장음표시 사용
31쪽
defuncta, dicens : Amitae meae Iuliae maternum genus ab regibus si ortum, paternum cum dijs immortalibus coniuncitum est. nam si ab Anco Marcio sunt March reges , quo nomine fuit mater: a Ve rinere Iulij,cuius gelis familia est nostra. Igitur cum Iulii a Venere is orti sint, hoc in nummo argenteo, quem ego pulcherrimum habeo , Veneris ipsius simulacrum, sceptrum dextera tenentis, v pote reginae generationiS, formauerunt, duobus Cupidinibus
currum trahentibuS, cum cithara, &inscriptione: L. IvLI. L. F. ab altero latere, urbis Romae caput galeatum, cum litteris: c AE-s A st , hoc est Lucius Iulius Luch filius Caesar. Venus exponitur, I o generandi totius naturae virtus, ut Eusebius in libris de Praepar tione Euanselica: ob idq; apud Thebanos,teste Pausania in Boeotijs, Veneri tria constituta fuere simulacra, varijs cognominibus insignita, quorum alterum Vraniam appellarunt, Pandemum ab terum , tertium Apostrophiam. Cognomina haec Veneri Hormonici imposuisse aiunt: Vraniam enim a casto amore, hoc est cael sti: Pandemum a coitu, & generatione: Apostrophiam, ut a cupiditate nefaria & facinoribus scelestis genus humanum auertatur, dici volunt: siquidem tres fuisse Veneres dicunt; unam ex Coelo patre,& Dia matre, natam apud priscos: & hanc honestae rorei praclidere volunt: alteram ex virilibus Coeli, & spuma maris:& huic turpes congressus assignant: tertiam Iouis,& Diones nymphae filiam, ex qua Aeneam natum tradunt. Verum Poetae, quae fiunt a tribus Veneribus, uni omnia ascribunt, quod unam coel stem naturam putant omnium effectuum causam, quanquam per diuersos fiant: hacci; de causa unam tantum Venerem pingunt: cuius virtutem his celebrat Lucretius:
Aeneadum genitrix, hominum, diuumq; voluptas, Alma Venus, coeli subter labentia signa
Qupe mare nauigerum, quae terras frugiferentes Concelebras: per te quoniam genus omne animantum Concipitur, visitq; exortum lumina Solis.
Vnde etiam illud est Virgilij in Venere: Vina sitim sedant: natis Venus alma creandis Seruiat:
32쪽
Duo porro Veneris currum trahunt Cupidines. nam ex ea totudem natos Amores poetae afferunt, ut Ouidius Amorum libri tertij elegia ultima:
Quaere nouum vatem tenerorum mater Amolum.
Et quarto Fastorum idem: Alma faue, dixi, geminorum mater Amorum. Hinc illud etiam est Silij: il a Cum sic suspirans roseo Venus ore decorosio Adloquitur natoS. Quorum alter est coelestis & diuinus, alter vulgaris, ut dixi, atq;plebeius, ut in Symposio docet Plato. ille ad operationes honestas, iste ad turpes congressus impellit . ideo Veneris currum trahere fingunt, quod omnium etaetuum sunt causae, & ex eis omnia procedunt, & oriuntur. Alioquin autem duo hoc in nummo Amores sunt descripti, quoniam ueteres ex Venere una duos natos coluere Cupidines; alterum ex Vulcano, ex Marte est rum , quem Anterota appellant, genitos: & hoc propter naturae consensum, conuenientiam ja, vel hominum mutuam animorumeto coniunetionem, quibus hic a veterum superstitione prefectus fuit, atque cxistimatus mutuis vinculis per quasdam vicissitudines ac reciprocationes animos,& rerum Genios illigare: hom nesq; parum in amore gratos ulcisci: iccirco amore & oestro su censi, cum se despici animaduerterent, hoc inuocabant numen ad eum virum, vel feminam piceiendam, quae in amore grata minime fuerat,nec mutuas operas dederat. de hoc intellexit Maro,
de Didone loquens, Aeneidos quarto: si quod non aequo foedere amantes
Curae numen nabet, iustumq;, memorq; precatur.3o nam& Seruius eam Anterota inuocare interpretatus est; licet non recte, quis sit Anteros, explicasset, cum numen Cupidini contrarium existimauerit, ut vir eruditissiunus Oxlius Calcagnianus disputat, atque plane ostendit. Huius autem vim, & nat
lem iucundissimo apologo Platonicus Porphyrius complexus
33쪽
