De re medica. Accessurus index vocabulorum omnium, et cujuscunque ad rem pertinentis more dictionarii (Pars Altera)

발행: 1766년

분량: 237페이지

출처: archive.org

분류: 약학

221쪽

cap. X. DE MEDICINA. 83

gitum vel aliud quoque membrum, si adhuc tenerum est, etiam unus homo potest cum alteram partem deXtra, alteram sinistra prendit. Valentius membrum duobUS eget, qui in diversa contendant. Si firmiores nervi sunt, ut in viris robustis, maximeque eorum feminibviet cru sribus evenit habenis quoque, vel linteis fasciis utrinque capita articulorum deliganda, per plures et in diversa ducenda sunt Ubi paulo longius, quam naturaliter esse debet, membrum vis fecit tum demum ossa manibus in suam sedem compellenda sunt indiciumque ossis io repositi est dolor sublatus. at membrum alteri parti aequatum, involvendum duplicibus triplicibusve pannis et in vino et oleo tinctii quos linteos esse, commodiu Sest Fere vero fasciis sex opus est. Prima brevissima adhibendaci quae circa fracturam ter voluta sursum versum is feratur, et quasi in cochlea serpat satisque est, eam ter hoc quoque modo circuire Altera dimidio longiore eaque qua parte os eminet, ab ea, si totum aequale est, undelibet super fractiaram incipere debet, priori adversa, deorsumque tenderes atque iterum deciofractura reversa, in superiore parte ultra priorem fasciam desinere Super has injiciendum latiore linteo ceratum est, quod eas contineat. Ac si qua parte os eminet, triplex ea pannus objiciendus, eodem vino et oleo madens. Haec tertia fascia comprehendenda sunt, quarta-asque, sic, ut semper insequens priori adversa sit, et tertia tantum in inferiore parte, tres in superiore finiant:

quia satius est saepius circuire, quam adstringi siquidem id, quod adstrictium est alienatur, et cancro Opportunum est. Articulum autem, quamminime vincire oopus est sed, si juxta hunc os fractum est, necesse est. Deligatum vero membrum in diem tertium continendum est. Eaque junctura talis esse debet, ut primo die nihil oflenderit, non tamen laxa visa sit secundo laXior; tertio jam pene resoluta. Ergo tum rursum id mem-as brum deligandum, adjiciendaque prioribus quinta fascia iterumque quinto resolvendum cst, et sexto sciis involvendum, sic, ut tertia et quinta infra, caetCrae supra siniantur quotiescunque autem solVitur membrum, calida aqua fovendum est Sed, si juxta

222쪽

386 A. CORN CELSUS Lib. VIII

articulum fractura est, diu instillandum vinum est, exigua parte olei adjecta, eademque omnia facienda, donec ab eo inflammatio solvatur, Vel levius quoque, quam e consuetudine, id membrum fiat, quod si sep-itimus dies non dedit, certe nonus exhibet, tum facillime ossa tractantur. Rursus ergo, si parum commissa sunt, committi debent si qua fragmenta eminent, in suas sedes reponenda sunt, deinde eodem modo membrum deligandum, ferulaeque supera commodandaeo sunt, quae fissae circumpositaeque ossa in sua sede contineant i et in quam partem fractura inclinat, ab eo latior Valentiorque ferula imponenda est. Easque omnes circa articulum esse oportet resimas, ne hunc laedant, nec ultra adstringi, quam ut ossa contineant et cum spatio laXentur, tertio quoque die paulum habenis suis coarctari ac, si nulla prurigo, nullus dolor est, sic manere, donec duae partes ejus temporis, quod quoque S conservet, compleantur postea levius aqua calida fovere; quia primo digeri materiam opus est, Una e Vocari. Ergo cerato quoque liquido id leniter est ungendum, perfricandaque summa cutis est laxiusque id deligandum est. Tertio quoque die solvendum, sic, ut remota calida aqua, caetera eadem fiant; tantummodo singuli fasciae, quoties resolutae fuerint subtrahantur. De Humeri fracti curatione. Haec communia sunt illa propria. Si quidem humerus fractus, non sic, ut membrum aliud intendituri sed homo collocatur alto sedili, medicus autem humiliore adversus Una fascia, brachium amplexa, et cerViceo ipsius, qui laesus est, id sustineat altera, ab altera parte super caput data, ibi accipit nodum tertia uncto imo humero deorsum demittitur, ibi quoque capitibus ejus inter se junctis. Deinde ab occipitio ipsius, minister sub ea fascia, quam secundo loco posui, correpto, si deXter humerus ducendus est, dextro, si sinister, nistro brachio, emissum inter femina ejus, qui curatur, baculum tenet medicus super eam fasciam, de qua tertio loco dixi, planam injicit dextram, si sinister, nistram, si dexter humerus sumatur simulque alteram fasciam minister attollit, alteram premit medicus quo

