Ioannis ab Indagine Introductiones apotelesmaticae in physiognomiam, complexiones hominum, astrologiam naturalem, naturas planetarum : cum periaxiomatibus de faciebus signorum et canonibus de aegritudinibus hominum : omnia nusquam fere eiusmodi tract

발행: 1630년

분량: 455페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

301쪽

G N O M I A. 23 Qui oculos lucentes habent, ii sunt libidinosi: reser ad

gallos & corvo S. Oculi in rubore prunae pessimos & obstinatos arguunt, igneo enim colore bilis intensa notatur. Qui habet oculos mediocres declinantes ad caelestem

colorem vel subnigredinem, talis homo est penetrabilis intellectus, fidelis & curialis. Dicit Avicenna oculos si

miles antimonio.

Almansor dicit oculos meliores esse inter nigros dc varios, si non sint radiosi, nec rubed O aut citrinitas appareat. Oculi isti demonstrant discretionem & ingenium: ratio est, quia privati sunt & melancholia adustat. Color oculorum caelestis & niger aut charopiis , praesertim ubi non sunt maculae, ab humoribus humidis &temperatis sine adustione causatur: ex quo sequitur spiritus similis naturae,& inde ingenium dc speculatio. Chalopum Latine fulvum potes interpretari, ut fulvum aurum, fulvus leo, vel flavus, luteusve. Varius color fit ex clariore spiritu visibili: unde tales sunt bene nati & indagatores scientiarum. Deteriores oculi habent maculas albas vel nigras vel rubeas vel cujuscunque coloris:&talis homo deterior est omnibus,& mage reprobus: excipe tamen eos qui suffasione laborant, ex quibus probissimos & pios cognovi. Oculi varii, magni & glauci, si fuerint cum guttulis ruisbeis maxime pulverulentis, qui color cyaneus dicitur nigro corrupto assimilatur, in gyro ordinate moti, turbatum animo hominem ac vitiosum designant, verum auis dacem & ingeniosum. Per oculos non semper totum, sed nigrum intelligem1grum enim est quod enarrat. Quibus igitur nigri oculorum superrubescunt, ii adeo irascibiles sunt, ut ob iram stupeant & alienentur.

Observavimus etiam in albo oculorum Venulas oculorum sanguine planas rubescentesque, iracundos valda indicasse.

302쪽

Cum altera pupilla plus est major, altera minor, illiquitate ni significanc. Guttulae rubentes in oculis, sed non valde, ac potius in nigredinem vergentes, ita ut intuentibus nigrescere vi

deantur , generosi animi, justi, probi, ct ingeniosi sunt

natulae.

Oculi qui tanquam guttulis nitoris intus relucent, nitidos, compositos, gratiososque valde notant. Oculi guttulis rubicundis omnino, non tamen rotundis sed quadratis, ac ut ignis micantibus intrinsecus & in ferius, ct aliae post ipsas sint pallidae, Saliae claucescentes, ct circuli forinsecus pupillas claudentes sint sanguin

1enti, sitque oculi magnitudo,& palpebrae & pupillae mo

veantur, signiscant animum atrocem ultra mentis cogi istationem, &domestici sanguinis effusorem , nefanda o mnia perpetrantem, dc dolo ac versutia omnia subvertentem. Tales erant oculi Egelini tyranni. Hujusmodi guttulae quando fuerint rubicundae&mi Anutae, tanto majorem iram & scelus facinorosiim testam tur. Majores qui de 3c obscuriores haec nefanda minuunt, sed minime tollunt. patet hoc in notulis serpentum. Nigrae guttae aut sanguineae in nigris aut fuscis pupillis maleficum & venenarium testantur. Pallidae guttae, dolos, fraudes, malignitates obscuras notant. Nota quod quanto guttularum colores sunt vehementiores, tanto sunt emaciores. Oculi habentes maculas albas aut nigras vel sanguineas circum quaque notant deteriore, honVne S, prodito-Tes, nefarios & reprobos, nisi suffusio fuerit. Sunt tamen oculi ut iris colorati, qui si sicci sunt, insaniam arguunt: si vero humidi, magnificent mira & sapientiam significant, tamen cum iracundia & venere turpi. Oculi humidi ut aqua fulgentes, hominem bonis moribus

denotant,

Pupilla si ii gra fuerit & claudatur ante dicta citrinitate, vel si deaurata appareat, ut dicunt medici, sanguinis fluxum praesignat per inferiora.

