Ioannis ab Indagine Introductiones apotelesmaticae in physiognomiam, complexiones hominum, astrologiam naturalem, naturas planetarum : cum periaxiomatibus de faciebus signorum et canonibus de aegritudinibus hominum : omnia nusquam fere eiusmodi tract

발행: 1630년

분량: 455페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

331쪽

Ungues qui perrotundi sunt, in Venerem prompti sunt,

incestuosumque testantur. Haec signa quae unguibus attributa sunt, per semetipsa non satis idonea. Velum conjuncta potioribus, nonnullam habent efficaciam. Digiti cum conjuncti sunt,& cohaerent, immundum hominem significant. Qui coniecti sunt & conglobati malignum & avarum indicant. Parvi & tenues, stultum. Parvi ct crassi digiti, invidum , audacem, ferumque hominem declarant. Valde vero parvi subtilesque digiti, dementis naturae nugacisque ac remissi animi hominem testantur. Nimium prolixi di nimium tenues longe a sapientia

sunt.

Qui immoderato spacio inter se distant leves & loquaces ostendunt. Qui autem moderatae magnitudinis sunt, ct honestae speciei & mores Optimos Indicant. Tenue pectus,&invalidum est, & animi imbecillitatem significat. Quod autem congestum est carnibus, indociles& ignavos indicat. Quibus mamillarum partes inertes pependerint, ct totum pectoris spacium vastum carnosumq; & laxum fuerit,iales omni dubio procul moechos, nimioque vino gaudentes iudicato. Quibus mamillae dependent, & molli carne circunda istum pectus est, vinolentiam ct intemperantiam Veneris assignat. Qui humeros commovet, dirigit tam eri collum atque erigit, superbus atque insolens rectissume judicabitur: est enim talis equorum incessus, figura etiam erectus, iracundus est. Qui autem omni corpore moventur, manifeste atque evidenter efflaminati sunt. Ex his tolerabiliores sunt. quicum moventur, corpus inclinant ad dextram partem .stultiores autem sunt, qui corpus declinant ad partem sinistiam

332쪽

De anhelitu ct aliis nonnullis. CAp XXII.

CVm quietus est spiritus, ita ut nullum, aut perte. nuem praebeat sensum , incurrens ac recurrens , in cogitatione constitutum hominem declarat: has cogitationes fere & oculi indicabunt. Cum spiritus interdum conis quiescit, longo autem post intervallo nimius trahitur , in magna tristitia indica hominem constitutum. Cum autem etiam caput quatit, & ingemiscit, precium rei a se male gestae, & male dustae continet. Spiritus cum mugit &granditer concitatur atque editur,feritatem & vinolentiam

indicat.

Spiritus qui quasi per intervalla fertur,sine strepitu procedens, optimam hominis fortitudinem indicat.

Quorum anhelitus ita perturbatus ac spissus est, sicut post cursum esse homini solet, inconsulti & iracundi sunt, quibus omne sit actu , atque dictu facile & satis prom

ptum

Spiritus quibus concitatus tanqua asthmatici agitatur, hos consilio carentes, perverso animo, omnium rerum cupidos, verbosissimosque censebis. Haec in omnibus signis tenenda est regula, ut nimietatem ad malam partem accipias medietatem ac tempera. mentum optimum judices. Aristoteles dicit, eos qui cum ambulant calcaneis introrsum, pedibus autem forinsecus conversis incedunt, posteriora sectari. Invidos etiam, qui sinistras partes majores habent, & quibus supercilia ad genas detracta sunt. Idem dicit, suras cum retractae sunt ad genua vel sunfragines, indicare hominem qui ad coitum facilis sit & velox. Cum hispida nimium sunt femina,& curva. pronos in Venerem ostendere: refertur hoe ad capros. Idem dicit, nates sicciores viriles esse, nates amplis caris nibus, effoeminatum ostendere. Nates tanquam abscissas malignitatis esse signa: refertur hoc ad ursum & simiam. Impude ns homo ita esse debet. Oculis motu concitato

patentibus, lucidis supercilia extensa crassaque, palpebris

333쪽

durimum separatis, crassis pedibus & manibus contra iu- tuentes altius L erigens, rubicundus vel fulvo colore. v cis acutae hujusmodi impudens injuriosusque est. Dissimulatoris ac contraria consissentis indicia. Indi simulatione oculi imbecilles visuntur, aspectu eleganti est: vocem submissam edit: versatili incessu utitur, ac semper

sese concinno motu adaptat.