223쪽

Cap. XI. D MEDICINA. 38

fit, ut leniter humerus extendatur. Fasciis Vero, si medium aut imum os fractum est, brevioribus opus est: si summum, longioribus : ut ab eo sub altera quoque ala per pectus et scapulas porrigantur. Protinus vero brachium, cum deligatur, sic inclinandum est, id quod assicit ut ante fasciis quoque sic figurandum sit, ne postea suspensum aliter, aliter cum deligabatur, humerum inclinet, brachioque suspenso, ipse quoqUe humerus ad latus leniter deligandus est, per quae fit, ut minime moveatur, ideoque ossa sic te habent, ut aliquis ocomposuit. Cum ad ferulas ventum est, extrinsecus es se earum longissimae debent a lacerto breviorem sed sub ala brevissimae. Saepiusque eae resolvendae sunt, ubi in vicinia cubiti humerus fractius est, ne ibi nervi rigescant, et inutile brachium iliciant. Quoties so- is lutae sunt, fractura manu continenda cubitus aqua calida fovendus, et molli cerato perfricandus ferulaeque vel omnino non imponendae contra eminentia cubiti, vel aliquanto breviores sunt. De Brachii fracti curatione. zoAt si brachium fractiam est, in primis considerandum est, alterum S, an utrunque comminutum sit non quod alia in ejusmodi casu curatio admovenda sed primum, Ut Valentius Xtendatur, si utrunque os fractum est, quia necesse est minus nervos contrahi altero osseas integro eosque intendente deinde, ut curiosius omnia in continendis ossibus fiant, si neutrum alteri auXilio est, nam, ubi alterum integrum est, plus opis in eo, quam in fasciis ferulisque est Deligari autem brachium debet, paulum pollice ad pectus inclinat, siqui 3 pdem is maxime brachii naturalis habitus sit idque involutum mitella commodissime excipitur, quae latitudine ipsi brachio, perangustis capitibus collo injicitur: atque ita commode brachium ex cervice suspensum est. Idque paulum supra cubiti alterius regionem pendere soportet. Quod si ex summo cubito id factum sit, glutinare id vinciendo alienum est, fit enim brachium immobile. Ac, si nihil aliud quam dolori occursum it. idem, qui fuit, ejus usus est.

224쪽

De Crurum Femorumque fractorum curatione. In crure aeque ad rem pertinet, alterum saltem os integrum manere, commune vero ei femorique est,

quod, ubi deligatum est, in canalem conjiciendum, est. Is canalis ab inferiori parte foramina habet, per quae, si quis humor excesserit, descendat et a plant

