De re medica. Accessurus index vocabulorum omnium, et cujuscunque ad rem pertinentis more dictionarii (Pars Altera)

발행: 1766년

분량: 237페이지

출처: archive.org

분류: 약학

231쪽

ro id brachium est. Si in priorem partem, summum

quidem brachium extenditur, minus tamen, quam Naturaliter dissiciliusque in priorem partem, quam in posteriorem cubitus porrigitur. Igitur, si in alani Umerus excidit, et vel puerile adhuc est corpus, Vel mol ste, certe imbecillibus nervis intentum est, satis est collocare id in sedili; et ex duobus ministris alteri imperare, Ut caput lati scapularum ossis leniter reducat alteri, ut brachium extendat ipsum posteriore parte residenteno humerum genu sub ala ejus cogere, simul-ioque et latum os, et altera manu brachium ejus ad latus impellere. At si vastius corpus, nervive robustiores sunt, necessaria est spathula lignea, ct quae crassitudi, ne duorum digitorum habet, et longitudine ab alaad digitos pervenit, in qua sumina capitulum est ro- is tundum, et leniter cavum ut recipere particulam aliquam ex capite humeri possit in ea bina foramina tribus locis sunt, inter se spatio distantibus inque ea lora mollia conjiciuntur. Eaque spatha fascia involuta, quo minus tactu laedat, ad alam a brachio diri Iogitur, sic, ut caput ejus summae alae subjiciatur deinde loris suis ad brachium deligatur uno loco, paulum infra humeri caput altero, paulum supra cubitum tertio, supra manum, cui rei protinus intervalla tunc quoque foraminum aptata sunt. Sic brachium et sdeligatum super scalae gallinaria gradum trajicitur, ita altae, ut consistere homo ipse non possit simulque in alteram partem corpus demittitur, in alteram brachium intenditurci eoque fit, ut capite ligni caput humeri Impulsum in suam sedem, modo cum sono, modo sine ohoc Compellatur. Multas esse alias rationes, scire facile est, uno Hippocrate lecto sed non alia magis usu comprobata est. At si in partem priorem humerus excidit, supinus homo collocandus est fasciaque, aut habena, media ala circumdanda est, capitaque ejus post scaput hominis ministro tradenda brachium alteri; praecipiendumque, ut ille habenam, hic brachium extendatri deinde medicus, caput quidem hominis inistra debet repellere, dextra vero cubitum cum humero attollere, et os in suam sedem compellere faciliusque

232쪽

A. CORN CELSUS Lib. VIII.

id in o casu, quam in priore revertitur. Reposito humero lana alae subjicienda est; si in interiore parte os fuit, ut ei opponatur. Si in priore parte Ut tamen commodius deligetur. Tum fascia, primum sub ala obv kluta, caput ejus debet comprehendere, deinde profectus ad alteram aIam, ab eaque ad scapulas, rursusque ad ejusdem humeri caput tendere. Saepiusque ad eandem rationem circumagi, donec bene id teneat. Vinctiis hac ratione humerus commodius continetur. Silo adductus ad latus 1t, ad id quoque fascia deligatur. D Cubiti luxati curatione. In cubito autem tria coire ossa humeri, et radii et

cubiti ipsius, ex his, quae prima parte hujus Vol minis posita sunt, intelligi potuit. I cubitus, qui in-Is nexus humero est, ab hoc excidit, radius qui adjjunctus est, interdum trahitur, interdum subsustit. In omne Ver quatuor partes eXcidere cubitus potest, sed si in priorem p olapsus est, extentum brachium est, neque recUrvatur: si in posteriorem, brachium curvum: est, neque extenditur, breviusque altero est interdum febrem, vomitumque bilis movet si in exteriorem, interioremVe, brachium porrectum est, sed paulum in e-- Partem, a qua Og recessit recurvatum. Quicquid

incidit, reponendi ratio una est neque in cubito tans tum est sed in omnibus quoque membris longis, quae per articulum longa testa junguntur utrunque membrum in diversas partes extendere, donec spatium inter ossa liberum sit tum id os, quod excidit ab ea parte, in quam prolapsum est, in contrariam impelle-aore. Extendendi tamen alia atque alia genera sunt, prout nervi valent, aut ossa huc illucve sederunt. Ac modo manibus solis utendum est, modo quaedam alia adhibenda. Ergo, si in priorem partem cubitus Prolapsus est, extendi per duas manus, interdum etiam 3ue habenis injectis, satis est deinde rotundum aliquid, alacerti parte ponendum est, ct super id repente cubitus ad humerum impellendus est. At in aliis cassibus

commodisiimum est eadem ratione brachium extendere, quae fracto cubito supra posita est, et tum ossa reponere.