Indicia avari hominis: hominem pecuniae studiosum S avarum ex his signis deprehendes nisi citius ex effectuct tuo damno cognoveris in Qui membris parvis, facie exigua, atque oculis modicis fuerit praeditus, qui gressu concitato fertur, qui dorsi recurvi est, celeri sermone, & acuista voce utens, colore subrusso, dicax, ebriosa facie, densas comas, barbam pro tensam, labia densis obstita pilis, tempora densa, oculos supplices, nitentes, atque undantes Ostendit, comam nutriens, ac vino deditus. Quo fatuum ac improbum agnoscere queas quem etiam ex sermone ac moribus non diffacile est cognoscere haec signa sunt. Is capillos extensos habet, caput rigidum obliquum : aures praegrandes , languidum collum ac ceris vicem, malleolos in pedibus rotundos, frontem duram &asperam : oculos tenebricosos, parvos , sicco S, conca VOS,

intente visum dirigentes : genas angustas, oblongasque mentum longum : ore loquaci di soluto est, patenti, quasi bifido : facie oblonga quasi corrupta : incurvus, ventricOsus, crassis cruribus,mmuum pedumque articulis oblongis , asperisve, colore subviridi. sic ut a somno vel crapula excitatus videatur, vocem balantem, turpem, eXiguam, inosolentem edit. Simulatoris est, cuius ea quae sunt circa faciem pinguia sunt, ut maxillae ct caetera. Et quae circa oculos rugosa, ut ebrae, & facies somniculosa. ait odori, id est munerum amatores, inquit Aristoteles.sunt quibus labium superius sursum elevatur, ita ut dentes

S gingivae appareant, ut in canibus :& figura & vultu sunt immodesti & super rubicundi Homo hirsutus, capillis nigris directis , hirsuto ore atmento

334쪽

mento de temporibus , oculis pinguibus relucentibus riosus, erit pronus in libidinem, studiosi pantomimo, se irum, & male)icus. Sic inquit libro duodecimo De subtilitate egregius Cardanus Mediolanensis medicus & philosophus, ut non omnes .multi improbi funt, ita non omnes qui corpore sunt non vitiati, integris sunt moribus : nam plus exigitur ad formandum absque culpa animum quam corpus. Itaque pessimi sunt omnium gibbi s nisi passio haec Gb membrorum humorem proveniaticum error sit circa cor principium totius corporis: post caeci strabique quod circa cerebrum natura deliquerit. Inde muti surdique . nam in mi isnus nobili cerebri parte natura defecit. inde claudi hos sequuntur, ut in magno membro sunt villati. post quos se digiti,& qui digitos habent junctos: nam in minus nece sariis aberravit. Ultimus locus est veriuccis ac vestigiis

quae cicatrices semulantur.

Idem alibi dicit, praecipuum signum dignoscendi gemellos esse , quod cavi sunt dorso, osque sacrum intus sit retractum: Septimestres autem cognosci, quod ungues habeant irnperfectos cutimque haud expolitam.

Reliquarum partium judicium, ct judicandi modus. CAP. XXIII.

D Ectoris latitudo , ct humerorum grossicies de tergi probitate in & audacia in significant cum retentio ae intellectus di sapientiae. Tergi vero subtilitas significat discordantis naturae hominem. Pectoris mediocritas ct tergi aequalitas signum est optimum & appropria tui. Laxi humeri infirmitatem animi & timiditatem ostendunt. Ventrem habens magnum, est indiscretus, stolidus, su

perbus, aman S coitum.

Quibus f pactum ab umbilico ad pectinem majus est quam ab umbilico ad pectus, hi brevis vitae sunt Quicunque aiatem majus habent id quod ab umbilico

335쪽

G NO MI A. 2 2d pectoris imum est, quam qnod ab imo pectoris ad colaum, voraces sunt &insensitivi.