Oculi

303쪽

oculi magni & supercilia longa, brevem vitam notant, ut in pluribus judicatum est. Oculi longi cum superciliis longis, erit doctus, sed bregis vitae. Qui habet albedinem subnigram in oculo , fgnificat Nagnum hominem in honore viventem. Oculi parvi & rotundi, ad malum iterantes significant. lummodo sit facies obducta pallore. Oculi valde mobiles & parvi di palpitantes, pessimum indicant, ex caliditate. Oculi bene mobiles & acuti, signant furem . refer ad accipitres. Venosi & sicci oculi, maniam futuram vel praesentem

notant.

Obsiti caligine oculi, homines malis artibus imbutos arguunt & infideles ac intemperantes. Oculi praedictis contrarii, boni : videlicet perlucidi, aullo signo malo impugnanti : ut erant oculi imperatoris Hadriani, referente Polemone. Oculi lucidi magni luminis coruscique etiam cum laucedine & sanguine ita te, temeritatem & infamam ar-xuunt: si vero statum detinent mensuratum, bonum menacis habitum signant. Oculorum mediocritas inter nigrum S uarium laudatur, etiam inter alios praedictos modos, nisi multum existant radiosi, aut valde citrini vel rubet. At sanguine infecti, inconsultos, dc Ocyssime quae proposuerant efficientes

arguunt.

Oculi magni pellucidiq; nitore, iustum, docilem, pro . itidum & admonitorem signant, quales erant Socratis. Oculi nimium praee minentes rubicundi & parvi, men . tem & linguam effrenatam , ac instabilem animum de-

nunciant.

Oculi praee minentes & micantes, trementes & salientes, quos Graeci pantomimos appellant, pravos, doloso s&versutos testantur.

Oculus tremulus levitatem, id est animi instabilitatem Sgnificat. Oculi

304쪽

Oculi trementes, glauci, sine pudore, sine fide, sine iustitia sunt. Mensuratae magnitudnis oculi humidi atque perlucidi , magnanimum & magna cogitantem ac perficientem significant. aliquando indicant iracundiam, vino deditum, latronem & cus dum extra modum: & tales erant oculi Alexandri.

Risivi& maximi oculi, hebetem, luxuriosum & improvidum notant.

In Scythia foeminae Bithiae volcatae in oculis pupillas geminas habentes,& visu perimentes, si quem forte iratae aspexerint: hae sunt & in Sardinia. Cavi oculi arridentes, velut insidiis constituti reputentur: praesertim si genae supercilia & labra una movean tur, infandas cogitationes ac dolos, praesertim si interdum palpebrae coeant & interdum se tangant: cogitationem nequissimam demonstrant etiam. Et tristes oculi non sunt omnino timendi humidorum enim in cogitatione sunt dediti, & optimaru artium de notant studia. Quod si horum supercilia & frons sint latiora cum tranquillitate convenientes dc palpebrae laudabiles, ingenium testantur fidum, benignum ac grave. Oculi humidiusculi horrendum intuentes, in iram propensos, acres, furiosos, sermone & actionibus properos, emerarios ad dicendum testantur & nequissimos. Aridi vero oculi pravos impiosque , cum hujusmodi exigui ct concavi fuerint,deteriores supradictis. Tristes oculi sed sicci cum asperitate frontis, δt intensione aciei.& palpebrarum subjectione, nocentem, ferum, nihilque inausum indicant relinquentem assignare. Aridi oculi & tristioris in tu us, summae benevolentiae hominis argumenta testantur, inquit Polemon. ibus ab oculis pendent tanquam lippitudines, ama tores vini sunt,& calvantur,& tali dispositioni inest cerebri humiditas& lassitudo . . Quibus autem ante oculos tanquam lippitudines eminent, sunt amatores somni.

