De re medica. Accessurus index vocabulorum omnium, et cujuscunque ad rem pertinentis more dictionarii (Pars Altera)

발행: 1766년

분량: 237페이지

출처: archive.org

분류: 약학

201쪽

Cap. I. DI MEDICINA. 6s

tas tendunt nostri scoptula operta; ρω πλαται Graeci nominant. Ea in summis verticibus sinuata, ab his triangula, paulatimque latescentia a spinam tendunt et, quo latiora quaque parte sunt, hoc hebetiora. Atque ipsa quoque, in imo cartilaginosa, pos ueteriore parte velut innatant quoniam, nisi in summo, nulli si inhaerescunt. Ibi vero validis musiculis nervisque constricta sunt. At a summa costa paulo interius, quam ubi ea media est, os Xcrescit, ibi quidem tenue, procedens Vero, quo Propius lato ioscapularum ossi sit, eo plenius latiusque et paulatim in exteriora curvatum, quod propius altera verticis parte modice intumescens, sustinet jugulum. Id autem ipsum recurvum ac neque inter durissima ossa numerandum, altero capite in eo, quod posui, alte-1sro in exiguo sinu pectoralis ossis insidit, paulumque motu brachii movetur, et cum lato osse scapularum, infra caput ejus, nervis et cartilagini connectitur. Hinc humerus incipit, Xtremis utrinque capitibus tumidus, mollis, sine medulla, cartilaginosus iso medius teres, durus, medullosus leniter et in priorem et in exteriorem gibbus, in posteriorem et exteriorem partem. Prior autem par est, quae a pestore est posterior, quae ab scapulis interior, quae ad latus tendit exterior, quae ab eo recedit, quod et sad omnes articulos pertinere, in ulterioribus patebit. Superius autem humeri capiat rotundius, quam caetera ossa, de quibus adhuc dixi, verticillatis scapularum ossibus parvo excessu inseritur ac majore parte e transitu nervis deligatur. At inferius duos processus habet: ointer quos, quod medium est, magis etiam extremis Partibus sinuatur. Quae res sedem brachio praestat quod constat ex ossibus duobus RadiuS, quem κ' - κιδα Graeci appellant, superior breViorque, et primo. tenuior, rotundo et leniter cavo capite exiguum hia et meri tuberculum recipit, atque ibi nervis et cartilagine continetur. Cubitus inferior longiorque, et pri-ria plenior, in summo capite duobus quasi verticibus extantibus in sinum humeri, quem inter duo processus

202쪽

366 A. CORN CELSUS Lib. VIII.

cessus ejus esse proposui, se inserit. Primo vero duobus radiis brachii ossa juncta paulatim dirimuntur,

rursusque ad manum coeunt, modo crassitudinis mutato. Siquidem ibi radius plenior, cubitus admodum tenuis est. Dein radius, in caput cartilaginosum consurgens, in cervicem ejus sinuatur. Cubitus rotundus in extremo, parte altera paulum procedit. Ac, ne saepius dicendum sit, illud ignorari non oportet, plurima ossa in cartilaginem desidere, nullum articu- 16lum non se finiri. Neque enim aut moveri posset, nisi laevi inniteretur aut cum Carne nervisque Conjungi, nisi ea media quaedam materia committeret. In manu Vero prima palmae par e multis minutisque ossibus constat, quorum numerus incertus est. Sed obrue longa omnia, et triangula, structura quadam inter se Connectuntur, cum invicem supervor ultimus angulus alterius planities sit eoque sit ex his unius ossis paulum in interiora concavi species. Verum ex manu duo exigui processus in sinus radii conjiciuntur. Tum eXuo altera parte quinque ossa recta, ad digitos tendentia,

palmam explent. A quibus ipsi digiti oriuntur: qui

ex ossibus ternis constant, omniumque eadem ratio est. Interrus os in verticem sinuatur, recipitque exterioris exiguum tuberculum, nervique ea continent. α A quibus orti ungues indurescunt. Ideoque non siis c carni magis radicibus suis inhaerent. Ac supeTiores quidem partes sic ordinatae sunt. Ima vero spina in coxarum osse desidit quod transversum longeque Valentissimum, vulvam, vesicam, rectum in-go testinum tuetur. Idque ab exteriore parte gibbum ad spinam, resupinatum a lateribus, id est, in ipsis

coxis, sinus rotundos habet. A quibus oritur os,

quod pectinem vocant idque super intestina sub

pube transversum ventrem firmat rectius in viris, 3s rectat Vatiam magis in Xteriora in foeminis, ne partum prohibeat. Inde femina oriuntur. Ouoriam capita rotundiora etiam, quam humeroriam sunt cum illa e caeteris rotundissima sint. Infra vero duos processus a priore et