Jleliqua curatio eadem est, quae in omnibus Celerius

233쪽

Cap. XI. DE MEDICINA.

tantum sepiusque id resolvendum est multoque magis

aqua calida fovendum, diutius ex oleo et nitro ac sale perfricandum. In cubito enim celerius, quam in ullo alio articulo, sive extra remansit, sive intus revertit, callus circumdatur, isque, si per quietem increvit, flexus illius postea prohibet. De Manu laxata. Manus quoque in omnes quatuor partes prolabitur. Si in posteriorem partem excidit, porrigi digiti non posisunt: si in priorem, non inclinantur: si in alterutrum latus, manus in contrarium, id est, aut ad pollicem, aut ad minimum digitum convertitur. Reponi non difficillime potest. Super locum durum et renitentem ex altera Parte intendi manus e altera brachium debet, sic, ut prona sit, si in posteriorem partem os eXcidit supina, si in priorem si in interiorem exterioremve, in latus. Ubi satis nervi c lucti sunt, si in alterutrum latus procidit; manus, brachium in contrarium repellendum est. At his, quae in priorem posterioremve partem prolapsa sunt, superimponendum aliquid durum, idque supra prominenso manu urgendum est, per quod vis adjecta facilius in suam sedem compellit. D Palma luxata. In palma quoque ossa interdum suis sedibus promoventur, modo in priorem partem, modo in posteriorem. In latus enim moveri, paribus ossibus oppositis, non posse sunt Signum id solum est, quod omnium commune est; tumor ab ea, in quam os venit sinu ab ea, a qua recessit. Sc sine intentione, digito tantummodo bene pressum os in suam sedem revertitur. De Digitis luxalis. At in digitis totidem tere casus, eademque signa suns, quae in manibus. Sed in his extendendis non aeque vi opus est cum et articuli breviores, et nervi minus validi sint. Super mensam tantummodo intendi debent qui vel in priorem vel in posteriorem partem exciderunt; tum palma compelli atque id quod in latus elapium est, digitis restitui

De Femore luxato.

Cum de iis dixerim de his quoque quae in crurym S

sunt,

234쪽

3 8 A. CORN CELSUM Lib. VIII

sunt, videri possum dixisses siquidem etiam in hoc casu quaedam similitudo est femori et humero, et tibiae et

cubito, pedi et manui, quaedam tamen separatim quoque de his dicenda sunt. Femur in Omnes quatuor par te promovetur saepistime, in interiorem deinde ineXteriorem raro admodUm in priorem, aut posteriorem. Si in interiorem partem prolapsum est, crus longius altero et vastius est extra enim pes ultimus spectat. Si in cXteriorem, brevius, rariamque fit, pes intusio inclinatur calx ingressu terram non contingit, sed planta ima meliusque id crus superius Corpus, quam in priore casu fert, minusque baculo eget. Si in priorem, crus extensum est, implicari non potest, alteri cruri ad calcem par est sed ima planta minus in priorem paris te inclinaturi dolorque in hoc casu praecipuus est; et maxime urina supprimitur. Ubi cum dolore inflammatio quievit, commode ingrediuntur, totusque eorum pes est. Sed et si in posteriorem, extendi non potest crus, breviusque est ubi constitit, calx quoque terram noneto contingit. agnum autem femori periculum est, ne vel dissiculter reponatur vel repositum rursus eXcidat. Quidam semper iterum excidere contendunt sed Hippocrates, et Diocles, et Philotimus, et Nileus, et Heraclides Tarentinus, clari admodum auctores, ex toto se re-αζstituisse memoriae prodiderunt. NeqUe tot genera machinamentorum quoque, ad extendendum in hoc casu femur Hippocrates, Andreas, Nileus, Nymphodorus Protarchus, Heraclides, reperissent, si id frustra esset.

Sed ut haec falsa opinio est sic illud verum eae cum ibi

go valentissimi nervi musculique sint, si suum robur habent, vix admittere, si non habent, postea non contineri Tentandum igitur est, et, si tenerius membrum est, satis est habenam alteram ab inguine, alteram a genu intendi si validius melius adducent, qui easdem habenas ad vali-3 da bacula deligarint; tumque eorum fustium imas partes oppositae morae objecerint, superioresque ad se utraeque manu traXerint. Etiamnum valentius intenditur membrum super scamnum, cui ab utraque parte XeS sunt, ad quos habenae illae deligantur qui ut in torcularibus conversi, rumpere qUOque, si quis perseVeraVerit,

