장음표시 사용
311쪽
esse cum excellentia vitiorum, praesertim circa mendacia. Nasus in es tremitate acutus, mendacis est nota, litis stiracundiae signum. Est enim a cholera. Nasus extremus grossus rachimos notat, id est concupisce tes & abiecti,s: refer ad boves. Tales praesertim in re Venerea concupiscunt quicquid vident: sunt etiam irascibiles. Nares latae luxuriosum annotant. Nasus in extremitate grossus insensibiles, inverecun dos, indisciplinabiles denotat,vel segnes: refer ad boves. Nasus in extremo acutus, irascibiles notat: resar ad
Qui naso plus nimium brevi fuerit praeditus, accusato orem esse, ac delatorem censeas. Valde retortus nasus, magna ex parte tum mores tum mentis propositum retortum perversumque denotat. Nasus obtusus rotundus in extremo , magnanimi signum est, refer ad leones. Nasus in extremo subtilis avicularis, par rostro avium, festinos, leves & stultos arguit, idem longus & subtilis. Nasus a fronte in os curvus & ductus, facit inverecundos,refer ad corvos,& etiam fures. Nasus concavus cum fronte rotunda sursum eminente, iuxuriosos notat ut galli,grandis nasus, probi indicium.
Nasus in extremo grossus foeda grossitie, insensibiles siognificat: refer ad sues. Nasus in superiore depressiis, animi imbecillitatem stultitiam signat: estque signum foemineae levitatis. Nasus a fronte si mox curvus producitur, inverecundos
Curvae nares, quas Graeci vocant, magnanimis attribuuntur. Aduncus nasus, praeclara mente de ingenio praeditum indicat.
Nasus declinans in partes hominis laterales, si ad unam tantum positionis partem declinat, a cingulo versus par-tcm extremalem, issionem notat, si vero fuerit divisus, in
312쪽
utraque parte positionis , aegritudinem sive percussionem ostendit: & hoc vel a causa primitiva vel antecedente Nasus in Origine sua prope simus, liberalem ostendit:
ut leo, Nasus rubeus cum basi atque foramine & latitudine trahens ad tumefactionem admodum fragorum, vino lentiam & ebrietatem ostendit: & tales ut plurimum sunt humidi luxuriosiique , maxime si tale signum in corporibus parvae dimensionis reperiatur, & hoc notam fuit experientia Nares apertae iracundos signant, & quanto magis apertae sunt, tanto majorem iracund1am notant. Obstructas nares habentes, fatui censendi sunt. Tenues dc valde apertae nares, ferocitatem & mentem
indignatam signant. gnum. Tenues & longae nares mobilitatis & levitatis dant si-
Narium pars admixta fronti, & a fronte deposita honeste me iuncta compositione bona , ut neque alta neque humilis sit, & aliqua linea descendat, virilitatem indicat de constantiana, & prudentiam notat. Nares in altitudine directe elevatae & continuae , intemperamentem signant: & hae sunt quae in extremitate interiori cartilaginis elevantur ad lineam , & descendunt adna fum. Clim directae sunt, linguae intemperantia produnt. Nares majores, simpliciter minoribus sunt meliores. Nares minores naturaliter servilibus ingeniis , furibus, ct tergiversatoribus adscribuntur. Patulae nares, alacritatis & fortitudinis indiciu produnt. Nares perangustae, obtusae, rotundae, conclusae, stultitiam proclamant. Narium amplitudo,& in maxillis carnium multitudo &paucitas pilorum in genis, humidam complexionem significat. Valde obtusae nares, insipidos arguunt. Parvae, mentem perversam demonstrant.
Pili qui intra nares hominis nascuntur, si quando den
313쪽
si & multi & crassi sunt, immobilem animum & durum ostendum. Si pauci & molles, facilem ac docilem animum nunciant, vi pressi dicuntur, quod cum evellantur, vibretur caput.