203쪽

et a posteriore parte habent. Dein dura, et medullosa et ab exteriore parte gibba, rursu ab inferior1bus quoque capitibus intumescunt superiora inlinus coxae, sicut humeri in ea olla, quae scapularum sunt, conjiciunturi tum infra introaesus leniter ten sdunt, quo aequalius superiora membra sustineant. Atqae in eo inseriora quoque capita media sinuantur, quo facilius Xcipi a cruribus possint. Quae commissi surcosi parvo, molli, cartilaginoso tegitur, patellam vocant. Haec super innatans, nec ulli ossi inhaerens, o sed carne et nervis deligata, pauloque magis ad femoris os tendens, inter omnes crurum fleXus juncturam tuetur. Ipsum autem crus est ex ossibus cluobus. Etenim per omnia femiax humero, crus vero brachio simile est adeo ut liabitus quoque et decor alterius is ex altero cognoscatur, quod ab ostibus incipiens, etiam in carne respondet. Verum alterurnis ab exteriore parte supra positum est quod ipsum quoque

Sura recte nominatur. Id brevius, supraque tenuis, ad ipsos talos intumescit. Alterum a priore parte po stositum, cui tibiae nomen est, longius et in superiore parte plenius, solum cum femori inferiore capite committitur; sicut cum iumero cubitus. Atque ea quoque ossa, infra supraque conjuncha, media ut in brachio dehiscunt. Excipitur autem crus infra ostea; ex transverso talorum idque ipsum super os calcissitum est, quod quadar parte sinuatur, quadam N-cesius habet, et procedentia ex talo recipit, et in sinum ejus inseritur. Idque sine medulla durum, magisque in posteriorem partem projectum teretem ibi offiguram repraesentat. Caetera ossa pedi ad eoru In Nitidin manu sunt, similitudinem instructa sunt. Plantae

palmis, digiti digitis, ungues unguibus respondent. A P. II. D vitiata et corrupta quibus Aniis siris GusAr, c qua

ratione curentur.

9M N autem os, ubi injuria accesiit aut vitiatiar,

204쪽

;63 A. CORN CELSUM Lib. VIII.

liditur, aut loco movetur. Id quod vitiatum est, primo fere pingue fit, deinde Vel nigrum, vel cariosum, quae supernati gravibus ulceribus aut fistulis, hisque Vel longa vetustate, vel etiam cancro oc- .cupatis, Veniunt oportet ante Omnia os nudare, ulcere exciso, et, si latius ejus vitium est, quam ulcia fuit, carnem subsecare, donec undique

os integrum pateata tum id, quod pingue est, semel

iterumve satis est admoto ferramento adurere, ut exio eo statu secedat aut eradere, donec jam aliquid cruoris ostendatur, quae integri oris nota est, nam necesse est aridum sit id, quod vitiatum est. Idem in cartilagine quoque laesa faciendum cst, siquidem ea quoque scalpello radenda est, donec integrum id sit, is quod relinquatur. Deinde, si vel os sive cartilago rasa

est, nitro bene trito respergendum est. Neque alia facienda sunt, ubi caries, nigritiesve in summo osse est, siquidem id vel paulo diutius eodem ferramento adurendum, vel radendum est, qui radit haec audaceto ter imprimere ferramentum debet, ut et agat aliquid, et maturius desinat. Finis est, cum Vel ad album os,

vel ad solidum ventum est. Albo finiri ex nigritie vitium, soliditate quadam ex carie manifestum est. Accedere etiam cruoris aliquid integro supra dictiimas est. Si quando autem altius descenderit utrumlibet, dubium est. In carie quidem expedita cognitio est, specillum tenue in foramen demittitur; quod magis minusve intrando, vel in summo cariem esse, vel altius descendisse testatur Nigrities colligi quidem 3 o potest etiam ex dolore, et e febre, quae ubi mediocria sunt, illa alte descendisse non potest. Manifestior tamen adacta terebra fit, nam finis vitii est, ubi scobis nigra esse desiit. Igitur, si caries alte descendit,

per terebram urgenda crebris foraminibus est, quae; altitudine vitium sequent tum in ea foramina demittenda candentia ferramenta sunt, donec inde siccum os ex toto fiat, simul enim post haec et resolvetur ab inferiore osse, quodcunque vitiatum est; et is sinus carne replebituri et humor aut nullus postea fere-