305쪽

G N O M I A. a iLippitudo fit ex grosso sanguine ac melancholico hu-nore ad palpebras affluente. Lippitudines oculorum, inspecta dispositione, bibacembriumque notant, & quando fuerint cum demissione o-ulorum, somni amatorem significant. Oculi magni tardos signant: refer ad boves. Oculus medius inter parvum & magnum, bonuS. Oculi mediocritas bonitatem puritatemque innuit. Oculus concavus malitiosi est: oculus eminens, fatui. Oculi valde concavi, nulla prorsus laude digni. quos auem concavos sed magnos videris, non vituperabis. Oculi concavi & exigui, dolosos hominis mores testanisur, ac proditorem, invidiaque ac aemulatione tabescenem denotant, quique majori aemulatione flagret, increduum & Lacrilegum. Concavi risum prae se ferentes, malum cogitantem deis

rotant.

Oculi parum concavi, magnanimes sunt: refer ad leo Ies, ampliuS vero, mansueti te fer ad boves. Pupilla nigra, pigrum nunciat & hebetem. Pupilla inircultu cujus apparent margaritae, hominem signat invium. vhrbosum, timidum,& pessimum, inquit Rasiis. Laas pupillas, pravorum morum fore dixit Polemon. Par Vas etiam, pravorum &perdersorum. Qui sus cir- ulos qui circa pupillas sunt inaequales inspexeris , hi sto-idi habendi sunt. Obliqui oculi cum febre acuta, signum sunt mortis. Si diu oculi remanserint aperti, signum erit stoliditatis k inverecundiae. Oculi valde nigri timidos arguunt: & nunquam fallit.:tiam ad lucrum avidos notant. Nigri oculi ignavum moribus hominem, pavidum dcnfidum testantur. Color enim nigei timorem arguit.

Oculi pallescentes, ad dolum pi openins d enotant. Non valde nigri, sed ad flavum declinantes , boni animi igna sunt & fortis.

Glauci aut albi oculi, timidi signa sunt, & de albo non allit. Q Ni-

306쪽

Nigri oeuli, splendore notabiles, pravos, dolosos, ct valis de maleficos testantur, qui autem nigros & leniter subriis dentes habuerint, in omnem turpitudinem coguntur. Non valde glauci sed charopi, boni animi notam faciunt: refer ad linnem & aquilam. Glaucus color est proprie noctuarum quas ideo γλαυκας Graeci vocant) oculorum color: vulgo Italice gaetoli nuncupantur a calore picarum, quas gazas vocant, quae alasto colore variegatas habent. Venosi oculi, maniacos testantur: reser ad capras. Venosi autem dicuntur illi oculi, qui pleni sunt parvis &minuatis tractibus ad modum minutarum venarum: eX quibus color oculorum diversificatur. Tales ergo sunt diminutae phantasiae quae servit intellectui, refer ad oves. Ignei oculi, inverecundi sunt, refer ad canes: rapaces etiam dc litigiosi oculi ignei sunt, quando ad modum ignis rutilant, flammant discintillant: sunt enim accensi ira, & si unum vident, duo apparent. Averrois in De sensu ct sensato, docet caussas. Praecipuum signum iracundiae est

naturalis rubedo in venis oculorum. Discolorati oculi, timidos arguunt, refer ad pass. nam qui timent, pallent,& sunt coloris inaequalis. Oculi laeti, luxuriam notantUrefer ad gallos,corvos,&c.

oculi & genae superrubentes, ebrios signant de amatores vini. Oculi rubentes sicci,animosi sunt, de in iram veloces. Glauci aut turbidi oculi, timotorosos arguunt, relati o. vibus de capris. Oculi mediocres & demissi, verecundos de honestos demonstrant. oculi instantes, subrubentes, libidinosum de voracem

nunciant.

oculi stantes, breves, vel parvi & prominuli, avarum, luerorum vehementer cupidum, appetentemque declarant. Si autem etiam frontem cum superciliis ad medium contrahat, multo est avarior, ac lucrorum studiosior.