Λ Vres magnae generantur ex multa materia a virtute for-
ti: & tales habentes, frequentius sunt collo brevi, & satis formoso, & sanguinei tendentes ad choleram ex grosso sanguinei aliqualiter adusto, & hoc frequentius : & 1unt impatientes, ct cito irascuntur. Magnae aures & erectae ultra modum, indicant stultitiam & loquacitat C m. Magnae aures asininae sunt, cum stoliditate & tarditate intellectus. Magnete aures , stolidum , & longae vitae hominem notant ut plurimum. Magnete & deorsum flexae, divitias arguunt. Subtiles & siccae aures, arguunt, quod habentes non habebunt bonum,& notant magnam instabilitatem. Auriculae magnae fatuos indicant, tamen bonae intentionis & memoriae. Valde parvae aures, stolidos, latrones, & luxui iosos indicant: refer ad silmias. Parvae aures simiales sunt, cum malignitate & dolo. Valde parvae aures sunt ex parva materia cholerica &virtute imbecilli cerebri. inde subtilis spiritus, ideo signant ingenium in operibus malis, fures, & omnia desideran
Angustae & oblongae aures, signum invidiae. Aures obis longae invidum.
Parvae aures, parvam dant vitam. Rotundae nimium aures, indocilem arguunt. Aures excavatae, prudentem denotant virum. Mediocres aures habent notam morum optimorum: ut quadratae.
Optimae & moderatae aures , ad morem canis, fideles arguunt & bonos, irascibiles tamen si1 irritentur.
314쪽
Εquinae aures, principatum de dominium testantur, sal. tem futurum. Si prima pulpa aurium iungitur cum carne faucis, id efmandibulae, stultum & vanum notat. Flexibiles aures ostendunt proportionem calidi de humidi. Erectae de cartilaginosae aures, ostendunt siccitatis dominium Aures proe minentes valde magnae, aviditatem, stolitatem, garrulitatem dc imprudentiam notant. Aures semicirculares, mediocres, connexae lineae, di irmedio aliquantulum compressae versus centrum, capiti adhaerentes, mediocriter pilosae, bonitatem praestant nai
Aures iacentes super caput applicatae, hebetes de segnea
Aures latentes, Et capiti recto modo fixo, pigriciam in dicant. Pilosae aures, longam vitam assignant, de bonum auditu. Aures inter has species mediocres bonae sunt, dc boni. tatis signum.
Pili qui intra aures sunt, si plures sunt de spissi de longi, multum calidum animum libidinis appetentem indicant. CAP. XIII. MAlae sunt eminentes sub oculis partes, maxillae per di
Mandibulae sunt maxillarum partes, ex quibus barba. Maxillae accipiuntur saepe pro mandibulis. Maxillae potissimum ostendunt hominis complexio
Maxillae, id est mandibulae eminentes ex parte superiori oris cum longitudine maxillarum ex parte compositionis, maliciosos assignant, praesertim in illicitis ae in ingruis: de assimilantur ex parte maxillarum bubus & aunis. Maxillae curtae ct cminentis ς3 parto superiori oris, mali.
315쪽
maliciam, detractionem, violentiam, invidiam assignant, praesςrtim quando ibi non est praesentia carnis.
Maxillae rubicundae cum temperamento albedinis, non nimis crassae, sed mediocriter carnosae, calidae de humidae complexionis cum temperamento donant judicium. Maxillae substantia macilentae & tenues, colore fuscae aut citrinae, complexione calidam dc siccam demonstrant. Maxillae quasi lividae cum substantia a carnibus depuris gata, significant excessum siiccitatis de frigiditatis, ut patet in melancholico. Maxillarum caro grossa, naturam testatur grossam, i, gnaviam & vinolentiam: interdum de violentiam. Maxillae nimium tenues, malignitatem arguunt: Lenes malae de prolixae, importunam loquacitatem designant. Malae oblongae, nugacis hominis, de vana loquentis signa sunt.
Genae sic dictae, quod in iis dentes pilique gignantur.
Genae plenae cum temporibus inflatis dant signum iracundiae vehementis. Genae parvae siluatae ut ab oculis conspiciantur abscissae. plenitudinem humorum gravantium arguunt. Rotunditas genaru ostendit invidiam de mores dolosos. Crassarum genarum, ignavi de vinolenti sunt. Genae leves male dispositae, prolixam linguam, imporis tunitatem de loquacitatem arguunt. Genae supere rubescentes, ebrios, vini amatores assignant.
Oris natura , ct menti. CAP. XIV.
S latum, bellicosos assignat: dc est a calido, unde ma-M gna membra procedunt.