235쪽

non solum eXtendere nervos et navis culos possent Collocandus autem homo super id scamnum est, aut pronus, Ut supinus, aut in latus, sic, ut semper ea par superior sit, in quam os prolapsum est ea etiam inferior, a qua recessit Nervis extentis, si in priorem os venit, uerotundum aliquid super inguen ponendum subitoque1uper id genu adducendum est eodem modo, eademque de causa, qua idem in brachio fit protinusque, si complicari femur potest, intus est. In caeteris vero casibus, ubi ossa per vim inter se recesserunt, medicus debet id, o quod eminet, retro cogeren minister contra inde coxam propellere. Posito osse, nihil novi aliud curatio requirit, quam ut diutius is in lecto detineatur; ne, si motum femur fuerit adhuc laxioribus nervis, rursu erumpat. De Genu luxato. Is Genu Vero et in exteriorem, et quoqUe in interiorem, et in posteriorem partem excidere, notissimum est. In

priorem non prolabi plerique scripserunt potestque id vero proximum esse cum inde opposita patella, ipsa

quoque caput tibiae contineat Meges tamen eum, cui in acipriorem partem eXcidisset, a se curatum esse memoriae

prodidit. In his casibus intendi nervi rationibus iisdem, quas in femore retuli, possunt. Et id quidem, quod in

posteriorem partem eXcidit, eodem modo rotundo aliquo super poplitem imposito, adductoque e CTUI C, C-2sconditur. Caetera vero manibus simul, tum ossa in di-Versas parte compelluntUr. D Talo luxato. Talus in omnes partes prolabitur. Ubi in interiorem partem excidit, ima par pedis in exteriorem partem con 3 overtitur. Ubi huic contrarius talus, contrarium etiani

signum extat. Si in priorem partem erumpit, a posteriore latus nervus durus et insanus est minusque is opus est: si in posteriorem, calx pene conditur, plaga major sit. Reponitur autem is quoque permanus prius inii 3 sversa pede et crure diductis. Et in hoc quoque casu diutius in lectulo perseverandum est ne is talus, qui totum

corpus sustinet, parum confirmatis nervis, ferendo on icedat, rursu Sque prorumpat Calceamentis quoque humilioribus primo tempore utendum, ne junctura talum ipsum laedat. De

236쪽

eo A. CORN CELSUM , Lib. viii

De Planta luxata. Plantae ossa iisdem modis quibus in manu prodeunt, iisdemque conduntur Fascia tantummodo calcem quoque debet comprehendere, ne, cum mediam plantam,

simumque ejus inciri necesse est, liber talus in medio relictus, materiam pleniorem recipiat, ideoque suppuret. De Digitis luxatis. In digitis nihil ultra fieri debet, quam quod in his, qui sunt in manu, positum est. 16 Haec facienda sunt in his caubus, ubi sine vulnere ossa

exciderunt saepe tamen cum vulnere loco movetitur.

Hic quoque et ingens periculum est, et eo graVius, quo majus membrum est, quove validioribus nervis aut musculis continetur. Ideoque humeris, femoribuSque meriis tus mortis est ac si reposita ossa sunt, spes nulla est 1 non repositis tamen, nonnullum periculum est. Loquo major in utroque timor est, quo propius vulnus articulo est. Hippocrates nihil tuto Leponi posse, praeter digitos, et plantas, et manus, dixit : atque in his quoque dili-uo genter esse agendum, ne praecipitarent. Quidam brachia quoque et crura reposuerunt et, ne cancri, distentiones-qUe nervorum orirentur, sub quibus in ejusmodi casu fieri et mors matura, sanguinem ex brachio miserunt. Verum ne digitus quidem, in quo minimum, ut malum, α sic etiam periculum est, reponi debet ante inflammationem, aut postea, cum jam vetus re est. Si quoque, reposito osse, nervi distenduntur, rursus id protinus X- pellendum est. Omne autem membrum, quod cum vulnere loco motum, neque repositum est, sic jacere conve-3 nit, ut maXime cubantem juvat tantum ne moVeatur, neve dependeat. In omnique tali morbo magnum x Ionga fame prpesidium est deinde ex curatione eadem quae proposita est, ubi ossibus fractis vulnus accesssit. Si nudum os eminet, impedimento scmper futurum est. Id, 3 quod eXcedit, abscindendum est imponendaque super arida linamenta sunt, et medicamenta non pinguia donec, quae sola esse in ejusmodi re sanitas potest, veniat, nam ct debilitas sequitur, et tenuis cicatrix inducitur. quae necesse est facile noXae postea pateat.

SEARCH

MENU NAVIGATION