moram, quae simul et sustineat eam, et delabi non patiatur et a lateribus cava, per quae loris datis, mora quidem crus femurque, ut collocatum est, detineat.1o Esse etiam is debet, a planta, si crus fractum est, circa poplitem si femur, usque ad coxam; si juxta superius caput femoris, sic, ut ipsa quoque ei coxa sit. Neque tamen ignorari oportet, si femur Dactum est, eri breVius, quia nunquam in antiquum statum reverti-rs tur summisque digitis postea cruris ejus insisti. Sed multa tamen femori debilitas est foedior tamen, ubi fortunae negligentia quoque accessit. De Digiti fracti curatione. Digitum satis est ad unum circulum post inflam-zomationem ligari. Communes curationes ad humeros, brachia, crura, femina,

digitosque confractos pertinentes. His proprie ad singula membra pertinentibus, rursus ista communia sunt primis diebus fames deinde tum, a cum jam increscere callum oportet, liberalius alimentum longa a vino abstinenti fomentum aquae calidae, dum inflammatio est, liberale cum ea desit, modicum tum etiam longior ulterioribus, e liquido cerato, membris, et mollis tamen unctio. Neque protigonus eXercendum id membrum, et ad antiquos usus reducendum est. Gravius aliquanto est, cum ossis frac- tiarae carnis quoque vulnus accessit maximeque, si id musculi femoris aut humeri senserunt, nam et inflammationes multo graviores, et promptiores cancros ha-3; bent. . Ac femur quidem, si ossa inter se cesserunt, fere praecidi necesse est Humerus er quoque in periculum venit; sed facilius conservatur. Quibus periculis etiam magis id expositum, quod juxta ipsos articulos ictum est. Curiosius igitur agendum est, et per mediam plagam musculus quidem transversus praecidendus:

225쪽

Cap. X. D MEDICINA. 38y

sanguis vero, si parum fluxit, mittendui corpus inedia extenuandum. Ac reliqua quidem membra lentius intendenda, et lenius in his offa in suam sedem reponenda sunt his vero neque intendi nervos, neque Ossa tractari, satis expedit ipsique homini permittendum est, ut sic ea collocata habeat, quemadmodum minime edunt. Omnibus autem his vulneribus imponendum primo linamentum est vino madens, cui rosae paulum admodum adiectum sit caetera eadem deligauda fasciis sunt, aliquanto, quam vulnus, latioribus scilicet laxius, quam si ea plaga non esset, quanto facilius et alienari et occupari cancro vulnu potest, numeris potius fasciarum id agendum est, ut laxae quoque aeque contineant. Quod in femore humeroque sic siet, si ossa forte recte concurrerint: in aliter se habebunt, catenus circumdari fascia debebit, ut impositum medicamentum contineat. Caetera eadem, quae supra

scripsi, facienda sunt, praeterquam quod neque ferulis,

neque canalibus, inter quae Vulnus sanescere non potest; sed pluribus tantummodo et latioribus fasciis opus est cingerendumque subinde in eas est calidum oleum, et vinum magisque in principio fame utendum vulnus calida aqua fovendum frigusque omnixatione vitandum est, et transeundum ad medicamenta, quae puri movenda sunt. ajorque vulneri, quam ossi cura agenda ergo quotidie solvendum nutriendumque est. Inter quae si quod parvulum fragmentum ossis eminet, id, si retusum est, in suam sedem dandunt 1i acutum, ante acumen ejus longius est praecidendum si brevius, limandum, et utrunque scalpro li 3 mandum, tum ipsum recondendum est ac, si id manus facere non potest, volsella, quali fabri utuntur, injicienda est recte se habenti ossis prominentis cuspidi. ab ea parte, qua sima est ut a parte, qua gibba est. eminens os in suam sedem compellat. Si id majus es , membranulisque cinguntur, sinere oportet ea sub medicamentis resolvi, idque os, ubi jam nudatum est, abscindere, quod maturius scilicet faciendum est postque ea ratione et os coire et vulnus inescere illud suo tempur hoc, prout se habet. Nonnunquam etiam

226쪽

A COIIN CELSUS Lib. VIII.