est, cuius verba in Latinu versa hic sub cienda duxi. Quo temsi pore, inquit, Venus Cupidinem peperit, pulcher alioqui acta venustulus puer ille visebatur: ut qui nec tantillum a matre pulsi cherrima degeneraret. Caeterum haud quaquam excrescebat si in magnitudinem,ac staturam, quae pulchritudini responderet: si sed manebat plurimum tempus eo habitu, quo natus erat. An- si via igiturcam ob rem, atque inops consilij mater amigebatur;
si nec minus Gratiae infantis nutrices . itaque oraculum Themisi dos adeuntes , ( nondum enim Apollo Delphis praesederat
si orabant supplices, ut ad insolitam, ac nulla non admiratione Iosi dignam calamitatem aliquod remedium inueniret. tum Tli si mis. At ego vos, inquit, hac solicitudine levabo . nec enim se satis naturam & ingenium infantis videmini perspexiste. Nam se tuus iste venis Amor o Venus nasci forsitan solus potest: creta scere autem solus non potest. Quod si cupis ut aclolescat, An-H terotis opera opus est, qui reciproco amore, beneuolentiae vi-M ces rependat. Erit autem ij s fratribus hoc ingenij, ut vicissim M alter alteri mutuetur & largiatur incrementum: & si se mutuo se intueantur, aequali propagine germinabunt. sin vero alter deis fici at,ambos pessum ire oportebit. Hoc usa consilio Venus An rosi teroleni parit. Quo vixdum edito in lucem, Cupido statim H adolescere, enatasq; repente pennas explicare coepit, etiam si procero corpore incedere. Qui cum huic sorti obnoxius sit, se miris plerunque & inauditis conflictatur aerumnis . Nam it, si terdum pullulat, interdum deflorescit: rursus augetur, ita thse men, ut nunquam non praesentia fratris indigeat: quem si gransi descet e animaduerterit, longe Srandior ipse essici contendit. si Sin vero pusillum exiguumq; este deprehenderit, saepe vel in-M ultus elanguet. Porphyrij praeterea eundem Apologum apud se Caelium sic his digestum carminibus habes: so Mulciber adlectat Veneri, cogito; volentem: Illa deum blande pellicit, ille deam Cypride natus Amor: natum excipit Ilithyia: Illi fasciolas sedula Iuno parat. . Nymphae
34쪽
Nymphae arridentes, puero plena ubera praebent rSponte leo parui cruscula lambit heri. Metitur sacrum ad fontem VenuS aurea natum: Et nihil a prima crestere mole dolet.Quid facto sit opus, Naturam & Pallada poscit rHaec atque haec Themidem consuluisse monet. Dic dea, qua natus ratione adolescere possit, Diua Erycina petit, & pia sacra facit.
At dea turrigera crinem redimita corona, Rursus, ait, Cypris est pariendus Amor. Ad Venerem Mavors properat: comes haeret eunti, Qui sero lucis nuncius ales erit. Nam postquam iunctos novit Vulcanus amantes, Heu heu furtiuis texit utrunque dolis. Lutcolos inter flores, dulcesq; ministras, Iam Venus alterius mater Amoris erat.1 Quem circa Charites solitis amplexibus haerent, Atque hilares soluunt dulcibus ora modis. Eum conclamant Satyri, Nymphaeq; renident,
Et coelum & terras mutuuS Vrget amor . . '
Iamq; Venus artus aequabat Amoris Amori; Creuerat inq; vices alter & alter Amor. Anna laborantes illis Cyclopes anhelant, Anna, Quibus misere pectora mille gemunt. Nec procul hinc Phoebus testudine pulsat eburna et Aia citharam se se frater uterque mouet. Atque adludentes pietatis in alite sidunt e Pomaq; per numeros hic rapit, ille iacit. Iamq; chorus longe maior succreuit Amorum, Iamq; cupidinea cuncta perusta face. At geminum gemini monumentum & pignus Amoris, Aethereo genitor summus in axe locat. Verum cum hi duo esse videantur fratres, Cupido scilicet, &Anteros, unum etiam tantummodo numen existimauerunt, ut
35쪽
apud eundem Calcagninum in Anterotis epigrammate sacro ita
declaratur: Hic unus colitur, sed unus ille Implet munia numinum duorum, Et potest seminus vocari & unus et i Et, quoa vix licet aestimari, in illo Bis unum duo non facit, sed unum. iHaec vis scilicet Anterotis illa est:
