De oleis tentamen inaugurale quod ... gradum doctoralem in medicina ...

발행: 1781년

분량: 56페이지

출처: archive.org

분류: 약학

11쪽

Visia magna facultate, quae oleis inest ad calorem accipiendum , dum nullo, nisi consueto aeris pondere comprimuntur, facile est comprehensu, quomodo, aucta compressione, augeri etiam mirabili modo possit calor :& quoniam bitumina diversasque materias oleo sas saepe altissime sub terris invenimus, eaque nonnunquam i nis materiaeve flagrantis in vicinio; non prorsus incredibilis neque ludicra videtur ea opinio, aquam forte, in illa sic calefacta incidentem, posse interdum terrae motibus explosionibusque horrendis causam praebere ca). De oleo Terebinthinae mox supra notatum est, id longe ante quam ebulliat vaporari jam coepisse; at quod

de terebinthinae, id non minus de omnibus oleis essentialibus & athereis verum est; omnia enim, quam ViS magnum calorem a Cipere, moderato tamen vaporari possunt; & illa etiam olea pinguia vel unctuosa dicta, quae

natura sunt minus volatili, Vaporationem plus nainusve, calore longe in seriore bullienti, subeunt. - Nam, ut

nihil dicatur de vaporatione illa spontanea, quae plerisque fluidis, aeri aperto expositi, accidit, & gelanti quidem

sub temperatura, quam Vero magis aeris actioni, ut continuitatem particularum resolventi, quam alicui propriae rarefactioni, tribuere oportet) ipse inveni, in temperatura mei cubiculi ases eta, olei olivarum unciam spatio septem horarum e suo pondere grana seXdecim, lini autem tredecim vaporatione perdidisse. - Aucto calore augetur Vaporatio. Νotandum vero est, quod quotiescunque calor illam bullientis aquae excesserit, depravatio in olei naturam inducatur; eoque empyreumatico facto & quasi in partes decomposito vaporatio non aequalis fiat, at, manentibus partibus crassioribus & densioribus, leviores solum& rariores vapore eleventur : quum igitur, ut olea omnia pinguia facile & celeriter vaporentur, magno calore opus

est, ergo quidem sine decompositione haec sere nunquam distillantur. - His oleis tamen, quum possibile sit, ut B a notavi-

12쪽

notavimus, calore moderato lente vaporari, Operae pretium videtur eXperimentum quamvis taediosum, ut haec

calore non aquae bullientis superiore distillarentur. Quas ob causas olea , ut & alia fluida quaedam , magis volatilia sint alia minus Z & unde tanta in hac re

diversitas Τ Quaestio est, cui responsum vix adhuc videtur inventum. - in gravitate specifica ratio non querenda est, nam aqua oleis in genere ponderosior, est etiam magis volatilis, & serrum, quod argento vivo levius, non in eo calore modo finditur, quo alterum, jam vaporatione dissipatur. - Et vaporatio, tametsi videretur quasi nil aliud eiIe, nisi fluiditatis augmentum, ab iisdem causis ac fluiditas ipsa progrediens, igiturque iisdem legibus

subjecta, considerata tamen re, haec notio prorsus eve titur; nam argentum vivum sub omni fere aeris temperatura suam fluiditatem conservat; ut vaporetur Verum, magno calore opus est; & inter Olea reperiuntur multa, quae, minimo calore fluida, non nisi maximo in vapores elevantur. - Alio modo quidam hanc diversitatem explicare conati sunt, quod scilicet diversorum fluidorum par- ticulae integrantes diversa vi inter sese attrahantur, eaeque, inter quas minima attractio est, caloris actione facilius

separentur, distrahantur; haec itaque fluida maxime volatilia esse, quibus inter particulas minima est attractio; at ipsi fluiditati corporis sane cujuscunque , quid si non particularum attractio mutua & cohesio obsistit 3 admissa i iatur eorum Opinione Omnino insequi debet, ut, quae facilius minoreque calore fluidantur, eadem etiam facilius Var Orentur; at res aliter sese habet; & de omni hac quaestione multa hucusque ignorata, & occulta manent. Olea in vaporem ubi sunt rarefacta, possunt itrdenaeo in statu , & urgente calore, latiorem eX pansionem VO luminisque augmentum subire; sed nemo adhuc, quem