in magno vulnere evenit, ut fragmenta quaedam velut emoriantur, neqUe Um caeteris coeant quod hic quoque ex modo fluentis humoris colligitur quo magis necessarium est, saepius ulcus resolvere, atque nutrire uel uitur vero, ut id os per se post aliquot dies excidat; cum tam misera antea conditio vulneris sit, tamen id interdum majus diutiusque facies Saepe enim integra cutis osse abrumpitur, protinusque prurigo et dolor oritur. Quae solvere, si accidit, maturius oportet, et OVere aqUa, 16 per aestatem, frigida per hiemem egelida deinde ceratum myrteum imponere. Interdum fractiara quibusdam velut aculeis carnem Vexat. Quo a prurigine et punctionibus cognito, aperire id melius, eosque aculeos praecidere necesse habet. Reliqua vero curatio in utroque 1 hoc casu eadem est, quae, ubi ictus protinus intulit. uro jam ulcere, cibis hic quoque utendum est carnem producentibus. Si brevius adhuc membrum est, et ossa loco suo non sunt, paxillus tenuis quam laevissimi generis

inter ea demitti debet, sic, ut capite paulum supra ulcus Io emineat isque quotidie plenior adigendus est, donec

par id membrum alteri fiat. Tum paxillus removendus, vulnus sanandum est. Cicatrix inducta fovenda aqua frigida est, in qua myrtus, hedera, aliaeve similes verbenae decoctae sint illinendumque medicamentum, quod et siccet; et magis etiam hic quiescendum, donec id membrum confirmetur. Si quando vero ossa non conferbuerunt, quae saepe soluta, saepe mota sunt, in aperto deinde curatio est possunt enim coire. Si vetustas occupavit, membrum extendendum est, ut aliquid laedatur 3 ossa intc se manu dividenda, Ut concurrendo exasperentur, ut, si quid pingue est, eradatur, totumque id quasi recens fiat magna tamen cura habita, ne nervi musculive laedantur. Tum in fovendum est, in quo malicorium decoctum sit imponendumque idipsum ovi 3 albo mistum tertio die resolvendum, fovendumque aqua, in qua Verbenae, de quibus supra dixi, decoctae sint, quinto die idem faciendum, ferulaeque circumdanda : caetera, et ante, et post eadem facienda, quae supra scripsi. Solent tamen interdum diversa inter se of fi cohaerere eoque et breviu membrum, et indeco-

227쪽

Cap. XL DE MEDICINA. 391

mm fit, et, si capita acutiora sunt, assidue punctiones sentiuntur. Ob quam causam frangi rursus ossa et dirigi debent. Id hoc modo sit. Calida aqua multa id membrum fovetur, et ex cerato liquido perfricatur, intenditurques et inter haec, medicus pertractans ossa, ut adhuc tenero callo, manibus ea diducit, compellitque id, quod eminet, in suam sedem et, si parum Valuit, ab ea parte, in qua os inclinat, involutam lana regulam objicit atque ita deligando, assuescere iterum vetustae sedi cogit. Nonnunquam autem recte quidem oossa coeperunt, superincrevit vero nimius calluc; ideoque locus intumuit Rhiod ubi incidit, diu leniterque id membrum perfricandum est ex oleo, et sale, et nitroci multum aqua calida salsa fovendum; et imponendum malagma, quod digerat adstrictiusque al- is

ligandum : oleribusque, et praeterea Vomitu utendUm, per quae cum carne callu quoque extenuatur: confertque aliquid de sinapi quod cum ficu in alterum pariter

membrum impositum, donec id paulum erodat, eoque evocet materiam. Ubi hi tumor extenuatus est, Ur zosus ad ordinem vitae revertendum est.

A P. II ' De luxatis ossibus. de fractis quidem ossibus hactenus dictiam it.