205쪽

ferctur, aut mediocris. Sin autem nigrities est, aut si caries ad alteram quoque partem osiis transit, oportet excidi. Atque idem quoque in carie ad alte- Tam partem ossis penetrante, fieri potest. Sed quod totum Vitiatum, totum eximendum est. Si inferior spars integra est, eatenus, quod corruptum est, eXcidi debet. Item sive capitis, sive pectoris os, sive costa cariosa est, inutilis vitio est, et excidendi necessitas est. Neque audiendi sunt, qui osse nudato, diem tertium eXpectant, ut tun excidant, ante inflammationem oenim tutius omnia tractantur. Itaque, qUantum sieri potest, eodem momento et cutis incidenda est, et os detegendum et omni vitio liberandum est. Longeque perniciosissimum est, quod ii osse pectoris est quia vix, etiamsi recla cessit curatio, Veram sanita- istem reddit.

C A P. III. uomodo os excidatur et de Modiolo et Terebra, ferramentis ad id paratis. EXCIDITUR vero os duobus modis. Si parvulum est, quod laesum est, modiolo, quem

Graeci vocant si spatiosum, terebris. Utriusque rationem proponam Modiolus ferramentum asconcaVum, teres est, imis oris serratum per quod medium clavus, ipse quoque interiore orbe cinctus demittitur. Terebrarum autem duo genera sunt alterum simile ei, quo fabri utuntur alterum capituli longioris, quod ab acuto mucrone incipit, deinde osubito latius sit atque iterum ab alio principio paulo minus quari aequaliter sursum procedit. Si vitium in angusto est, quod comprehendere modiolus possit, ille potius aptatur. Et, si caries subest, medius clavus in foramen demittitur. Si nigrities, angulo scal-3spri sinus exiguus fit, qui clavum recipiat, ut, O insistente, iucumactus modiolus delabi non posiit: deinde is habena quasi terebra convertitur. Estque quidam premendi modus, ut et foretur, et cir-

206쪽

cumagatur: quia, si leviter imprimitur, parum proficit si graviter, non movetur. Neque alienum est, instillare paulum rosae, vel lactis, quo magis lubrico circumagatur, quod ipsum tamen, si copiosius est, aciem ferramenti hebetat. At, ubi jam iter modiolo pressum est, medius clavus educitur, et ille per se agitur, deinde, cum sanitas inferioris partis scobe cognita est, modiolus removetur. At si latius vit1-um est, quam ut illo comprehendatur, terebra resso agenda est. Ea foramen sit in ipso sine vitiosi ossis atque integri deinde alterum non ita longe, tertiumque, donec totus is locus, qui excidendus est, his cavis cinctus sit, atque ibi quoque, quatenus terebra agenda sit, scobis significat. Tum excisorius scalper abs altero foraniine ad alterum malleolo adactus id, quod inter utrumque medium est, excidit ac si ambitus similis ei sit, qui in angustiorem orbem modiolo imprimitur. Utro modo vero id circumductium est, idem excisorius scalper in osse corrupto planuS, eto summam quamque testam laesit, donec integrum os relmquatur. Vix unquam nigrities integrum, caries Per totum os perrumpit, maximeque ubi vitiata calvaria est. Id quoque signi specillo significatur, qui

depressus in id foramen, quod infra solidam sedemas habet, et ob id renitens aliquid invenit, et madens exit. Si pervium invenit, altius descendens inter os et membranam, nihil oppositum invenit, educiturque siccUD: non quo non subsit aliqua vitiosa sanies sed quoniam ibi, ut in latiore sede, diffusa sit. Sive au-3 tem nigrities, quam terebra detexit, sive caries, quam specillum ostendit, os transit, modioli quidem usus fere supervacuus est quia latius pateat necesse est, quod jam alte processit. Terebra vero ea, quam secundo loco posui, utendum eaque, ne nimis inca-33lescat, subinde in aquam frigidam demittenda est. Sed tum majore cura agendum est cum jam aut

simplexis dimidium perforatum est aut in duplici superius, illud spatium ipsum hoc sanguis significat. Ergo tum lentius ducenda habena, suspendendaque magis