Ventris mediocritas & sti ictura pectoris, significant auitudinem intellectus & bonum consilium, vide cap XX. Pedes carnosi grossique signant fatuitatem & amoremo juriae.

Tibias habens articulatas, nervosas ct robustas, eri anino fortis; habentes tibias graciles nervosas , sunt veneret. Tibias valde carnosas ac superfluas, quasi admodum diiurias habentes, sunt odiosi & inverecundi. Multitudo carnis in genu bus signat debilitatem &mou , iciem virtutis, cynaedosque. Cuius passus lati sunt & tardi, ut plurimum prosperabitur in operibus suis & factis. Cujus vero passus breves, est impetuosus & impotens, & in operibus malae voluntatis. Quod autem ad totum corpus breviter spectat, Plinius& Solinus terminos longitudinis ae latitudinis humani corporis nondum descriptos es se testantur. Verum physi. ci longitudinem humani corporis naturalem septem p e tum esse asserunt: quod Hercules intra hunc terminum esset compertus. latitudinem autem totidem : nam quanistus manibus expansiis inter longissimos digitos modus est, tantum esse constat inter calceum & Verticem, hac ratione etiam hominem mundii parvum appellarunt, quod si circulus fieret, esset perfecte sphaericus: quare qui hanc longitudin qm excellit, hic longus corpore dicitur : qui veto ab hac deficit, parvus est. Cujus autem longitudo ac latitudo non sunt aequales, is incompositus est. Semper igitur partium vel totius quantitatem respectu medii,& ad

totius mensuram referre oportet.

Ille denique est bonae memoriae beneque compositus in natura, qui carnes habet molles, humidas, mediocres inter asperitatem & lenitatem: non nimis Jongus nec nimis brevis, albus declinans ad rubedinem, vel non ad nigredinem multam . mitis aspe et capilli plani mediocres: magnorum oculorum declinantium ad rotunditatem : meis

diocris &mensurati capitis cum magnitudine colli bene dispo

336쪽

dispositi aequaliter: cujus humeri parum bene declinancarens in cruribus , & gentibus nimia carne, claxae voci

temperata subtilitate: modici risus, ct non deridens: cujua spectus est quasii commixtus ex laeticia & jucunditate Non tamen oportet te praecipitare sententiam, & judicium tuum in uno istorum signorum, sed collige testimonium universorum : & cum tibi dant diversa signa dad diversa, declina semper ad meliorem de probabiliorent

partem. nam complexio totiu Sex. complexione partiun resultat. Tunc etiam per unum signum possiimus arguere affectum , quando in eodem homine non invenitur contrarium aequale. Signa vero propria in eodem contra. ria inveniri est impossibile. de communibus autem alia ratio. At tunc majora minoraque de quopiam ventura fore praenunciabis, quanto cujus iam facta moresque latius certiusque noveris, hac via videlicet observata: verbi causa : Eos qui perniciose vivunt, truculenta poena mulctari vel saltem tum ob favorem , tum ob infortunium a. liquod torqueri, in carcerari affligi ve debere : cum maxi.

ma ex parte id eveniat. Si quis item exempli causa ira cundi nota signatur, de si tunc ira minime ipsum occupet, irae tamen illum passionibus premi credendum est: idem de in aliis judicii erit. Hoc etiam ut axioma hac in arte habeto, membri cujusque bonam & idoneam formationem , signum esse bonae formati vae de roboris . intellige membrum parvum vel magnum respectu sui corporis. Fornaae bene constitutae, virtus, male vero ordinatae. Vitium convenit.

Manifestiora vero signa sunt quae in principalissimis

locis fiunt: principali sumus autem locus est qui circa oculos, & frontem,& caput,& faciem est. Secundus autem qui circa pectus& humeros , deinde circa crura dc pedes: ultima, quae circa alvum . Universa vero difficultas ex iudicio pendet, ut etiam in astronomia, ct medica sacultate.

