Ex libris 23 Commentariorum in vetera imperatorum Romanorum numismata Aeneae Vici Liber primus

발행: 1562년

분량: 146페이지

출처: archive.org

분류: 로마

4쪽

COMMENTARIORVM

AENEAE VICI

6쪽

AD PIUM IIII. PONT. MAX.

IN LIB. COMMENTARIORVM IN C. IULI CAESARIS NUMISMATA

PRAEFATIO,

ET a Ruri maiorum nostrorum BEATIss. PATER, PIE PONT. MAx. eximium consilium, prope

druina prudentia fuit. hoc cum ex alijs rcbus multis aperte perspici potest, in quibus cum magna hominum utilitate suae illi magnitudinem sapientiae declararunt, tum vero ex eo praeci pue,quod ad inflamandos honestatis studio mortalium animos tam multa & tam praeclara pepererunt, ut ea in hunc usque diem ad similem laudem nostra acile excitare mentes possint. Quo in genere non solum statuae, obelisci, columnae, sepulchra, & cetera eiusnodi fuerunt , quae ad famam virtutis eorum, qui generi humano rustitia, ac fortitudine sua viventes consuluissent, post mortem propagandam esse comparata cernimuS; sed etiam aerei, argentei, atque aurei numi. in quibus

A partim

7쪽

partim eminentem eius, quem sibi honore illo assciendum suscepissent, effigiem expresserunt, partim etiam hil oriam aliquam ad eiusdem res gestas, mores is pertinentem, quibusdam obscurioribus,quasi Aegyptiorum hieroglyphicis,effinxerunt. QIo genere honoris primum apud Romanos C. Caesarem Dictatorem, atque inde alios eius exemplo imperatores constat esse ornato . Me autem,cum ab ineunte aetate ueteri Romanorum memoriar deditus essem, in primis haec doctrina ratio delectauit, ut obscuram prae ceteris,ac uariam nu- morum ueterum interpretationem, quoad possem memoria ac notitia comprehenderem. Itaque cum infinitum prope eorum numerum ex omnibus Europae partibus mihi parassem, atque in hac cognitione multorum annorum aetatem atq; opera consumpsissem, nihil tan- de me ab hominu utilitate, cuius optimus quisq; maxime ratione habere debet alienu, facturum sum arbitra-

tus,si, doctorum hominum exemplo,quorum hac aetate

ad Romanarum rerum memoriam renouandam uidebam ingenia exanisse, Caesarum unius, &quinquaginta nummis exponedis illorum temporum historiam intres,ac uiginti libros inclusam, in uulgus ederem. Exijs primus est,quo C. Caesaris Dictatoris nummos,quos uiderim,omnes sum complexus,ut non eos solum mea interpretatione planiores secerim,sed etiam mea manu eueteribus nummis expresserim. Nam cum ego in omni antiquitatis genere,ubicunq; pictura ad referenda im

gines requiritur, multa quotidie inscieter S. absurde co

8쪽

mitti animaduertere, quia non,cuius ingenio rerum antiquarum imagines exponerentur, eiusdem quoq; manu pingerentur ,ac sepe incidere,ut longe aliter, ac res esset,imitatione rudis artisex redderet, necessarium esse duxi,ut ipse omnes nummos mea manu, (neq; enim in hoc munere mediocriter sum uersatus describerem, atque ita artificis opus ad interpretis consilium accommodare. Reliqui deinceps suis quisq; temporibus apparebunt.est enim res no summi solum studij, sed sumptus

etiam, quod ipse cum aliqua rei familiaris meae iactura sum expertus,prope infiniti. Hunc autem, qui nuc editur. e C. Caesare librum ego in tuae potissimu Sanctitatis nomine apparere censui oportere ob eam similitudinem,qua in praestantia magnaru virtutum inter Sanctitatem tuam, & C. ipsum Caesarem intercedere intellexi. Nam cum mente,ac ratione complector,Caesarem

inuenio non solum ceteris omnibus sacerdotijs, sed etiam Pontificatu maximo praeditum, Romanae urbis Imperatorem,praeterea Patrem patriae appellatum, eundeptu,clementem, iustum liberalemq;, fuisse. Quae quin

eadem in tuae Sactitatis moribus,ac uita eluceat omnia,

neminem iam esse puto,qui dubitet. ea enim Pontificatum maximum gerit,ea imperium Romae, atq; adeo in uniuersa terra christianis consentientibus obtinet. ea Pa rens est reip. Christianae,in qua administranda non solunomine, sed etiam re omnem pietatem, clementiam, ac iustitiam exprimit . &, quod causam nostra propius a

tingilieadem litterarum cognitione non modo est affa- A a tim

9쪽

tim instructa,sed ingeniis quoq; eorum,qui litteris dedi

ti sunt, mirifice fauet. huc accedit incredibilis familiae tuae splendor, cui me, in primisque Cosmo, Florentiae Duci I r. domino meo perpetuo, eidemq; Sanctitati tuae carissimo, omnia iampridem obseruantiae, ac pietatis ossicia debere multis de caussis intelligo. Accipiat igitur hunc librum libeti animo Sanctitas tua, exiguum animi mei incredibilis erga ipsam testimonium, eumque,cum grauioribuS a muneribus uacabit,legat . int rea dabo opera, ut augustam eius speciem oris, ad aeternam virtutum, ac Pontificatus eiusdem memoriam exae re omni mea industria, atq: artificio, quam proxime ad ueritatem licet expressam, breui ad eam mittam. -

10쪽

C. IULI CAESARIS

DICTATORIS VITAE

Ab Aenea Vico Parmense scripta.

. IvLivs Caeta, gentis patriciae, natus est Romae, patre C. Caesare, viro clarissimo, auo item C. Orsare, matre vero Aurelia, spectatae pudicitiae femina, C. Mario VI. &L. Valerio Flacco Cos.

Quinctili mense, anno Vrbis DCtari. is, ante annum patre amisso, annum agens

xv n. Flamen Dialis, qui summos inter Flamines honor fuit, destinatus cst. Affinitate cum Cinna qua-rs ter Consule contracta, cum eius filiam Corneliam uxorem duxisset, a Dictatore Sylla, quod assinitate Mario erat coniunctus, omita enim Caesaris Iulia Marij iunioris mater fuerat) dote uxoris, hereditatibus gentilicijs, ac Flaminio multatus, urbe ausu nit . posteaq: in Sabinis a militibus Syllanis deprehensus, dii bus te talentis, Cornelio eorum duci traditis, redemit. mox, propinquorum, ac Vestalium intercessione impetrata venia, patriae restituitur. Prima militia, quae fuit ei in M.Thermi Praetoris contubernio , bello Mithridatico, in Mitylenarum expugnatione cia uicam coronam accepit: deinde a Nicomede, Bithyniae rege, didio scedens, ad quem cum classe missus fuerat, a Ciliciae piratis captus , quinquaginta talenta pro redemptione soluit. hos statim abeuntes persecutus,captos patibulo affecit: quod illis inter iocum saepe minatus erat. Annum aetatis agens x x i. Consulibus P. Seruilio Isaurico, Ap.Claudio Pulchro, Syllae morte audita, propere Romam reuersus, Tribunatus militum honorem, eum,

B qui

SEARCH

MENU NAVIGATION