207쪽

Cap. III. DE MEDICINA. a i

magis sinistra manus est, et saepius attollenda, et foraminis altitudo consideranda, ut, quandocunque OS perrumpitur, sentiamus, neque periclitemUr, ne mucrone cerebri membrana laedatur e quo graVe inflammationes, cum periculo mortis Oriuntur. Factis foraminibus, eodem modo media saepe, sed multo circumspectius, excidenda sunt ne forte angulus scalpri eandem membranam violet donec fiat aditus, per quem membranae custos immittatUr umγγοφυ α Graeci vocant, lamina aenea est, firma, paulum resima, o ab exteriore parte laevis. suae demisia est, ut eXterior pars ejus cerebro propior sit, subinde ei subjicitur, quod scalpro discutiendum est ac, si excipit

ejus angulum, ultra transire non patitur eoque et audacius, et tutius, scalprum malleolo subinde medicus is ferit, donec excisum undique os, eadem lamina levetur, tollique sine ulla noxa cerebri potest. Ubi totum Os ejectum est, circumradendae laevandaeque sunt orae, et si quis scobis membranae insedit, colligendum. Ubi, superiore parte sublata, inferior relicta est, non ora otantum, sed os quoque totum laevandum est ut sine noxa postea cutis increscat, quae aspero ossi innassicens protinus non sanitatem, sed novo dolores mo-Vet Patefacto cerebro, qua ratione agendum sit, dicam, cum ad fracta ossa pervenero. Si basis aliqua uescrvata est, superimponenda sunt medicamenta non pinguia, quae recentibus VulneribUs accommodantur; supraque imponenda lana succida, oleo atque aceto madens. Ubi tempus processit, ab ipso ore caro increscit, eaque factum manu sinum complet. Si quod oetiam os adustum est, a parte sana recedit subitque

inter integram atqUe emortuam partem carUncula,

quae, quod abscessit, Xpellat, eaque fere, quia testatenuis et angusta est, λεπu, id est squama a Graecis nominatiar Potest etiam evenire, ut ex isti nequeas sindatur os, neque perfringatur; sed summum tamen collidatur, exaspereturque riod ubi incidat, radiet sevari satis est. Haec quamvis maxime fiunt in capite, tamen caeteris quoque ostibus communia sint; ara et ut

208쪽

; et A. CORN CELSUM Lib. VIII.

ut ubicunque idem incidet, eodem remedio sit utendum. Atque, cum ea fracta, fissa, forata, collisa sint, quasdam proprias in singulis generibus, quasdam communes in pluribus curationes requirunt. De quiue bus protinus dicam, initio ab eadem calvaria accepto. A P. IV De albariae curatione.

IGITUR, ubi ea pertusa, protinus requirendum est,

num bilem is homo vomuerit num oculi ejusto obcaecati sint num obmutuerit num per nare au

resve sanguis ei fluxerit num conciderit num sine sensu quasi dormiens jacuerit. Haec enim non nisi osse fracto eveniunt Atque, ubi inciderunt, scire licet, necessariam, sed dissicilem curationem esse. Si is Vero etiam torpor accessit; si mens non constat, si nervorum vel resolutio vel distentio secuta est verisimile est, etiam cerebri membranam esse violatam: eoque in angusto magis spes est At, si nihil horum secutum est, potest etiam dubitari, an os fractum sit; uo et protinus considerandum est, lapide, an ligno, an ferro, an alio telo percussum sit, et hoc ipso Iaevi an aspero, mediocri an vastiore, vehementer an leviter, quia quo mitior ictias fuit, eo facilius os ei restitisse credibile est Sed nihil tamen melius est, quam cerantiore id nota explorare. Ergo, qua plaga est, demittit specillum oportet, neque nimi tenue, neqUe acutum; ne cum in quosdam naturales sinus inciderit, opinionem fracti ossis frustra faciat neque nimis pie num ne parVulae rimulae fallant. Ubi specillum 3 ad os venit, nihil nisi lene et lubricum occurrit, integrum id videri potest: si quid asperi est, utique qua

suturae non sint, fractum os esse testatur. A suturis se deceptum esse, Hippocrates memoriae prodidit, more scilicet magnorum virorum, et fiduciam magnarum 3s rerum habentium. Nam levia ingenia, quia nihil habent, nihil sibi detrahunt. Magno ingenio, multa que nitidominus habituro, convenit etiam simplea veri erroris confessio praecipiteque in eo ministerio quod utilitatis causa posteris traditur ne qui deci