Luetrus animal est rapax, iracundum, insidiosum, audax,

307쪽

uoletitum. Qui ad huius animalis speciem reseruntur honines, ita erunt: naribus obuncis deorsum detractis, suis erciliis conjunctis, hispidis, oculis parvis, Elausis , subca- is,capite parvo,rotundo, hispido corpore,protensis capilis, reductis ac restrictis cruribus,hujusmodi homines calis idi. impii,gaudentes sanguine, ad iracundiam faciles.

Faciei ct pui judicium. CAP. X.

Acies eorum qui bene nati sunt talis est, scilicet mediocris in genis & temporibus, vergens ad pinguedinem, alis est verax, amans, intelligens. Cum Iacob ex facie Laban ejus in se odium deprehendeis et,ad uxores suas conversus dixit: Cognovi ex facie paris vestri,non esse amplius in me qualis heri fuerat. Nani ultus,sermo quidam tacitus mentis est. Faciei laetificatio est ex laeto corde, & e eontra. Facies saepe capitur & simpliciter de naturali aspectu. ultus vero de qualitatibus animorum. Deformis aspectus st rarae felicitatis. Facies quibus carnosa, rathymi sunt, id est faciliter conisupiscibiles: refer ad boves. Quibus facies natura rubra est, ii ct verecundi, & hilaresunt,quibus pallida,ii sunt natura timidi. Macilenta facies, arguit sollicitos : de aliquando prodi

orem.

Carnosa facies, timidos notat: refer ad cervos de asinos. imiditas soror est tenacitatis. Magna facies tardos signat, sunt enim irregulatae maiseriae phlegmaticae: ut boves asinique. Valde ossosa iacies, laboriosos, pavidos, ae frigidae naurae homines indicat. Forma media,nec magna, nee parVa, utique conveniens. Parvifica facies,illiberales notat. Carnosa valde, pigriciem, stultitiam, de grande desideritum: ideo vana desiderat de impossibilia: de tales sunt crouli,studentque in contendendo, bibendo, diluxuriando,si aisia correspodentia fuerint annexa,scilicet magaitudo duo-um ventrium. a Carin

308쪽

Carnosus in facie, est minus sapiens, importunus, &mendax atque voraX.

Gracilis facies facit circumspectum in operibus , & arguix intellectum penetrantem. Equi ct homines quorum facies rugosa est, ex decrepitis parentibus sunt nati. Vis enim cordis ubi hebetata est cutim contrahit. estque indicium debilium membrorum principalium. Subtilis facies notat homine multarum cogitationum. Faciem habens ut ebriosi, facile inebriatur & ebrius est. Modestam& verecundam habens, pares habet mores. Iracunda facies iracundiam denotat: & sic de aliis. Rotunda stultitiam notat. Magna valde pigriciem. Parva valde, malum, callidum, adulatorem, illiberalem& timidum signat. Deformis facies raro arguit bonos mores. Distortum vultum sequitur distantia morum. Longa, inverecundum, in juriosum, scilicet ex caliditate. Inflata tempora venis & arteriis magnis, iracundiam &irascibilitatern assignant. Carnosa si squalida est, significat timidum & amentem. Grossa cum maxillis amplis&rusticosa , hebetem rudemque naturam signat. Facies per se rubicunda, asperos & truces hominis mo res testatur: si vero malae tantummodo hujusmodi colore inficientur, ebriosum hominem judicato. Parva colore croceo, vitiosum, deceptorem, ebriosum fgnat,& hoc persaepe annotatum. in homine facies manet, vultus mutatur: nam a Volenis do dicitur. Trux vultus ex conditione labiorum, genarum, frontis& rictus, stultum & insanientem. Laetas ct arridens vultus jucunda arguit & libidinosum. Tristis vultus denotat tristitiam , deductus, cogitato rem, subdolum, timidum, astutumque adseverat.