Exiguum os, foemineae est naturae. Os magnum latum, iram, audaciam de praelium arguit: eh tales etiam sunt gulosi. os dilatatum ultra mensuram ac si recisum esset &dio ductum,voracem, immitem, impium, bellicosum, crudelem assignat,belluis marinis comparatum. Sunt etiam tales
316쪽
Ies multi sermonis, jactatores, garruli, invidi, mendaces val le insipientes. Os cum parva clausura & apertione , timidum , pacis una, infidelem tamen assignat. os longe prominens & rotundum cum spissitudine hhiorum, de quae sunt sursum exterius retracta habueriporcis comparatur: & significat immundum , stultum, f
Os in situ quantitatem habens eum pa rvis labiis & parva claui ira & oculis risivis cum residuo faciei, libidino
Lum, cynaedum, mendacemque significat. Exiguum os exterius prominens , praxos hominis mores,& proditores indicat. Os in loquendo cum torquetur, ex cathar rati vitio intellatur: ut expertum est. Mentum cum proli Xum est, minus iracundum, & minupet tu ibatis moribus esse m anifestat: aliquando tamen loquacem, aliquando sui jactantem ostendit. L parvum habent mentum, vitandi sunt: nam praetecaetera immites, insidiosi sunt, referuntur ad serpentes. Si in rotundum desinat mentum , muliebres mores indicat. nam & signum foemininum est. Virile autem mentum prope quadratum esse debet. Qui menti figuram decentis magnitudinis sortietur , advenere a propensum esse & gratias sibi arridere judicato.
Debet autem mentum esse non nimis rotundum nec a cuium, sed mediocre.
'inimium protensum mentum habuerint, nequissi nil QNkRς β RxqRς importuna loquentes, susurratoresque Mentum in extrema parte divisum, sic ut bifidam exprimat formam, si talis figura immodica appareat,d olosis moribus adscribenda est.
L ibiori judicium. CAP. XV.τ Abia facta sunt ex carne molle , motu bono propter loquelam. Labium superius, inlatius labrum : multi dicunt
317쪽
ii eunt labia hominum, labra mulierum: confunduntur tam en haec.
Magna labia sunt stultorum & hebetum. Labiorum color rubeus versus aperturam oris, est propter multas venas ibi adductas. Labiorum naturam color in extremitatibus est rubi eundus, propter cutis subtilitatem , & signatur puritas complexionis, & impermixtionis tui bati sanguinis in forti virtute. Lividitas labiorum significat contrarium, deficit enim virtus sanguinis & naturalis calor, talia habentes labia aegrotant.
Labium inferius laxum valde rubicundum , in foemina maximam libidinem & impudicitiam arguit: & hoc in pluribus annotavi: in pueris significat calamitos vel futuros, praesertim si vultus & oculi eorum sunt risivi. Laxa labia, lunam habent planetam.
Magna labia multam arguunt materiam attractam caliditate : & grossities arguit hurno res grostas & spiritus ex quibus sequitur hebetudo ingenii. Si erecta sunt atque spissa, id est firma & compacta, Mars
eorum planeta est: pariter quando os est magnum. Labia blanda, parumper ridentia, laetis vultibus continis gentia, libidinem arguunt, aliqui tamen sunt etiam deceptores, fures, dolosi. Homo cuius labia intrinsecus non rubent, aegrotat vel cito aegrotabit. Labia oris valde grossa, laxa vel nimium revoluta foris, simplicem notant & cito ridentem, grossique ingenii: asinis comparatur, & phlegma prae dominatur. Subtilia labia laxa in extremitatibus, demissave, ita quod superius labium ad inferius protendatur ad conjunctionem labiorum reserunt magnanimitatem. Refer ad leones: hoc etiam videbis in fortibus canibus. Subtilia & dura labia circa dentes caninos eminentia, aris
guunt intellectum belluinum & indocilitatem. Iaserius labium superiore majus, stolidos notat. Inferius
318쪽
Inferius labium ad caninos dentes intumescens, veneno plenos indicat. Labia grossa superius,ad inferiora propendentia,fatuos
arguunt: refer ad asinos. Labium superius proeminens gingivis, amatores con- tu meliarum arguit, deversantes inlsibus de controversiis: refer ad canes.