Haec vis mutua mutui est amoris . Haec binas animas coire cogit, I o. Atque una geminum calere pectus. Plures autem Cupidines etiam fuisse veteres tradiderer Cicero in m. de Natura Deorum tres meminit: primum enim ex Mercurio & Diana, secundum ex Mercurio & secunda Venere, te tium , quem Anterotem dicunt, ex Marte & tertia Venere genitos ait. quorum simulacra in aede Veneris Genetricis fuisse, vel rum ex lioris cognoscitur. Anteros enim apud Athenienses c lebatur , cuius ara tum in urbe fuit, teste Pausania in Atticis.Philostratus vero in Iconibus quatuor perinde Amores fuisse ostendit. Est praeterea, ut arbitror, inter hos & ille, qui Lethaeus C et opido nuncupatur, sic dictus a Lethe fluuio: cuius aquae vis est, ut, si quis eam gustaverit, omnium praeteritarum rerum obliviscatur. qua de causa in templo Veneris Erycinae Lethaei Cupidini; imago colebatur: quia is omnem amorem tollere, ac amicitiae obli
uionem inducere putabatur . ex eo lepidissimus poeta Natalibro de Remedio Amoris secundo, haec carmina protulit: Est prope Collinam templum venerabile portam: Imposuit templo nomina celsus Erix. Est illic I ethaeus Amor, qui pectora sanat, Inq; suas gelidam lampadas addit aquam. Sotilic & iuuenes votis obliuia poscunt, AEt si qua est duro capta puella viro. Quare sunt, qui Lethaeum Cupidinem, & Anterota simul colem dum dixerint, utpote quorum contraria natura putetur esse: ita
36쪽
ut alterum sine altero minime posse constare affirmauerint . siquidem & ex illa rerum conuenientia,& naturae coniunctione, quam Graeci sympathiam vocant, & ex illa naturali rerum deserentia,& repugnantia, quam antipatiatam appellant, mundus constare& conseruari videtur. Hinc in nummo addita est cithara propter
concentum, & coniugationem, concordiamq; omnium naturae virtutum generationi rerum concurrentium . qualis agnoscitur
brumali solstitio, quod fit in Capricorno, cum, fidibus ad concentum compositis, si neruorum pars una attingatur, pars relit o qua excitata ultro respondet, nemine percutiente.hinc illum n
turae concentum cithara significauit Porphyrius: Nec procul hinc Phoebus testudine pulsat eburna, Ad citharam se se frater uterque mouet. Eoq; magis, cum cithara sit musicale instrumentum, Uraniae, qvna dicitur ex Musis, & apud nos coelestis interpretatur, & propterea duobus Amoribus recte conuenit. Verum,quo argumento cithara figurata sit, in seouentibus libris explicabitur. Percussum est igitur hoc numisina noc cum signo, ut Iuliorum generis nobilitatem declararent, de qua praeter ipsum Caesarem, & pl ao rosque alios,magna illa Troianae propaginis tuba Virgilius Aeneidos libro primo testata est: Nascetur pulchra Troianus origine Caesar, Imperium Oceano, famam qui terminet astris, Iulius, a magno demissum nomen Iulo. Velleius etiam, Appianus, & Strabo de ea scripsere. Hic, in-- ui t Velleius, nobilissima Iuliorum genitus familia, & , quod si inter omnes antiquissimos constabat , ab Anchise ac Venere se deducens genus, forma omnium ciuium excellentissimus. AP si planus autem libro Ciuilium secundo, Nocte media, inquit, perfectis sacris Martem inuocauit , eiusq; parentem Venerem. si Ex Aenea quippe &Iulio eius filio Iuliorum genuS, ut ex nota mine intueri licet, videtur emanasse. Strabo Geographiae libro si xiii. Caesar vero nquit,quia&Alexandri amantissimus fuit,&is certissima cum Iliensibus cognationis signa habebat, impen E a dici
37쪽
dio ad beneficium incitabatur, certissima quidem, quia Roma- Hnus crat, Romani autem authorem generis Aeneam putant. HIulius enim ab Iulo quodam uno ex progenitoribus , & ille Hab Iulo cognomen hoc habuit, qui unus fuit ex posteris Aeneae . ,, Vt ostenderent ergo Iulium genus a Venere ortum esse, L. saris nomine, ut inscriptio ipsa ostendit, nummus hic signatus est, siue Iulius sit Sexti nepos, qui Consulatum gesserat cum P. Rutilio anno urb. DcLxiii. quo de Plin. meminit lib. II. cap. xxx.