Sudant saepe facies etiam facili motu, caliditatem notat,

luxu

309쪽

luxuriam, gulam , ac magnam commestionem, dc inde in

concoctionem ac futuras aegritud me S.

Vallata facies plus macra quam pinguis, injuriosum: lis vidum, mendacem, rixosum, crudelem, homicidam, praesertim sit adusto sit colore, vel livido vel croceo. Facies bene disposita carne, colore & suis connexis , viis tam laudabilem arguit, & virtutum copiam. Omnis vultus, cum est plenus &crassus, ignavum significat, & voluptatibus deditum. Concava facies a principio frontis usque ad finem menti ut sit nasus & os in valle, malos mores arguit, praesertim cum livido & adusto colore. Vidimus istos osse interfectores, loquaces, praedones, fures. Multos ego vidi propinquos infortunio, quorum aspectus celabant infortunium prius , demum ad id deformes facti fuerunt, videlicet facies eorum facta est turpis plus solito contractis ciliis, obliquatis oculis,& id genus effectibus varii S. Cave ne decipiaris judicio in leprosis, quia rotundantur oculi & eminent Venae. Vultus parvus parvum & angustum ingenium : enorismis, stultitiae & ignaviae testatur.

Nas nariumque judicium. CΑΡ. XI.

T I AEc pars prae caeteris hominis faciem formosum de sor-- memque maxime reddit. Nasus porrectus usque ad os cum decenti magnitudine, cartilaginem & carnositatem arguit ex calida comple. xione, & est signum probitatis & audaciae. Nares magnae & amplae, magnos arguunt testiculos , de hominem luxuriosum, proditorem, falluna, audacem, mendacem, invidum, cupidum, tenaccm, S parum timidum, ac grossi ingenii. Nasus complexionem cordis arguit, & ex magno naso irascibilitas a stignatur. Nasus magnus & parvus, arguit verenda maris & mulieris qualia sint. Veretrum magnum est ex grossa materia& calido intensio. 3 Pes

310쪽

Pes tamen mulieris est signum vulvae. Pes longus,strictus de macer, eandem vulvam arguit, dr

Mensura medii pedis, nudi, est mensura longitudinis

vulvae in quacunque. Labia quoque grossa,grossam pellem vel labium vulvaegrossum testantur, de econtra. Et praesertim in virgine. Nares sunt nasi latiores partes . ubi respirandi foramina videntur. Graece eίνες a quod fluere denotat: nam liv. anor a cerebro per ipsos defluit. Nares nasi, signant testiculos , hoe modo: grossae de latae signant grossos de latos r subtiles vero, strictos de parvos. Vnde regula non fallit nisi per accidens, ut puta per aegritudines, de per tractationes, ut cinaedi faciunt: operatio eis nim auget membrum. Ita in pluribus dextera est major sinistra, quia frequentius venit in opus. Aquilinus nasus est magnanimitatis nota, similiter crudelitatis , rapacitatis de audaciae: hoc a calido est, inde irascibiles de vindicativi,de facientes illicita. Aquilinus nasus in corpore valde cholerico, id est cirri no seu livido adusto deterior est. Aquilinus vero in corpore sanguineo vel hujusmodi tendente ad choleram, non ita malus. Aquilinus articulatus in fronte signat magnanimos, re fer ad aquilam. Articulatus in fronte intelligitur, quod habeat eminentiam versus frontem : Dicuntur tales esse Tapaces .fit a calido de sicco, signat irascibiles, impetu osos cholericos. Simus nasus, impetuosos de luxuriosos arguit, pusilla Nimes tamen, quia a phlegmate de humido. Qui brevi naso ae simo sunt, fures de lascivos iudicato. Nasus curtus, os parvum, dentes curti δ: grossi, sunt ab humido de frigido. Nasi aeuitas,collum longum, epistoltis, d VOX acuta, at pulchra, sunt temperaturae cholericae. Nasus latus in medio ad summum declinans, verbo

sum, mendacem, irascibilemque significat: ος tales notavi esse

SEARCH

MENU NAVIGATION