209쪽

Cap. IV. DE MEDICINA. 3 3

piantur eadem ratione, qua quis ante deceptus est. Sed haec quidem, alioquin memoria magni professbris, uti interponeremus, effecit. Potest autem futu-Ta eo nomine fallere, quae aeque aspera est ut aliquis hanc esse, etiamsi rima est, existimet eo loco, quo subesie hanc verisimile est. Ergo eo nomine decipi non oportet sed os aperire tutissimum est. Nam neque utique certa sedes, ut supra posui, suturarum est et potest idem et naturaliter commissum et ictii fissum esse, juxtave aliquid sistam habere. Quin ali-1o quid etiam, ubi ictus fuerit vehementior, quamvis specillo nihil invenitur, tamen aperire commodius est. At si ne tum quidem rima manifesta est, inducendum super os atramentum scriptorium est, deinde scalpro id detrahendum, nigritiem enim conti-Isnet si quid fissum cst. Solet etiam evenire, ut altera parte fuerit ictus, et os altera siderit. Itaque, si graviter aliquis percussus est, si mala indicia subsecuta sunt, neque s parte, qua cutis discussa est, rima re-

Peritur; non incommodum est, parte altera conside etorare, num quis locus mollior sit, et tumeat eumque aperires siquidem ibi fissiam os reperietur. Nec tamen magno negotio cutis sanescit, etiamsi frustra desecta est. Os fractiam nisi succursum est, gravibus inflammationibus assicit, dissiciliusque postea et stractatur Raro, sed aliquando tamen, evenit, ut os quidem totum integrum maneat, intus vero e ictu vena aliqua in cerebri membrana rupta aliquid sanguinis mittat isque ibi concretus magnos dolores

moveat, et oculos quibus obcaecet. Sed fere contraci fit dolor est, et eo loco cute incisa, pallidum os reperitur; ideoque id quoque os Xcidendum est. Quacunque autem de causa curatio haec necessaria est, si nondum satis cutis patefacta est, Utius aperienda est, donec, quicquid laesum est, in conspecti sit. In quo ipso videndum est, ne quid ex ipsa membranula quae sub cute calvariam cingit, super o relinquatur siquidem haec scalpro terebrisve lacerata, vehemcntes febres cum instam rationibus excitat.

210쪽

Itaque eam commodius est ex toto ab osse deduci Plagam, sic vulnere est, talem necesse est habeamus, qualem acceperimus. Si manu facienda est, ea fere

commodissima est, quae duabus transversis lineis lite, ne X figuram accipit, ut deinde a singulis proceden, tibus angulis cutis subsequatur. Inter quae, si sanguis fertur, spongia subinde in aceto tinctis cohibendus est, occupandusque objectis linamentis, et caput altius excitandum. Neque id vitium ullum metum, o nisi inter musculos, qui tempora continent, affert:

sed ibi quoque nihil tutius sit. In omni vero fisso

fractove osse, protinus antiquiores medici ad ferr menta veniebant, quibus id exciderent. Sed multo melius est, ante emplastra experiri, quae calVariae Causa componUntur, eorumque aliquid oportet ex aceto mollitum per se super fissum fractumve os imponere deinde super id aliquanto latius quam Vulnus est, eodem medicamento illitum linteolum, et Praeterea succidam lanam aceto tinctam tunc vulnus, deligare, et quotidie resolvere simil1terque curare usque ad diem quintum A sexto die etiam vapore aquae calidae per spongiam fovereri caetera ex eadem facere. Quod si caruncula increscere coeperit, et febricula aut soluta erit, aut levior, et cupiditas cibi reverterit, satisque somni accedet, in eodem medicamento erit perseverandum. Procedente deinde tempore emolliendum id emplastrum, adjecto cerato ex rosa facto quo facilius carnem producat, nam per se reprimendi vim habet. mac ratione saepe rimaeo callo quodam implentur estque ea ossis velut cicatrix, et latius fracta ossa, si qua inter se non cohaerebant, eodem callo glutinantur, estque aliquanto melius velamentum cerebro, quam caro, quae Acis osse increscit. Si vero sub prima curatione febris in tenditur, brevesque somni, et iidem per somnia tumultuosi sunt, ulcus madet, neque alitur, et in cervicibus glandulae oriuntur, magni dolores sunt, cibique super haec fastidium increscit tum demum ad manum scalprumque veniendum est Duo vero sub

SEARCH

MENU NAVIGATION