Parva labia de subtilia, ct parvum os, imbecillitatem animi de versutiam testantur. Optimus labiorum de oris status est, quando non nimis humidus: nam humiditas oris de labiorum timiditatem de malignitatem arguit. Labiorum praee minentia , stoliditatem, loquacitatem. δt audaciam testantur. Labia convenienter, id est non multum subtilia de aliis qualiter foris retorta, secretum, sagacem, iracundum, aemulti ingenii hominem signant. Labia cum gingivis super dentes praeeminentia, male dicum, clamosum , iracundum , di ad injurias inclinatum indicant, refer ad canes. Labia bene colorata, plus subtilia quam grossa, hominem bene conditionatum de cito convertibilem in utrum que,sed potius ad virtutes, ibi Iupiter est. Labia non bene aequata, ut unum sit majus altero, plus simplicem quam sapientem de variae fortunae attestantur hominem. Labia superiora parva, aliquantulum elevata,verbosum notant, invidum valde dc accusatorem. Labia superius elevata,inferius vero submissa,testantur vitae miseriam de mores indebitos.
Labia superius subtilia de eversa deest via, furem de de
Labia non iudicentur deAethiopibus, nisi ab his qui inter Aethiopes versati sunt, de eorum qualitates annotaverint. Nos autem judicare possumus de regionibus no
319쪽
G N o M I A. De dentibus. CAP. XVI.
Entes canini si longi sunt de firmi, ad exteriora exposi. ti, gulosum, irascibilem dc malum arguunt, similiter deascivum: refer ad apros de canes. Cognovi istos esse maxinos lurcones , bibaces, deceptores, lenones, homicidas: ,raesertim si aliqua est correspondentia portionum. Dentes debiles rari dc minuti, totum corpus debile aris Iuunt, ac vitae debilitatem ac brevitatem, dc econtra. Sonus a dentibus factus, maniam denotat: quod interistum infantibus dormientibus accidit, cum iudicio lum
Grossi latique dentes sive intus sive foris declinent, fi-gnant hominem vanum , lascivum, simplicem : dc inge-aium bonum arguunt. alii dicunt arguere spiritus grossos,ib humoribus Srossis. Dentes sicci isimi omnino humiditate privati. aridique
omnino, in aegroto mortem notant, in fano futuram delitam aegrotationem et ostenditur enim humidum radica- e consumptum, de corpora eorum sunt sicut lucerna sine oleo. Dentes rheumate pleni, signant vitium capitis aut sto machi communitate capitis dc pulmonis, causantium coinrizam, branchum, tussim, synanchiam, de apostemata fau
Animalia habentia dentes serratos bibunt lambendo: habentia vero continuos bibunt sorbendo.
T Ingua ad inferius conversa traulizans aut balbi Eans, D diar rhoeam ventris arguit: ut habet Hippocrates trigesimo secundo Aphor. sextae secti Lingua ad sapores percipiendos dcliteras ac voces proferendas facta est. Diari licet fiunt blaesi aut balbi propter materiam desce. dente a capite, quae etiam ingreditur spongiositate linguae ac lacertos. Vnde ingrossatur, dilatatur de abbreviatur:
320쪽
ideo traulizant, id est balbuti unita alii etiam a natura fiunt de quibus Aeri u S. Lingua anterius ligata, non recte profert S literam, es blaesos facit. Lingua posterius ligata, non bene profert R vel T. Qui male proferunt R, τρα-ρὶ vocantur vel blaesi, & loco ejus utuntur L Aetius Ancyl Oglossos vocat libro octa-Vo, capit e trigessimo sexto. Qui male proferunt S, Syali dicuntur, & vice illius ponunt C. Blaesi saepe timent vinum & inebriantur: inde est quod ebrii balbutiunt,& male pro rerunt trentrati. Linguae gravitas in juventute, signat post levitatem ejus subitam mortem Grossa & lata lingua, arguit ingenium rude, & humores phlegmaticos. Trauligans & anteriorem syllabam repetens, paratur
ad melancholiam. Lingua motu contacta Veloci, & corruptione verborum repetentiam causans, stultum, irnpetuosum & iracundum notat, propter mobilitatem spirituum & caliditatem festinantem prolationem absque i onsideratione.
Lingua cum velut lapis fuerit pene immobilis, pigriciem notat.
Lingua subtilis, ingenium notat subtile, ct aliquando biliosam temperaturam. Lingua longa rubea, sapientis indicium est: de nunciat enim laudabiles humores. Lingua alba paupertatem & miseriam testatur, ut Ptolemaeu S ait.
Lingua in naturali colore infecta , diserasiam & malam dispositionem notat, praesertim ventris S pectoris. Haec Conciliator Lingua longa grossa S rotunda ita ut cum ipsa possit quis nasum abstergere, bovinam arguit naturam