sciam, experimenta instituit vasis clausis, neque Papini digestore,

13쪽

digestore, ut oleoroum vaporum Vires distendentes deteraminaret. - In aperto aere verum diliensito hujus vaporis certo calore necessario finitur ; hoc enim accepto, totus vapor flamma corripitur, & quidem sine alicujus igniti corporis contactu; sic olei olivarum , quam primum plene ebullit, superficies tantum calorem vapori super in Cumbenti communicat, quantum ad inflammandum satis e st. Ob dispositionem majorem minoremve, quae OmnibuSOleis inest, calore vaporari, omnia, & vario consilio, distillatione saepe tractantur: interdum enim distillatione utimur, ad olea separanda a substantiis in quibus continentur, alia interdum ad purificanda, nonnunquam demum ob analysin. - Olea, quae in mastis aliorum corporum quasi solum inhaerent, & nullo modo cum materia aliena inierunt in compositionem, parvo Opus est labore ut separentur: si jam fluida sint, vi modo & comprestione mechanica opus est; si vero non sui da, insuper necessarium est, ut eum calorem adhibeamus, quo illa posistat fluida reddi. - Sed quum olea cum alienis

corporibus non mere agregentur, at conjungantur &misceantur, tum Vero ad separandum Varia ars; praecipue distillatio, necessaria devenit. - in hoc statu in v niuntur , & his modis separantur primo Omne id oleum , quod animale stricte dictum , deinde maxima pars illorum, quae plantarum e sentialia. - spi M8, quod respicit, hic I- licet observare, quod, si in aqua coquatur caro, sangui S, Ossa, cartilagines, cornua, denique pars fere quaecunque fui da vel solida e corporibus animalium, atque deinde per chartam colatum vaporetur hoc jus, id quod restat, semper sit quaedam materia gelati Hosa, eX qua quidem pars maXima cujusvis substantiae animalis constare videtur: ab

hoc autem glutine & ab hoc solo oleum proprie dictum animale distillatione postea separatur. - in hac distillatione opus est calore, qui eam aquae bullientis excedat, quo adhibito distillatur oleum initio tenue, moX vero

B 3 crassum

14쪽

crassum deveniens, & odorem foetidum empyreumaticum spirans, cum alliati volatili evidentur commistum. Plantarum olea essentialia non omnia quidem in statu sunt compositionis; sunt enim eX iis, ut in corticibus aurantiorum lim Onumque, quae, in cellulis sibi propriis condita, possumus vi mechanica exprimere. Quum Vero omnia hujusmodi olea facile distillentur, & calore ei bullientis aquae inferiore, & quum hoc sine decompositione vel depravatione fiat, communius est & commodius, Omnia sere indifferenter distillatione extrahere. - Operatio este simplicissimis; Substantia oleum continens, fracta seu divisa quantum licet, mittenda est in cucurbita cum aquae s. q. ut vasis fundus ab ignis actione muniatur; deinceps calor adhibendus est, quantus ad bulliendum sufficit.

Distillabitur oleum aqua quidem commistum, & quasi solutum, at sese paullatim sejungens, & vel superficiem vel fundum ratione gravitatis specificae quae aliis alia est pe tens. - Ad eadem genera olei animale scilicet & essentialia) quae ita distillatione obtinemus, secunda saepe distillatio purificandi purgandi ve causa adhibetur. - oleo enim ex animali glutine quod extractum est, dum initio, ut supra notavimus, crassius sit & impurius, ut purificetur, non una quidem, sed pluribus distillationibus repetitis, Opus est. - In singula verum distillatione illa pars sola seponi debet, quae levior,& quae prima ascendit , quamobrem eX olei impuri magna quantitate, purioris modo parva obtinetur: Ad hoc oleum praeterea bene praeparandum, Oportet gluten purum suisse, & ex omni adipis mistura quam maxime liberum ; hujusmodi optimum est, quod e cornuum coctione obtinemus. - HOC Oleum autem, ubi recte purificatum est, tenuissimum,

subtilissimum, coloris fere expers, odore penetranti grato gaudens, multum in medicina jactatur.