Moventur autem ea sedibus suis duobus modis asNam modo, quae juncta sunt, inter se dehiscunt ut cumlatum os scapularum ab humero recedit; et in brachio, radius a cubito et in crure, tibia a sura interdum a saltu, calcis os a talo quod raro tamen fit modo articuli suis sedibus excidunt. Ante de prioribus dicam. quorum oubi aliquid incidit, protinus is locus cavus est, depressusque digitus sinum invenit; deinde gravis inflammatio oritur atque in talis praecipua: siquidem febres quo Wque, et cancros, et nerVorum Vel distentiones, vel rigores, qui caput scapulis annectunt, novere consuevit. 34 Quorum vitandorum causa facienda eadem sunt, quae in

ossibus mollibus laesis. Aliquid ubi incidit protinus his

locis proposita sunt, ut dolor tumorque per ea tollantur. Nam diducta ossa nunquam rursus inter se junguntum et ut aliquid decoris eo loco sit, nihil usus admittitur.

228쪽

mittitur. Maxilla vero et Vertebra, omnesque articuli, cum validis nervis comprehendantur, excidunt aut vi expulsi, aut aliquo casu nervis vel ruptis, vel infirmatic faciliusque in pueris et adolescentulis, quam in ro- bustioribus. Hique elabuntur in priorem et in exteriorem partem quidam omnibus modis, quidam certis. Suntque quaedam communia omnium signa, quaedam propria sunt cujusque. Siquidem semper ea par te tumor est, in qua os prorumpit ea sinus, a qua re-1ocessit. Et haec quidem in omnibus deprehenduntur,

alia vero si in singulis, quae simul atque de quoque dicam, proponenda erunt. Sed ut Xcidere omnes articuli non possunt, sic non omnes reponuntiar. Caput enim nonnunquam compellitur, neque in spina verte- Isbra, neque ea maXilla, quae utraque parte prolapsa, antequam reponeretur, inflammationem movit. Rursum, qui nervorum vitio prolapsi sunt, compulsi quoque in suas sedes iterum excidunt. At, quibus in pueritia exciderunt, neque reposita sunt, minus quam Caesto teri crescunt omniumque, quae loco suo non sunt, caro ea increscit, magisque in proXimo membro, quam in ulteriore utputa, si humerus loco suo non est, major in eo ipso fit, quam in brachio major in hoc, quam

in manus acie. Tum pro sedibus, et pro casibus, quius inciderunt, aut major aut minor usus ejus membri relinquitur quoque in eo plus usus superest, eo minus id extenuatur. Quicquid autem loco suo motum est, ante inflammationem reponendum est. Si illa occupa-Vit, dum conquiescat, tunc lacessendum non est ubi si-aonita tentandum est in his membris, quae id patiuntur. Μultum autem eo confert et corpori et nervorum habitus. Nam si corpus tenue, si humidum est, si nervi in firmi, expeditius os reponitur; sed et primo facilius eX-cidit, et postea minus fideliter continetur. Quae contragoria his sunt, melius continent sed id, quod expulsum est, difficulter admittunt. Oportet autem ipsam inflammationem levare, super succida lana ex aceto imposita: a cibo, si valentioris articuli casus est, triduo interdum etiam quinque diebus abstinere debet hibere aquam calidam, dum sitim finiat curiosiusque haec fa

cere,

229쪽

cere his ossibus motis, quae vetaidis plenisque musculis continenturi si vero etiam febris accessit, multo magis: deinde ex die quinto fovere ex aqua calida remotaque lana, ceratum impcnere ex cyprino factum nitro quoque adjecto, donec omnis inflammatio finiatur. Tunc sinfrictionem ei membro adhiberes cibis uti bonis uti Vino modice jamque ad usus quoque suos in membrum PromoVere quia motus, ut in dolore pestifer, sic alias saluberrimus corpori est. Haec communia sunt nunc

de singulis dicam ' ici

De Maxillae luxatae curatione.

