimile est, faciunt particulae ignis, qui quidem omnium corporum est quasi
menstruum universale. - Aqua igitur spectetur, e menstruis communissimum, & materiae salinae, quibus nihil frequentius dis luimus; Varietates, quae in eis deprehenduntur, sere sunt similes illis quas ab igne fati ae solutiones nobis offerunt. - Plure aqua quibusdam salibus, pauciore aliis, ut solvantur, opus eii; & quibusdam etiam, ut acidis mineralibus, tanta est assinitas cum aqua, ut ab ea separari nequeant, &, nisi sub forma solutionis , vix
unquam conspiciantur. - Salinae omnes substantiae aquam in suam massam accipiunt, hanc autem sub diversis legibus & diversa conditione: in uno casu, aqua pars est constituens & necessaria ipsius salis; in alio sacillime, & sine falis quadam decompositione, separanda, ad nihil, nisi formam, vel crystallisationem sorte inserviens. - Modo fere simili omne corpus in suam massam ignem accipere videtur, at vero sub varietatibus similibus; &, ut aqua . sub quadam conditione praesens, liquiditatem facilem efficit, sic fluiditatem ignis; quae autem, vel quales illae conditiones, & sub quibus legibus intrent in compositionem corporum vel ignis vel aqua Τ humanae intelligentiae prorsus latitat. Sed, ut redeamus ad propositum , ab his quae silpra tradita sunt, hoc saltem probabile redditur, ut tum alia corpora, tum olea, inter sese differant quoad ignis quantitatem, quam singula in suam compositionem accipiunt & hunc adeo licebit pro ana causa diversae fluiditatis pestimare. - Sed haec causia non sola est; quum enim fallum complurium proprietas sit, ut oleo, cui adjuncti fuerint,ibliditatem concretamque firmam afferant, & revera haud
rara aut parum communia talia composita conspicimus.
Conjunctioni hujusmodi, scilicet acidi cum oleo, tribuenda est soliditas ea, quae in cera, in butyro, in adipe, in resinis, multisque similibus materiis conspicua est. Tali-
9쪽
bus quidem saepe accidit, ut principium id salinum tam accurate cum reliquis commisceatur & conjungatur, ut neque gustui, neque sensibus nostris aliis praesentia ejus indicetur; calore verum evolutum facile detegitur, tumque non modo sensibile devenit; sed haud raro sal, quo magis extricatus est, eo magis corpus ad soliditatem inclinat; sic olivarum sive lini
oleum, cujus acidum coquendo evolutum, minore quam antea frigore congelatur.
Praeterea autem in es nitali omni oleo, in animalistrictius dicto, & quibusdam sorte aliis , inest subtile volatile quoddam principium , quod certe ad illa fluida reddenda, non parva efficacia gaudet; dum hoc restat, frigore vix quolibet congelantur; hoc dissipato, oleum Concretam 16rmam facile stib temperatura communi induit. Hoc in loco haud indignum notatu videtur, quod accidit his oleis, quae frigori exposita fluiditatem amittunt;& quo ab aqua gelascente praecipue differunt. In actu Congelandi aqua distenditur semper, & suum volumen auget olei gelascentis e contra volumen contrahitur, & fieri videtur species crystallisationis, particularum saltem nova ordinatio, ut in oleo olivarum congelato cuique observare contigit. Ad hoc licet adjicere, quod nullum oleum gelari incipiat nisi tempore certo post temperatura gelante, quam gaVisum est. Olivarum oleum frigoris multo minore gradu , quam aqua, gelatur, frigoris gelantis verum multo longiore adplicatione ei quam aquae opus est. Caloris sive ignis activi praesentia non modo fluiditatem in corporibus emcit, sed pro quantitate , qua praesens est, eam fluiditatem auget, attractionem & contactum particularum inter sese imminuens, corpus jamjana fluidum rarefaciens, Vaporans, dilatans. - Ηi caloris effectus in
fluido quocunque conspicui, in Oleoso genere saepe insignes sunt: quot videntur gradus fluiditatis, eX. gr. in ce-B ra,
10쪽
ra, sevo, multisque hujusmodi, a temporis momento quando solum mollescunt, ad id quo plene ebulliunt 'Hos autem non inutiliter observant candelarum aliorumque ejusmodi opifices, quorum diversis propositis & operationibus diversia opus est materiae liquiditate. - au in omnia fluida calorem continuo magis accipere, usque ad
ebulliendum, pergant, in plerisque oleis hoc quam longissime procedit: sic lini oleum, quamvis fluidum sere
semper & sub temperatura m0deratissima, non tamen ante ebullit quam calorem istum intensum habeat, quem designat gradus DC. Thermo scopii Faren heit: Nec Terebinthin se oleum es entiale, naturae quamvis satis volatili, ebullit minore calore quam ad gradus ejusdem DLX.
Neque tamen minore calore non incipit horum Vaporatio ; eX terebinthinae oleo quidem tam magna est, ut,
nisi vel magna esset quantitas, vel superficies , eX qua sacta est vaporatio, contractior, tota quantitas longe antequam calorem bullientem attingat, in vapores dissipati fuisset: sed apparatu recte instituto, nullaque compressione, nisi aeris, adhibita, tales sunt illae intensitates caloris, ignis sive quantitatem, quas haec fluida accipere solent. - Nemo ignorat, quod plumbum, stannum, &quaedam alia metalla, calore minus intenso fundantur, &dehinc quidem his metallis accidit, ut si in oleum bulliens sorte injecta sint, non modo fundantur, sed etiam in
calces reducantur. - Oleollini, non minus ob fluiditatem constantem, quam ob facultatem ad suscipiendum calorem, sunt qui in thermo scoporum constructione utuntur; & hujusmodi est ille Νewtonii thermo scopus, cujuS descriptio & scalae in Transactionibus philosophicis L0udini inveniuntur. - Hujus liquoris satis regulares sunt distensiones, &, ratione caloris adhibiti, pauci sunt liquoreS, qui majores patiuntur, quoniam quidem per eX- perimenta constat, eas esse cum illis vini spiritus comparatas , in ratione ut ψε ad 1ἶἱά vel pene ut S ad 3.