Animadvertendum ut supra etiam innuimus ) signa bifariam esse, alia propria, quae cum passionibus indicatis convertuntur , a quovis sumantur loco, ut magna extrema ha- i

337쪽

iere signum proprium est fortitudinis : quaedam autemion propria, quae accipiuntur ab apparenti passione vel aontrario, & caeteris hujusmodi, nec con Vertuntur eumrassonibus, ut in pluribus tamen illas ostendunt. Galenus De temperamentis Physiognomones errare asserit cir- a judicium ob multas causas : primo quia uni signorum idem praebent, quod fatuum est, nisi fuerit proprium, ut upra dicturn. Vnum enim signum ab una corporis parti-

ula sumitur, ex natura autem unius particulae non resulat natura uni ver si hominis. Secundo quia ad naturae acetatis permutationem aliquando non spectant: nam su na interdum naturam praeteritam de nunciant, non prae entem: ut si sexagenarius pilo sua sit, non praesentem libili nem, sed praeteritam de nunciat. Tertio, quod excremen a membri arbitrantur semper arguere membri naturam,rum tamen contingat membri naturam esse cholericam,rujus excrementa erunt phlegmatica, ut docet expctaen

ia. Quarto quod quae fortia, quaeve debilia sint, non dis rernunt. Sint igitur de electione, residua haec praecepta. 'rimum, signa quae mores significant non per qualitate sed per proprietates, potiora sunt, & primo loco habenda: it si ponamus Socratem ex signis a qualitatibus sumptis: sse liberalem, utpote colorem rubrum,& per alia sangui-1is signa: signis vero sumptis a proprietate esse aVarum, it quia ejus humeri dissiculter soluti sint, vel quia eius fa- ies parvifica sit, iudico per signa quae a proprietate sumu-ur Socratem esse illiberalem, quoniam potiora sunt, cum equantui materiam, quae est causa necessaria, & quidem magis quam forma. Secundum, signa quae accipiuntur a rapite vel ab eius partibus, potissimum, ab oculis, potioraunt his quae ab aliis accipiuntur: unde Apuleius, totus hono in capite vultuque est, quoniam ibi ratio: potissimum ero ab oculis, qui ut inquit Galenus, sunt cerebri pars aut te e jus substantia producti: postea successive pari ratio-ie de aliis. Dixere etiam nonnulli, signa quae ab anterio-i corporis parte accipiuntur, semper potiora his esse quaei posteriori colliguntur: unde S Hippocrates primo in-s firm

338쪽

firmi faciem notat. Alii signa potiora esse dixerunt qua accipiuntur ab his membris per quae exercetur passio , uis gna quae ex pectore &costis ad iram signandam , quae in corde exercetur intra partes eas sto. Rursus quia per co. Xas, pedes , brachia, ct humeros exercetur fortitudo, idec signa pro fortitudine ab his accepta, potiora sunt. Ita de a. liis pari ratione & modo.

BREVISSIΜA TABULA SIGNO.RVM ET NATURARUM, QUAE IN

libro fusius ac distinctissime tra

ctantur.

CAPUT. Magnum. Hebetes, ad assinos refer. Minutulum. Fatui. Canes. Mediocre boni sensus, naturale. Acutum pineatumque, inverecundi, jactatores, ungui curvi. Breve glo. bosum, insipientes, immemores. Pressum in superficie pia num, omni vitio pleni. Oblongum ut malleus, pruden. tes, sagaces. In anteriori parte concavitas, dolosi, ira.cundi. AVRES. Parvae, scurriles, simiae. Magnae, Hebetes, asini. Flaccati stolidi, asini. Moderatae, boni sensus, natu te. Rotundae, indisciplinabiles. Longae angustae, invidi. Valde capiti hae. rentes, malevoli. Pilosae, bene audientes. FRONS . Valde parva, indociles, mobiles, sues. Valde magna,

tardi, boves. Rotunda,laebetes, insensati, iracundi, asini. Aliquanto minus plana, sagaces, canes. Quadrata formata, magna nimi, leones. Tensa lucida, adulatores, canes, blandientes. Nebulos haudaces, leones,tauri. Demissa, tristes, passio.Longa, adulatores, canes. Elevata, liberales, leones. Nimis rugosa, inverecundi. In temporib. inflata, su. perbi, iracundi, ingenio rudes.