Maxilla in priorem partem propellitur, sed modo altera parte, modo utraque. Si altera, in contrariam partem, ipsa mentumque inclinatur dentes pasibus non e-

spondent; sed sub his, qui secant, canini sunt At si is

Utraque, totum mentum in CXteriorem partem promo-

Vetur inferioresque ente longius, quam superiores eXcedunt intentique temporum super musculi apparent. Primo quoque tempore homo in sedili collocandus est, sic, ut minister a posteriore parte caput ejus contineat, ao Vel sic, ut juxta parietem is sedeat, subjecto inter pari etem et caput ejus scorteo pulvino duro, eoque caput per ministrum urgeatur, quo sit immobilius tum medici digiti pollices, linteolis vel fasciis, ne dilabantiar, involuti in os ejus conjicienda. c etcriixtrinsccus admo asvendi sunt ubi vehementer maxilla apprehensa est, si una parte procidit, concutiendum mentum, et ad guttur adducendum est minc simul ct caput apprehendendum, et excitato mento, maxilla in suam sedem compellenda, et os ejus comprimendum est, sic, ut omnia opene uno momento fiant. Si in utraque parte prolapsa est, omnia eadem facienda sed aequaliter retro est ma- xilla agenda. Reposito oste, si cum dolore oculorum et cervicis iste casus incidit, ex brachio sanguis mittendus est. Cum omnibus vero, quorum ossa mota sunt, primo sliquidior cibus conveniat, tum his necipueri adeo ut sermo quoque frequenti motu oris per nervo laedat. De Capite luxato. Caput duobus processibus in duos sinus summae Ver

230쪽

ῖς A. CORN CELSUM Lib. VIII.

proposui. Hi processus interdum in posteriorem partem excidunt quo fit, ut nervus sub occipitio extendatur, mentum pectori agglutinetur, neque bibere is, neque loqui positi, interdum sine voluntate semen emittat quiue bus celerrime mor supervenit. Ponendum autem hoc esse credidi, non quo curatio ejus rei ulla sit; sed ut res indiciis cognosceretur, et non putarent sibi medicum

defuisse, si qui sic aliquem perdidissent.

De Spina luxata. io Idem casus manet eos, quorum in spina Vertebrae exciderunt. Id enim non potest fieri, nisi ex medulla quae per medium; et duabus membranulis, quae per duos a lateribus processus feruntur; et nervis, qui continent, ruptis. Excidunt autem et in posteriorem par-ictem, et in priorem et supra septum transversum, et infra. Si in utramque partem exciderint, a posteriore parte vel tumor, vel sinus oritur. Si super septum id incidit, manu resolvuntur, vomitus, aut distentio nervorum insequitur, spiritus dissiculter movetur; O-aolo Urget, et aures obtusae sunt. Si sub septo, femina resolvuntur, Urina supprimitur, interdum etiam sine Voluntate prorumpit. Ex ejusmodi casibus, ut tardius, quam e capitis, sic tamen intra triduum homo moritur Nam, quod Hippocrates dixit, vertebra inu eXteriorem partem prolapsa, pronum hominem collocandum esse, et extendendum, tum calce aliquem super ipsum debere consistere, id intus impelleres in his accipiendum est, quae paulum excesserunt; non in his, quae toto loco motae sunt Nonnunquam enim ner-3ovorum imbecillitas efficit, ut, quamvis non exciderit vertebra, paulum tamen in priorem partem promineat, id non jugulat. Ab exteriore si propulsum est, plerumque iterum redit sed ab interiore parte non contingit quidem posse, nisi, quod admodum rarum est, Vis

3s nervis restituta est.

De Humero luxato.

Humehu autem modo in alam excidit, modo in partem priorem Si in alam delapsus est, et vicua cubitus recedit ab latere, rursum juxta ejusdem parti aurem cum humero porrigi non potest, longiusque alte-

SEARCH

MENU NAVIGATION