vel duorum sit alter Caesarum, qui Praetor fuerat, Syllanas partes secutus, iussu Marij occisus est,cuius metio extat apud Ascon. t oin orationis Commentario pro Scauror vel ille fuerit Lucij nepos , in Consulatu C.Figuli collega anno ab urbe DCLxx xl x. ut in Fastis Capitolinis descriptum est, & apud Cassiodorum, de quo meminit etiam Cicero in Oratione pro P.Sylla,atque passinin alijs, Sallustius in Catilinarijs, & Pedianus. Sediainen ego potius arbitror vel L. Sesarem illum fuisse adolescentem Vticae pro Quaestore, de quo Suetonius in Caesare meminit, qui, a C. Caesare Arimino occupato, priuati ossicij caussa cum Pompeii mandatis de pace agenda ad Caesarem venit, ut idem Caius in primo Commetariorum de bello Ciuili libro scripsit,atque mox a Gab ipso C.Qxsere capta Vtica, cum a clementia eius veniam impetrasset, no multo post iterum transfugam factum, interfectum fuisse A. Hirtius tradit. Mea potius opinio est, L.Caesarem huius patrem fuisse, QCaesaris tunc Legatum, ut ipse Caius eodem in loco, & septimo de bello Gallico Commentariorum scriptum reliquit, qui Caesare in Alexandrinos bellum gerente, a M. tonio, equitum ipsius taesaris Magistro, Praefectius urbis creatus
fuerat, ut Dio libro xxii. tradidit. Nam Qesaris Dictat ris minime patrem esse certum est,licet iuniores nonnulli,praen mine huius decepti, Lucium appellent, quorum & ego cum a ctoritatem sequerer in mea primorum xo. sarum Genealogiarum Tabula , superioribus annis ad Cosinum Medicem Florentinorum Ducem ii. descripta, lapsus sum. nam in Capitolinis litteris scriptum est: c. 1 v Li us c. F. C. F. cAESAR r. - - quod Disit ipsed by Coos
38쪽
quodanter omnes nostrae aetatis eruditissimus . atque diligentissumus, rerumq; antiquarum summus illustrator Carolus Sigonius Mutinensis primus obseruauit. Verum, quia signum huius numismati satiliorum testatur lariginem, siue sit a prioribus a me supra descriptis Caesaribus, siue a Loesiare, C.Caesaris Leg to , siue ab eius filio, aut a quouis alio imprestum, inter nummos Caesaris Dictatoris reponendum duxi.
39쪽
et IvL CAESAR COR DICTVENERIS CAPITIS, ET AENEAE PARENTEMGEs TANTIS SIGILLI.
COMMENTARIUS. O D t M etiam argumento,hoc quoque in argenteo nummo quas Veneris ab una parte vides, ab altera Aeneae filij,imagianes signatae fuerunt, Aeneae inquam Anchisem patrem senem ac imbecillum ferentis, tecumq; ab excidio Troiano Pauladium trahentis . Nummus quidem hic praeter ceteroS complures conspicuos apud humanissimum, liberalissimumq;, & in omni genere vel rum signorum ditissimum principem Ioannem Grimanum,Aqui- I oleiensem Patriarcham, tum doctrinae, tum virtutis, ac pietatis laude nemini secundum , habetur. De Iuliorum autem gente, auo, abavo ; Virgilius in secundo Aeneidos ait :Ergo age chare pater ceruici imponere nostrae rIpse subibo humeris: nec me labor iste grauabit.
40쪽
rti genitor cape sacra manu, patriosj Penates: Mebello e tanto digressum,& caede recenti, detrectare neris, donec me flumine vivo
Haec fatus, latos humeros, subiectaq; colla Veste super, fulvis insternor pelle leonis:
Idem libro sexto de Aenea Sybillam adloquente, dicit: Illum ego per flammas, & mille sequentia telat o Eripui his humeris, mediol ex hoste recepi.Ille meum comitatus iter, maria omnia mecum,
Atque omnes pelagiq; minas, coeliq; ferebat Invalidus, vires vltra, sortemq: senectae . Hoc quidem pietatis Aeneae, ac fortitudinis exemplo, statuam cum aliorum nobilium Romanorum, praesertim Iuliorum, atque deum simulacris, in Martis Vltoris templo postea ab Augusto statutam fuisse, Ouidius narrat Fastorum libro quinto. Perspicit Armipotens operis fastigia summi, Et probat inuictos summa tenere deos. et o Perficit in foribus diuersae tela Durae, Armaq; terrarum milite victa suo. Hinc videt Aenean oneratum pondere charo, Et tot Iuleae nobilitatis auos. Hoc nempe scitu dignum est, quod Appianus tradit ciuilium s cundo, Cleopatram, accepto a Caesare Aegypti regno, in V neris Genetricis templum,abeo aedificatum, perillustrem Deae imaginem contulisse, eamq; ad Hadriani Imp.v ue tempora exit titisse. Signatus est hic nummus permissu Caesaris, fortasse priusquam Consul & Dictator iterum crearetur, ad Iuliorum familiaeso nobilitatem ostentandam: quo genere ipsum maxime gloriari solere compertum est. De Palladio autem in praesenti verba non facio; quia commodiori loco inferius omnia, quae ad id pertianent, declarabo.