15쪽

olea essentialia in plantis saepe Resinorum &Balsamo

rum sub formis invenimus, quae quidem materiae nihil aliud esse videntur, quam hujusmodi olea, quae acido superabundante & partibus dissipatis tenuioribus concreta devenerunt; iisdem etenim oleis accidit sere quotidie, quod paulo longius conservata, praecipue sit aeri eX posita, crassiescant & gradatim, Vaporatione pro Cedente, in firmam balsamorum assimilentur, odore & aliis qualitatibus si nonam istis, saltem imminutis. - Sed resinis, balsamis, ne non ipsis oleis, quum ita crassescerentur, omnibus pariter distillatio adhibetur, & eodem consilio, scilicet ut pars olei subtilior iterum secernatur; haec Operatio, quum is calor prorsus conveniat, optime & communiter balneo mariae perficitur, & apud chemicos Oleorum essentialium rectificatio appellatur. - Post olei essentialis rectificationem relinquitur in cucurbita materia quaedam resinosa, in odora, quae sine magno calore vaporationem non ulterius pati potest; sed hoc adhibito oleum iterum obtinetur; at oleum est sine essentialium proprietatibus, pinguium ad instar, quod verum ignis ob violentiam prorsus empJreumaticum e Ad oleo rum analysin nonnunquam distillationem diximus adhiberi; sed quum omia s analysis intentio debeat

esse corpora in illa principia resolvere, e quibus immediate constant, si sorte aliquo analysis modo acciderit, corpus non quidem in illa reduci, sed in elementa primaria, in aerem, in aquam, & sit milia , tum quidem a tali analysis modo nihil fere vel de natura vel de constitutione corporis docetur, & labor est pene inutilis, quoniam jam antea fatis scimus, in haec elementa primaria omne corpus probabiliter posse resolvi. - In oleis verum , ut in multis aliis substantiis, sic res sese habet, ut illo eodem Calore, quo ad principia secundaria separanda opus est, separemus etiam & dividamus in partes ea principia , ita ut vel in elementa primaria reducantur, vel inter ea n O Va

16쪽

4ν οὐ

sormentur composita; insequitur, quod haec Omnis oleorum analysis valde desectuosa & imperfecta reperiatur. In destillatione diversiarum specierum Oleorum nihilominuS phaenomena accidunt, quae observatu haud indigna sunt. - Eorum considerata distillatione, omnia olea pos. sunt in duas clas es distingui: horum scilicet, quae satis volatilia sunt, ut calore, qui eum aquae bullientis non excedit, facile distillantur, & eorum, ad quorum distillationem is calor aut pene aut prorsus insufficiens est.

Oleum crassius, non volatile si distillationi subjiciamus calore conveniente, stillatur primum in vas recipiens

aquosi parum liquoris, acido imbuti; deinde insequitur oleum initio levius & volatilius, at progrediente distillatione crastius & densius dissiciliusque vaporandum, Colore rubro magis magisque obscuro, odore gustuque acri ingrato. Per omnem autem distillationem aer, quiddam saltem elasticum aeris ad instar, saepe eXtricatur ; pe acta distillatioste in retorta relinquitur carbo niger & fiXus,

qui verum, in aere aperto combustus, terram albam relinquit ex qua postea, lavatione cum aqua, parvam quantitatem alliali fixi possismus extrahere. - Si oleum, quod ita distillatum est, repetitis subjiciatur distillationibus, repetuntur eaedem semper productiones eademque phaenomena. - Ιn quaque destillatione olei pars decomponitur; quantitas continuo minuitur; & videtur quidem totum sic posiue in aerem, in acidum, in aquam & carbonem resolvi; at non insequitur haec esse immediata sive secundaria olei principia; illa enim videntur, ut ipsum oleum, distillatione decomponi; ex his distillationis productis nemo Oleum recomponere potuit - Si olei illam partem tenuiorem & leviorem, quae elicitur prima, ut diximus, seponeremus, atque haec sola de novo distillaretur, oleum tenuius etiam obtinebitur, &, reiteratis distillationibus hoc modo procedentes, habebimus denique oleum quam maxime volatile, tenue, leve & prorsus ac aqua pelluci

dum'