OCVLI. Parvi. pusillanimi, simia. Magni, pigri, mansueti,

bovesa

339쪽

G N O M I A. . et II boves. Concavi, malefici, invidi, simiae. Eminentes, fa-

tui, asini parum concavi, magnanimi, leones. Grandiu - sculi parum eminentes, mansueti, boves. Valde aperti, imis pudentes. Anguli justo longiores, malefici. Anguli carno ii narib iuncti, rnalitiosi. Oblongi oculi, callidi, decepto te S. Magni tremuli, mulierum cupidi, passio. Parvi tremuli pudentes, amatores tamen. Quanto major, tauto minor malicia, stultitiaque major. Obliqui, contorti, Ialla zes, tenaces, iracundi. Crassi, stolidi, timidi, pusillanimi. inverecundi. Difformiter moti, nunc currentes, nunc quiescentes, temerarii, cogitabundi, pessimi, subtractores. Palpebria antes, timidi, passio. Oculi velociter moti cum visu acuto fraudulenti, latrones, infideles . Fixe intuentes cogitabundi & deceptivi. Secundum longum sit uati, monstrosi, deceptores, invidi. Vesiculae oculis exeuntes, vinolenti, passio. Vesiculae ante oculos eminentes, somnolenti,

passio. NASUS.

Extremitates nasi crassae, concupiscentes,boves. EX tre mitates crassae, eversae, intonsitivi, segnes, sues Extremitates acutae, fanae irae, canes. Rotundus extremitatibus ob intuli s,magna ni mi, leo. Rotundus extremitatibus gracilibus, mobiles aves. Incurvus a fronte ductus, inverecundi, leves, corvus. Curvus in fronte dearticulatus, aquilinus, magnanimi, aquilae. Simus libidinosi, cervi. Patens a partus , iracundi, passio. Longus ad os protensus, probi, au- LABIA.. Gracilia relaxata, magnanimi, leones. Gracilia dura,

iracundi, sues. Gracilia mollia, magnanimi, leones. Crassa luperius propendulum, fatui, asini. Superius eversum gingivis dii coopertis, contumeliosi, canes. FACIES.Carnosa, pigri, boves. Macilenta, curiosi, a contra rio. Magna carnosi, timidi, asini, cervi. Faciei ter Gus

340쪽

nes, asini. Parvifica, illiberales, superapparentia. Deor sum spectans, hypocritae, maligni. Plane sine tumore, rixosi Vultui ebrii, superapparentia. Similis vultui irati iracundi, superapparentia. Similis vultui verecundi,verecundi superapparentia. Deformis & obtorta, male morati, suis perapparentia. Longa, inverecundi. Ex levi causa sudans, astuti, libidinosi, edaces. Valde minuta rotunda, simplices. Longa macilenta, audaces. Valde curva longa macilenta, malitiosi, utiles. a fronte ad maxillas ad mentum

angustior, invidi, rixosia MENTUM.

Acutum, fideles canes. Parvum breve, invidi, immites, serpentes. Quadratum, virtuti apti. Longum versus deorsum acutum, versipelles. Rotundam, molles foeminae. Caro sub mentum versus gulam. libidinosi. Mentum cum fovea vel duplex, libidinosi. BARBA.

Mulier barbata, luxuriosa. Mulier cum barba valde nuda, bene morata. Barba nimis pilosa, melancholici. Bene

formata, bonae naturae, causa naturalis. Informis, malae na turae, per contrarium.

COLOR OCULORUM.

Superrubescens, iracundi, passio. Per nigri, timidi, coloris proprietas. Nigri flaventes, boni animi, decentia. Glauci aut albi, timidi, coloris proprietas. Fulvi, boni a. nimi, leones. Ignei, inverecundi, iucundi, canes. Discolores, timidi, passio. Lucentes, luxuriosi, galli,corvi. COLOR FACIEI. Superrubescens, verecundi, passio. Genae superrube stens, amatores vini, passio. Genae &nasus rubore epati is, obscoenissimi.

COLOR PECTORIS. Flammeus, iracundi passio. COLOR TOTIUS.

Ualde niger, timidi, Aethiopes. Peralbus, timidi, mulieres. Fuscus, fortes, mediocrc. Flavus boni animi, leones,

Valde

SEARCH

MENU NAVIGATION