17쪽

dum. - Hunc processum clarissimusBOERΗΑAvΕ usque ad quatuordecimam distillationem re iteratus est; & hoc modo ex oleo pingui & crassiore liquorem obtinuit, quam oleum essetitiale quodcunque non minus tenuem, leVem, volatilem, odore penetranti & grato , in vini spiritu solubilem. Tales autem rectificationes melius fiunt, monente celeberrimo MACQUER, si oleum, ante quam distilletur, cum calcis in aere extinctae pondere duplici immistum fuerit. Eodem modo, iisdemque prorsus regulis, Ole una animale communiter purificatur; at hujus quod respicit analysin , observandum est, quod, ut in omnibus aliis oleis acidi plus minuive continetur, & diit illatione plane evolvitur, & secernitur, ex hoc e contra alliati volatilis magna quanti. tas educatur, praeterque nihil quidem salinum. - Si verum Vel hoc oleum, vel oleum quodvis essentiale, distillatione decomponere Volumus, calorem oportet adhibere illi aquae bullientis superiorem, quum, ut Vidimus, tanta sit ejusmodi oleorum volatilitas, ut calore moderato sine de compositione sere ulla distillentur. - Olea et sentialia autem, ubi ita de composita sunt, easdem fere, ut olea

pinguia, productiones edunt, nisi quod pro olei quantitate

plus obtineatur acidi, carbonis minus relinquatur. - Inflammabilitas est totius oleo si generis proprietas, & sorte

nullum flamna de pabulum tam frequenS, tam aptum, per omnem naturam existit: oportet autem inflammationem

ab ignitione distinguere; & differentia fere illi similis videtur, quae inter fluiditatem & vaporationem extat, vel, aliter loquendo, flamma est vapor ignitus. - Etenim multa sunt metalla, diversaque alia corpora, quae ad ignitionem satis prona ignem bene sustentant, rubescunt, comburuntur, at sine flamma; olea e contra nunquam ignitionem,

nisi antea in vapores elevata, suscipiunt; his itaque inflammatio & ignitio una semper accidunt. Olea tenuiora n leviora, e quorum superficie semper exhalat vapor, si sorte coipus ignitum admoveatur, flam-C man

18쪽

mam statim corripiunt. Illa verum, quae natura fixiora sunt, non inflammantur , nisi prius calore magno vapores

suscitati sint; igiturque in lucernis, ubi densioribus plerumque utimur oleis, Opus est et lychniis, quorum modo e superficiebus tanta fit constanter vaporatio, quanta ad fammam nutriendam necessaria - Guanto tenuius &. levius,& quanto facilius vaporatur aliquod oleum, tanto purius

flammae modo ut loquamur communi) pabulum praebet , & praecipue quidem si distillationibus rectificatum sit.

Quum enim olea crassiora & impura multum sumi & suliginis edant deflagrantia , tenuiorum & puriorum pars maxima in flammam convertitur & disparet. In omni autem tenuissimo oleo materia inflammabilis seu flammae pabulum, magis minusve semper cum aliena materia commistum &conlusum, non omne inflammationem subit, sed incombustum ex parte in fuligine deponitur. Sed quamvis olea puriora dant etiam puriorem materiam inflammationis, non ideo sequitur in his flammam ardentiorem elle vel calidiorem; contrarium quidem accidit, nam non splum in oleis at in omni corpore inflammabili ardentior est flamma& calidior, ubi substantia inflammabilis est quodam & certo modo cum alienis materiis conlusa & coercita, quam si purior sit & liberior. In genere de natura ignis & proprietatibus in summa obscuritate adhuc versamur; sorsan & suspicari licet, quod non multo magis de phlogisto materi ave inflammabili &combustibili instruamur. - Notio generalis est , in combustione alicujus corporis phlogiston ejus evolvi , & in ignem converti elementarem; & phlogiston quidem nihil

aliud esse, nisi ignem hunc elementarem cum aliena materia ita conjunctum, ut vires ejus & activitas lateant & coerceantur: notioni autem huic, cum plane hypothetica sit, non

desunt facta & observationes quae sortiter obsistunt. In

19쪽

In corporibus phlogisto pene aut omnino eX pertibus, motu solum & frictione, excitatur ignis, & quidem in quantitate Vel gradu quam maXimo. - Dum comburantur haec corpora, quae phlogiston continent, aliquid aliud praeter ignem Mementarem plane eVOlvitur; nam aer, in quo combustio iacta est , omnibus suis qualitatibus quam maxime mutatur & inquinatur, quod ex ignis solius praesentia& actione nunquam accidit. Calor sive ignis praesentia &actio in corporibus potest in vacuo, tanquam in aere, eX- citari ; sed ut phlogiston alicujus corporis convertatur in ignem , aer necessario adhibendus est Et demum illud si verum iis, quod nuper Auctor quidam ingeniosissimus ob demonstrare connatus est, corporum scilicet facultates ad ignem continendam phlogisto adjecto minutas esse, phlo.

gisto amisso auctas; nonne licet dubitare, an quidem phlogistori nil sit nisi ignis y an inflammatio & combustio nil sint, nisii hujus ignis extricatio 7 - Eodem Auctore prO- posita est explicatio combustionis longe diversa, quod scilicet ignis, qui in eo casu excitatur & quasi producitur, non a phlogisto quidem sed ab aere praebeatur circumdat

te : nam ejus secundum doctrinam aer, magnam ignis quantitatem continens, magna etiam vi phlogiston attrahit ; compore igitur incenso quovis phlogiston ejus evolvi & liberari incipit, evolutum autem ab aere Circumdante captatur; at aer phlogiston accipiens, ignem ratione simili deponit, itaque inter aerem corpusque ignitum mutatio fit reciproca; hoc enim phlogiston cedit ignem accepturum, at alterum phlogiston accipiens ignem deponit. - Hanc opinionem, ut mihi videtur, probabilem multis & ingeniosissimis argumentis sulf ilsiit auctor; sed a nostro propOsto non licet longius discedere; hoc ostendisse sufficit, esse incertas adhuc notiones de illo in oleis aliisque substantiis inflammationis principio, de cujus natura a multis

pro re tam incerta paullo liberius & latius disteri solet.

C et Oleorum

20쪽

ων 2OOleorum inflammatio & combustio aliam analysis speciem horum corporum indicant, & imprimis phlogisti,

quaecunque sit natura, ex oleorum combustione plane invenimus, id principium eorum in compositionem copiose intrasse, sed dum conflagrante oleo phlogiston ex maXima parte dissipatum sit, sic cum eo simul aliorum ingredientium pars maxima etiam avolat & amittitur; quod praecipue relinquitur, fuligo est. Olea , quamvis multo aptiora sint ustioni, quam pleraeque aliae materiae, nunquam ipsa combustione e toto de- componi videntur; suligine ni enim eorum in vasis clausis distillando, praeter aquam seu phlegma , Obtinetur etiam olei plus vel minus, quod inflammatione modo dissipatum non decompositum fuerat. - Distillatione suliginis peracta, relinquitur, quod purissim una & simplici simum fuligo habet, Se certe tam simplex, ut non sine disti cultate de compositionem ulterius patiatur. - In vasis clausis nullo caloris vi potest alterationem longius subire, in aperto autem aere, & admoto corpore ignito , comburitur, sed difficulter quidem & tarde, sine flamma, & sine sumo; finita combustione terrae albae parva quantitas relinquitur.

Ab illustriissimo STAR L, multisque ipsius sectatoribus, haec suligo, ex omnibus materiis quae comburi possunt, pro simplicis lima habita est, ac quidem pro ipso puro phlogisto; cujus igitur in hujus combustione analysin & de-

compositionem patere credunt. - Igni S enim , dicunt,eVolvitur, naturamque suam elementarem & activam resumit; terra autem relinquitur; phlogiston ergo ex igne Cum terra compositum et se. - Desunt verum multa, ut haec stabiliatur theoris. - Ad suliginem enim comburendam, dum aeris presentia opus sit, sic ab hac ut ab Omnialia combustione ille aer tali modo mutatur, ut ab igne nunquam fit. - Νam aer quidem, quum nihil acceperit

nisi ignem, volumine expanditur, & rarior fit; sed aliis respectis

SEARCH

MENU NAVIGATION